M. Tullii Ciceronis cato major sive de senectute: laelius sive de amicitia

Przednia okładka
Apud Harperos Fratres, 1878 - 190
 

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona xxi - operam exigendam, iusta praebenda. Cum autem duobus modis, id est, aut vi aut fraude fiat iniuria, fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur : utrumque homine alienissimum, sed fraus odio digna maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior quam eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt ut viri boni esse videantur. De iustitia satis dictum est. XIV. 42.
Strona 117 - quod communiter compositum fuerat, solus edixit. Et ea res, si quaeris, ei magno honori fuit. Omnibus vicis statuae, ad eas tus, cerei. Quid multa? nemo umquam multitudini fuit carior. 81. Haec sunt quae conturbant in deliberatione non numquam, cum id, in quo violatur aequitas, non ita magnum, illud autem, quod ex eo
Strona 58 - non tam potuit patris similis esse quam ille fuerat sui : si igitur non poterit sive causas defensitare sive populum contionibus tenere sive bella gerere, illa tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur. Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria
Strona xvii - omni militari labore tolerando. Atque ea quidem tua laus pariter cum re publica cecidit. Mihi autem haec oratio suscepta non de te est, sed de genere toto : quam ob rem pergamus ad ea, quae restant. 46. Ut igitur in reliquis rebus multo maiora opera sunt animi quam corporis, sic eae res,
Strona 123 - Sed quoniam a quattuor fontibus honestatis primo libro officia duximus, in eisdem versemur, cum docebimus ea, quae videantur esse utilia neque sint, quam sint virtutis inimica. Ac de prudentia quidem, quam vult imitari malitia, itemque de iustitia, quae semper est utilis, disputatum est. Reliquae sunt duae partes honestatis, quarum altera in animi
Strona xxi - 70. His idem propositum fuit quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterentur : cuius proprium est sic vivere, ut velis. XXI. Qua re cum hoc commune sit potentiae cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis, alteri se
Strona xlii - necesse est, quod honestum sit, id esse aut solum aut summum bonum, quod autem bonum, id certe utile, ita, quidquid honestum, id utile. 36. Qua re error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, adripuit, id continuo secernit ab honesto.
Strona 36 - in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas ; ne amare quidem aut amari, quum id quam vere fiat ignores. Quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ci qui
Strona xxv - referant obliti commodorum suorum, alterum, ut totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt,

Informacje bibliograficzne