Anselmi Cantuariensis archiepiscopi libri duo Cur Deus homo recensuit et selectam lectionum varietatem addidit O.F. Fritzsche ...

Przednia okładka
Sumptibus F. Schulthessii, 1893 - 100

Z wnętrza książki

Wybrane strony

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 25 - Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum, qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione , volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in deo a nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio, si maior non repugnat, reiciatur. Sicut enim in deo quamlibet parvum inconveniens sequitur inpossibilitas , ita quamlibet parvam rationem , si maiori non vincitur ° , comitatur necessitas.
Strona 66 - Quatuor modis potest Deus facere hominem; videlicet aut de viro et de femina, sicut assiduus usus monstrat; aut nee de viro nee de femina, sicut creavit Adam; aut de viro sine femina, sicut fecit Evam; aut de femina sine viro, quod nondum fecit.
Strona 74 - Nihil autem asperius aut 21 difficilius potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito pati quam mortem, et nullatenus seipsum potest homo magis dare Deo, quam cum se morti tradit ad honorem illius.
Strona 31 - ... universitatis pulchritudinem, quantum in ipsa est, servat. Cum vero non vult quod debet, deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat, quoniam non se sponte subdit illius dispositioni, et universitatis ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat, licet potestatem aut dignitatem dei nullatenus laedat aut decoloret.
Strona 61 - At si nihil pretiosius agnoscitur Deus fecisse quam rationalem naturam ad gaudendum de se, valde alienum est ab eo, ut ullam rationalem naturam penitus perire sinat.
Strona 88 - ... impossibile est esse, et conversim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse aut non esse in Deo, non intelligitur, quod sit in illo necessitas aut cogens aut prohibens, sed significatur, quod in omnibus aliis rebus est necessitas prohibens eas facere, et cogens non facere ; contra hoc, quod de Deo dicitur.
Strona 68 - Si quaelibet alia persona incarnetur, erunt 4 duo filii in Trinitate, filius scilicet Dei qui et ante incarnationem filius est, et ille qui per incarnationem filius erit virginis; et erit in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem nativitatum. Digniorem namque nativitatem habebit 5 natus ex Deo, quam natus ex Virgine.
Strona 8 - Sicut rectus ordo exigit ut profunda christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus 362 C intelligere.
Strona 12 - Haec ipsa liberatio si per aliam quam per Dei personam, sive per angelum sive per hominem, esse facta quolibet modo diceretur, mens hoc humana multo tolerabilius acciperet. Potuit enim Deus hominem aliquem facere sine peccato, non de massa peccatrice, nee de alio homine, sed sicut fecit Adam, per quem hoc ipsum opus fieri potuisse videtur.
Strona 46 - Qui non sol vit, frustra dicit: dimitte; qui autem solvit, supplicat, quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem ut supplicet; nam deus nulli quicquam debet, sed omnis creatura illi debet; et ideo non expedit homini, ut agat cum deo , quemadmodum par cum pari.

Informacje bibliograficzne