Obrazy na stronie
PDF
ePub

Musa loqui, praeter laudem nullius avaris. 325 Romani pueri longis rationibus assem

Discunt in partes centum diducere. Dicat
Filius Albini, si de quincunce remota est

Uncia, quid superet. Poterat dixisse: Triens. Eu!
Rem poteris servare tuam. Redit uncia, quid fit?
330 Semis. An, haec animos aerugo et cura peculî
Quum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt aut delectare poëtae
Aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
335 Quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles.
Omne supervacuum pleno de pectore manat,
Ficta voluptatis caussa sint proxima veris:
Nec quodcunque volet, poscat sibi fabula credi,
340 Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poëmata Rhamnes:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci
Lectorem delectando pariterque monendo
345 Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
Et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:
Nam neque chorda sonum reddit, quem vult manus et mens,
Poscentique gravem persaepe remittit acutum,

350 Nec semper feriet quodcunque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit

Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Ut scriptor si peccat idem librarius usque,
355 Quamvis est monitus, vema caret; ut citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem:
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terque bonum cum risu miror; et idem
Indignor quandoque bonus dormitat Homerus.
360 Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Ut pictura, poësis erit, quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes.
Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,

Iudicis argutum quae non formidat acumen;
Haec placuit semel, haec decies repetita placebit.
O maior iuvenum, quamvis et voce paterna

365

Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi consultus iuris et actor:
Caussarum mediocris abest virtute diserti
Messalae, nec scit quantum Cascellius Aulus,

370

Sed tamen in pretio est ; mediocribus esse poëtis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors

Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
Offendunt, poterat duci quia coena sine istis,
Sic animis natum inventumque poëma iuvandis,
Si paullum a summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae:
Qui nescit versus tamen audet fingere. Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni.
Tu nihil invita dices faciesve Minerva;

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Id tibi iudicium est, ea, mens; si quid tamen olim

Scripseris, in Meti descendat iudicis aures

Et patris et nostras, nonumque prematur in annum,

Membranis intus positis: delere licebit,

390

Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus of hot me tigres rabidosque leones.
Dictus et Amphion Thebanae conditor urbis
Saxa movere sono testudinis et prece blanda
Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
Publica privatis secernere, sacra profanis,

Concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.

Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes,

395

400

Et vitae monstrata via est, et gratia regum 405 Pieriis tentata modis, ludusque repertus,

Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte,

Quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,
410 Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
415 Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse: Ego mira poëmata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri.

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas, 420 Adsentatores iubet ad lucrum ire poëta

Dives agris, dives positis in fenore nummis.
Si vero est unctum qui recte ponere possit
Et spondere levi pro paupere et eripere atris
Litibus implicitum, mirabor si sciet inter
425 Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donarevoles cui,
Nolito ad versus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim: Pulchre! bene! recte!
Pallescet super his, etiam stillabit amicis
430 Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Ut qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo sic
Derisor vero plus laudatore movetur.

Reges dicuntur multis urgere culullis

435 Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quintilio si quid recitares, Corrige, sodes,
Hoc, aiebat, et hoc: melius te posse negares
440 Bis terque expertum frustra, delere iubebat
Et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,

« PoprzedniaDalej »