Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][subsumed][merged small]

THEOL. ET PHILOS. DOCTOR ILLIUSQUE APUD JENENSES PROFESSOR

[blocks in formation]

OPTIMO SOCERO SUO

VIRO SUMME VENERABILI

GUIL. AUG. FRID. GENSSLER

THEOLOGIAE ET PHILOSOPHIAE DOCTORI LIBERALIUM ARTIUM MAGISTRO SERENISSIMI DUCIS SAXONIAE COBURGENSIS ET GOTHANAE A CONSISTORII CONSILIIS SUPREMIS RERUM SACRARUM PER PRINCIPATUM COBURGENSEM ANTISTITI CONCIONATORI AULICO

PRIMO AD AEDEM ST. MAURITII COBURGENSEM

PASTORI GYMNASII

CASIMIRIANI QUOD COBURGI FLORET PROFESSORI PRIMARIO COMPLURIUM SOCIETATUM LITTERARIARUM SODALI

HUNC LIBRUM

PII GRATIQUE ANIMI TESTEM ET INTERPRETEM

SACRUM ESSE VOLUIT

AUCTOR.

Praefatio.

Quamquam non exigua institutionum, summarum, epitomarum, theologiam dogmaticam exponentium, copia est: tamen nolite putare, lectores, me, dum novum hunc librum in lucem edo, acta agere et quasi frondes sylvis addere. Defuit enim adhuc liber nostri aevi rationibus adaptatus idemque facili et perspicua latinitate conscriptus, tum tironum studiis, tum vero etiam provectiorum, qui religionis nostrae disciplinam breviore conspectu perlustrare cupiunt, commodis inserviens, quo non solum decreta doctrinae ecclesiasticae in scriptis symbolicis proposita accurate enarrarentur, verum etiam praecepta biblica illustrarentur, praetereaque historiae dogmatum lineamenta adumbrarentur et potiorum librorum commentationumque ad res dogmaticas spectantium notitia adderetur. Quum vero in examinatoriis scholis per longam annorum seriem in academia jenensi a me institutis tironum commoda ac desideria satis nosse mihi videar, nolui illis deesse, qui librum expeterent iis quos diximus usibus destinatum. Etsi enim non ignoro, quibus argumentis nuper haud pauci usum latinae linguae impugnaverint, nullus tamen justus harum rerum arbiter assensum denegabit iis, quae HAGENBACHIUS, praestantissimus theologus (Encyklopädie u. Methodol. der theol. Wissenschaften, p. 45. Ed. II), bene de causis disputat, quae in sacra arte ac disciplina illius linguae usum intra certos fines retinendum suadeant. - De liberalioribus theologiae meae principiis ut uberius disputem, nunc non opus est, postquam turbis illis, quae civilem Galliae et Germaniae formam immutaverunt, frustrata et profligata sunt eorum molimina, qui nostrae tempestatis lucem

« PoprzedniaDalej »