Adspirare et adesse choris erat utilis atque Nondum spissa nimis complere sedilia flatu: Quo sane populus numerabilis, utpote parvus, Et frugi castusque verecundusque coibat. Postquam coepit agros extendere victor et urbes Latior amplecti murus vinoque diurno Placari genius festis impune diebus,
Accessit numerisque modisque licentia maior. Indoctus quid enim saperet liberque laborum Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti Tibicen traxitque vagus per pulpita vestem: Sic etiam fidibus voces crevere severis, Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps, Utiliumque sagax rerum et divina futuri Sortilegis non discrepuit sententia Delphis. Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, Mox etiam agrestes Satyros nudavit et asper Incolumi gravitate iocum tentavit eo, quod Illecebris erat et grata novitate morandus Spectator functusque sacris et potus et exlex. Verum ita risores, ita commendare dicaces Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
Ne quicunque deus quicunque adhibebitur heros, Regali conspectus in auro nuper et ostro, m Migret in obscuras humili sermone tabernas, Aut, dum vitat humum, nubes et inania captet. Effutire leves indigna tragoedia versus, Ut festis matrona moveri iussa diebus, Intererit Satyris paullum pudibunda protervis. Non ego inornata et dominantia nomina solum Verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo, Nec sic enitar tragico differre colori, Ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias emuncto lucrata Simone talentum, An custos famulusque dei Silenus alumni. Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis Speret idem, sudet multum frustraque laboret Ausus idem: tantum series iuncturaque pollet, Tantum de medio sumptis accedit honoris.
![[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]](https://books.google.pl/books/content?id=HpFGAAAAMAAJ&hl=pl&output=html_text&pg=PA223-IA1&img=1&zoom=3&q=%22mentitur,+sic+veris+falsa+remiscet,+Primo+ne+medium,+medio+ne+discrepet+imum.+Tu,+quid+ego+et+populus+mecum+desideret,+audi.%22&cds=1&sig=ACfU3U3aeo3zQT0nwCC_WyQqmijhWrsIFw&edge=0&edge=stretch&ci=819,402,178,969)
Silvis deducti caveant me iudice Fauni, 245 Ne velut innati triviis ac paene forenses
Aut nimium teneris iuvenentur versibus unquam, Aut immunda crepent ignominiosaque dicta: Offenduntur enim, quibus est equus et pater et res, Nec, si quid fricti ciceris probat et nucis emptor, 250 Aequis accipiunt animis donantve corona.
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus, Pes citus, unde etiam trimetris accrescere iussit Nomen iambeis, quum senos redderet ictus Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem, 255 Tardior ut paullo graviorque veniret ad aures, Spondeos stabiles in iura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter. Hic et in Attî Nobilibus trimetris apparet rarus, et Ennî 260 In scenam missos magno cum pondere versus Aut operae celeris nimium curaque carentis Aut ignoratae premit artis crimine turpi Non quivis videt immodulata poëmata iudex, Et data Romanis venia est indigna poëtis. 265 Idcircone vager scribamque licenter? Ut omnes Visuros peccata putem mea, tutus et intra Spem veniae cautus: vitavi denique culpam, Non laudem merui. Vos exemplaria Graeca Nocturna versate manu, versate diurna. 270 At nostri proavi Plautinos et numeros et
Laudavere sales, nimium patienter utrumque Ne dicam stulte mirati, si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto Legitimumque sonum digitis callemus et aure. 275 Ignotum tragicae genus invenisse Camenae Dicitur et plaustris vexisse poëmata Thespis, Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora. Post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis 280 Et docuit magnumque loqui nitique cothurno. Successit vetus his comoedia non sine multa Laude, sed in vitium libertas excidit et vim Dignam lege regi; lex est accepta chorusque
Turpiter obticuit sublato iure nocendi. Nil intentatum nostri liquere poëtae,
Nec minimum meruere decus vestigia Graeca Ausi deserere et celebrare domestica facta, Vel qui praetextas vel qui docuere togatas. Nec virtute foret clarisve potentius armis Quam lingua Latium, si non offenderet unum- Quemque poëtarum limae labor et mora. Vos, o Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non Multa dies et multa litura coërcuit atque Praefectum decies non castigavit ad unguem. Ingenium misera quia fortunatius arte Credit et excludit sanos Helicone poëtas
Democritus, bona pars non ungues ponere curat, Non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. Nanciscetur enim pretium nomenque poëtae, Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit. O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam. Non alius faceret meliora poëmata: verum Nil tanti est: ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi; Munus et officium nil scribens ipse docebo, Unde parentur opes, quid alat formetque poëtam, Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error. Scribendi recte sapere est et principium et fons. Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, Verbaque provisam rem non invita sequentur. Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personae scit convenientia cuique. Respicere exemplar vitae morumque iubebo Doctum imitatorem et veras hinc ducere voces. Interdum speciosa locis morataque recte Fabula nullius veneris, sine pondere et arte, Valdius oblectat populum meliusque moratur, Quam versus inopes rerum nugaeque canorae. Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
« PoprzedniaDalej » |