Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

10 Nulli flebilior, quam tibi, Virgili.

Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quintilium deos.

Quodsi Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
15 Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida,
Non lenis precibus fata recludere,
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum: sed levius fit patientia,
Quidquid corrigere est nefas.

20

[ocr errors][merged small]

X X V.

AD LYDIA M.

Parcius iunctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris iuvenes protervi
Nec tibi somnos adimunt, amatque
Ianua limen,

5 Quae prius multum facilis movebat.
Cardines. Audis minus et minus iam:
Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?

Invicem moechos anus arrogantes
10 Flebis in solo levis angiportu,
Thracio bacchante magis sub inter-
Tunia vento,

Quum tibi flagrans amor et libido,
Quae solet matres furiare equorum,

15 Saeviet circa iecur ulcerosum,

20

Non sine questu,

Laeta quod pubes hedera virenti
Gaudeat pulla magis atque myrto,
Aridas frondes hiemis sodali

Dedicet Hebro.

Orio. I, 6, 2 Am. Difficilem moto carding and

forem.

« PoprzedniaDalej »