Obrazy na stronie
PDF
ePub

magis magisque invalescere, ubi Diei Dominici justa ratio non habe

tur.

XVIII. Hoc vero ante omnia hic observandum, ut non tam de investiganda prima istius diei origine simus solliciti, quam de seria et sedula ejus sanctificatione. Quamcunque sententiam quis sequi voluerit; libere enim suo quemque judicio frui patimur; hoc arcte et inviolate omnibus curandum, ut ex præscripto Christi fideles a profanationibus abducti, sacris pietatis exercitiis serio incumbant, et sacrosanctum hunc diem sancte observent. De cujus observationis necessitate et modo in sequentibus agetur.

Secunda Quæstio,

XIX. De observatione Diei Dominici non parum etiam de Observatione disceptatur; aliis in excessu ad nimium rigorem et severiDiei Dominici, tatem propendentibus, et ita ad Judaïsmum accedentibus; Ejus necessitas aliis contra in defectu nimia relaxatione utentibus, quæ probatur. profanitatis et licentiæ januam aperit. Nobis vero tutissima videtur via media, quam duabus propositionibus sic explicamus. Prima necessitatem, Secunda modum observationis istius docet.

XX. Prima Propositio: Observatio Diei Dominici non est necessaria per se ut pars cultus divini, aut mysticæ significationis gratia, sed tamen necessaria est ratione svražías et politiæ Apostolicæ et Ecclesiasticæ observandæ. Non potest dici pars cultus in se, sed tantum ejus adjunctum et circumstantia, quia cultus Evangelicus et λoyxòs Novi Testamenti non alligatur amplius certis locis vel temporibus, ut sub Veteri Testamento, sed in spiritu et veritate ubivis et semper præstari potest. Necessaria tamen est ex ordine Dei, ratione politiæ in Ecclesia perpetim servandæ, quia absque certo die nec ordo nec decorum constabit Ecclesiæ, sed mera erit confusio in conventibus Ecclesiasticis. 2. Quia non instituta fuit peculiari quadam de causa pro certa Ecclesia unius temporis, sed generaliter pro Ecclesia omnium temporum; Nam ut Apostoli qui hoc exemplo suo et præcepto sanciverunt, 1 Corint. xvi. 2, Act. xx. 7, Legati universales fuerunt; Ita ad bonum totius Ecclesiæ respexerunt in hac sanctione. Et ut recepta fuit jam ætate Apostolorum; Ita constanter retenta fuit deinceps ab omnibus Ecclesiis, ut liquet ex hist. Ecclesi. 3. Quia nulla causa mutationis esse potest, cum ut mortis, sic et resurrectionis Christi memoria debeat esse perpetua in Ecclesia, 1 Cor. xi. 26, 2 Tim. ii. 8. 4. Quia confirmata est deinceps tum Canonibus variis Conciliorum Oecumenicorum, tum Imperatorum Legibus et Edictis plurimis.

XXI. Licet vero facile concedamus Deum, qui Dominus est Sabbathi, posse mutare, si vellet, diem hunc primum in alium quemvis ex septimana, non putamus tamen hoc cuiquam mortalium licere, post tam constantem et universalem diei istius observationem. Nec si casus possunt dari, in quibus publica pietatis exercitia hoc die præstari non possunt, sequitur observationem hanc temporalem tantum et mutabilem esse; quia hoc non fit sponte, sed ex necessitate, quæ legem non habet.

XXII. Si prisci Christiani Sabbathum etiam per aliquod tempus observarunt cum Die Dominico, ut sacros in eo conventus haberent, et nefas ducerent eo die jejunare, ut colligitur ex Constitu. Clementis, lib. ii. cap. 59, et Socrate, lib. iii. c. 21, hoc pertinuit ad honestam Synagogæ sepulturam; et constat Sabbathi festivitatem, etiam cum servabatur, multo infra Diem Dominicum habitam fuisse : Quod vel ex eo liquet, quod inter errores Ebionitarum, propter quos ab Ecclesia condemnati sunt, etiam istius arguuntur, quod Diem Dominicum et Sabbathum simul celebrarent, apud Euseb. lib. iii. cap. 21; Et ex Canone 29, Synodi Laodicenæ, cujus

hæc sunt verba; "Non oportet Christianos Judaïzare, et in Sabbatho otiari, sed ipsos eo die operari, Diem autem Dominicum præferentes otiari si modo possint," (quod additum videtur propter servos, qui Dominis gentilibus serviebant,) "ut Christianos; quod si inventi fuerint ut Judaïzantes, sint anathema apud Christum."

XXIII. Secunda Propositio: Modus rectæ observationis Et modus. Diei Dominici duabus partibus absolvitur, prima, quæ privativa potest dici, et in quiete seu cessatione ab omni opere servili consistit; altera, quæ positiva est, et in Sanctificatione istius quietis per religio

sum Dei cultum versatur.

XXIV. Quies quæ requiritur, non otio et inertia peragitur, multo minus comessationibus et crapula, spectaculis, et choreis, et profanis aliis exercitiis damnatis a Paulo, Rom. xiii. 13, hoc enim est Sabbathum Jehovæ, non festum Cereris, Bacchi, aut Veneris: Sed cessatione ab omni opere ordinariæ et mundanæ vocationis, quod a cultu divino posset nos avocare; Et ita abstinendum est hoc die, 1. Ab omnibus illis operibus, quæ proprie et stricte vocantur servilia, quæ a servis aut hominibus servilibus præstari solent, quantum scilicet fieri potest per instantem necessitatem. 2. Ab operibus nostris, quæ scilicet pertinent ad hujus vitæ usus, in rebus naturalibus et civilibus, et proprie lucrum et commodum nostrum spectant; quod colligitur ex opposita concessione, ut enim sex dies nobis concedit, ut in iis operemur, et faciamus omne opus nostrum; Ita hoc die præcipit cessationem a tali opere, ne cultui divino ullum apponatur impedimentum. Atque huc pertinet Leonis et Anthemii Lex memorabilis, quæ extat Codice de feriis, cujus verba adscribere non pigebit: "Dominicum diem ita semper honorabilem decernimus et venerandum, ut a cunctis executionibus excusetur, nulla quemquam urgeat admonitio, nulla fidejussionis flagitetur exactio, taceat apparitio, advocatio delitescat; sit ille dies a cognitionibus alienus, præconis horrida vox silescat, respirent a controversiis litigantes," &c. Et postea: "Nec hujus tamen religiosi diei otia relaxantes, obscœnis quemquam patimur voluptatibus detineri, nihil eodem die sibi vindicet. Scena theatralis, aut Circense certamen, aut ferarum lachrymosa spectacula, et si in nostrum aut natalem celebranda solennitas inciderit, differatur," &c. XXV. Hic tamen excipiuntur, 1. Opera illa quæ directe spectant cultum et gloriam Dei, Matth. xii. 5, Johan. v. 8, 9, hoc enim casu opera illa, quæ sunt sua natura servilia, transeunt in naturam operum sacrorum, nec tam sunt opera nostra, quam Dei. 2. Opera charitatis et misericordiæ, quæ officiis pietatis accensentur, Matth. xii. 10, 12, Johan. v. 9, et ix. 14, Luc. xiii. 15. 3. Opera communis honestatis, quia ut semper, ita hoc die præ cæteris honeste et decore debemus nos gerere et agere. 4. Opera necessitatis, quæ neque fingitur, neque consilio accersitur, sed per providentiam nobis imponitur, Luc. xiv. 5, non tantum absoluta et simplex, ut id necessarium tantum dicatur, quo nullo modo carere possumus, sed modificata et secundum quid, ut necessaria ea censeantur, non modo quæ absolute ad esse seu vitæ sustentationem requiruntur, sed etiam quæ faciunt ad melius esse, unde magnum aliquod ad nos vel proximum redit commodum et emolumentum si fiant, vel magnum aliquod incommodum et damnum si omittantur; Sabbathum enim, ut Christus testatur Marc. ii. 27, Factum est propter hominem, non homo propter Sabbathum.

XXVI. Non putamus ergo in hac cessatione fideles teneri ad præcisitates Judaïcas, quas nonnulli justo scrupulosiores tantum non revocatas vellent, ut nec ignem accendere, nec cibum coquere, nec arma contra hostem expedire, nec iter susceptum terra marive prosequi, nec honestis animi

corporisque relaxationibus, modo extra horas cultui divino destinatas usurpentur, se recreare, nec ullum avocamentum, quamvis levissimum, ad res ullas, quæ humanæ hujus vitæ commoda aut emolumenta spectent, habere liceat. Licet enim sententia hæc pulchram habeat pietatis speciem prima fronte, et a viris piis bono animo proculdubio proponatur ad majorem Diei istius, qui tam foede profanari solet, sanctificationem procurandam; gravibus tamen laborat incommodis, nec potest retineri, quin reducatur hoc pacto in Ecclesiam, humerisque Christianorum denuo imponatur jugum 3TTO, Christianæ libertati repugnans, et lenitati Christi, et fœderis gratiæ suavitati adversum, quod infinitis scrupulis et inextricabilibus nodis conscientias hominum agitat et torquet; et tantum non ad desperationem adigit.

XXVII. Altera pars observationis Diei Dominici pertinet ad sanctificationem quietis, quæ in sacris conventibus, et solenni ac publico Dei cultu exercetur. Quamvis enim sacri cœtus ad publica pietatis exercitia, aliis quoque diebus possint et debeant ab unoquoque, quantum res suæ ferunt, frequentari, et quilibet pius ad quotidiana suæ devotionis exercitia privatim habenda ex conscientia officio obligetur: hoc tamen die præ cæteris convocatio sancta fieri debet, ut fieri solebat Sabbatho, Levi. xxiii. 3, in qua devote et attente vacetur Verbi divini lectioni et auditioni, Hebr. x. 25; Sacramentorum celebrationi, Act. xx. 7; Psalmodiæ et orationi, Col. iii. 16, Act. i. 14; Eleemosynis et pauperum subventioni, 1 Cor. xvi. 2; et in genere omni illi Hierologiæ, quæ ad cultum externum et solennem pertinet. XXVIII. Atque in id potissimum incumbendum esse consentiunt omnes, remotis tot aliis controversiis, quæ hic moveri solent, vel curiosis, vel minus necessariis et utilibus. Eo respicit Synodus Dordracena in Postactis, Sectio. 164, dum statuit, "Diem istum sic cultui divino appropriari debere, ut eo die ab omnibus operibus servilibus quiescendum sit, (exceptis iis quæ charitas et præsens necessitas postulant,) et ab omnibus ejusmodi oblectamentis, quæ cultum divinum impedire possent." Et " pulus diebus Dominicis post meridiem, aliis laboribus aut exercitii profanis distentus, a pomeridianis concionibus abstrahatur, rogari vult Magistratus, ut opera omnia servilia seu quotidiana, atque inprimis lusus, compotationes, aliasque Sabbathi profanationes, quibus tempus pomeridianum, maxime in pagis, plerunque transigi solet, severioribus edictis prohibeant, ut hac quoque ratione ad conciones illas pomeridianas adduci melius possit, atque ita integrum Sabbathi diem sanctificare discat." Nec alia de causa Deus in Lege et Prophetis tantopere urget et commendat Sabbathi sanctificationem, ejusque violationem et profanationem tam severe se vindicaturum interminatur. Quamvis enim ista Judæos primo spectarint, dubium tamen esse non potest, quin suo modo Christianos etiam respexerint, quatenus morale officium et perpetuæ observationis includebant.

num.

ne po

XXIX. Quamvis sublata sit per N. Test. conscientia Fontes Solutio- et discrimen dierum, aliorumque temporum cæremonialium typicorum Vet. Testamenti, ut etiam prorsus vetita est superstitiosa dierum ac temporum discretio, quæ Gentilibus fuit usitata: Non sequitur Sabbathum Domini a septimo die in primum translatum, et ab usu typico et rigore œconomico Veteris Testamenti liberatum, eo ipso abrogatum esse.

XXX. Qui Sabbatho facit opera necessariæ charitatis ac misericordiæ, non profanat Sabbathum: imo peccaret turpissima superstitione et hypocrisi, qui ejus prætextu proximum periclitantem desereret; in cujus auxilio Deo servire posset ac deberet, juxta ipsius ordinationem, Sabbathum

enim dicitur factum propter hominem, ut is singulari ratione saluti suæ consulat, Deo pietatis et proximo charitatis officia præstando, non homo propter Sabbathum, quasi negligi deberet necessaria charitas, vel misericordia erga ipsum vel proximum per superstitiosam Sabbathi obser

vationem.

XXXI. Cessatio ab omni opere servili et oblectamento carnali, non sic urgeri debet, ut negligatur spiritualis praxis veræ sanctimonia; imo nec debet urgeri propter se, quasi esset pars cultus, vel quasi dies iste sanctior esset aliis, sed tanquam conditio et adminiculum Exercitiorum privatorum et publicorum sic præstandorum. Longissime igitur abest hæc doctrina ab hominibus in illam opinionem inducendis, quasi egregie suo munere functi essent, si relicta veræ pietatis et sanctitatis studio, se dedant scrupulosæ et omnimodæ ab omni opere cessationi; medium requirimus propter finem, et conditionem propter opus principale: quietem scilicet illam propter spiritualia exercitia veræ pietatis et sanctimoniæ. Istis ergo consequentiis ex accidentali hominum abusu, non magis debet gravari praxis Sabbathi, quam praxis Sacræ Lectionis, Auditionis Verbi, Precum, et Sacramentorum, quæ iisdem incommodis possunt urgeri, licet nemo neget ea officia moralia esse perpetuæ observationis.

XXXII. Accommodatio quarti Præcepti ad singularem statum Judaïcum, quæ fuit in observatione diei septimi ab initio creationis, præceptum ipsum non magis reddit cæremoniale, quam præceptum quintum cæremoniale facit promissio de terra Canaan populo Israëlitico data, et quam omnia præcepta cæremonialia reddit præfatio, ubi agitur de eductione populi ex Ægypto. Damus quidem arctiorem aliquam observationem Sabbathi illis temporibus fuisse imperatam, pædagogiæ et servituti temporis accommodatam, quæ seculis omnibus non obtinet. Hoc tamen non impedit quin observatio ipsa sit moralis, et omnium seculorum communis.

QUÆSTIO XV.

DE DIEBUS FESTIS.

An de fide sit in Novo Test. præter Diem Dominicum, alios esse dies festos proprie dictos, quorum celebratio per se, et ratione mysterii, non ratione ordinis vel Politiæ Ecclesiasticæ tantum, sit necessaria? Neg. contra

Pontificios.

Status Quæs

I. Dies Festi sunt Dies solennes anniversarie, vel hebdomadatim, aut menstruatim per vices recurrentes, reli

tionis. gionis et pietatis causa a cæteris segregati, et certa lege in publicum Numinis cultum veluti consecrati. Obtinuisse plures sub Vet. Test. nemo dubitat, cum distinctio dierum partem fecerit Legis cæremonialis; Sed An locum habere debeant in Ecclesia Christiana, Quæritur inter Nos et Pontificios, qui, ut in aliis varios Judæorum ritus retinuerunt: Ita hac in parte etiam Judaïsmum interpolarunt, vel ipsum etiam Paganismum, in quo notum est plures dies festos fuisse distinctos a profestis; tanta festorum mole Christianismum obruentes, ut non exiguam anni partem complectantur.

II. Non quæritur, An beneficiorum Dei in nos, et mysteriorum Christi ad salutem nobis acquirendam patratorum memoria in animis nostris perpetua esse debeat, et a nobis continuo recolenda sit. Hoc enim in con

fesso est apud omnes, et quotidie fit per Verbi prædicationem, et Sacramentorum administrationem; Sed An ad singulorum illorum beneficiorum et mysteriorum recordationem et solennem ac publicam commemorationem certi quidam Dies festi, Deo sacri, annuatim recurrentes, a Christianis quotannis celebrandi sint; Quod negamus.

HI. Non quæritur, An Anniversarii dies deligi possint, quibus Christi vel Nativitas, vel Circumcisio, vel Passio, vel Ascensio, et similia Redemptionis mysteria commemorentur, vel etiam quibus memoria singularis alicujus beneficii celebrari solet. Hoc enim Orthodoxi libertati Ecclesiæ relictum esse censent; Unde alii dies quosdam tali festivitati deputant, non ex necessitate fidei, sed ex prudentiæ consilio ad pietatem et devotionem magis excitandam ; alii vero pro sua libertate solum diem Dominicum retinent, et in eo statis temporibus memoriam mysteriorum Christi celebrant, apud quos tamen ejusmodi rerum dissonantia non tollit fidei consonantiam, ut olim de Jejunio monebat Augustinus. Sed quæritur, An Dies quidam sint sanctiores et sacratiores aliis, et pars quædam cultus divini, qui celebrari debeant sub ratione mysterii, et non tantum ratione ordinis et politiæ Ecclesiasticæ, ut pertendit Bellarm., de cultu Sanctorum, lib. iii. cap. 10, et doctrina est et praxis publica Papatus. Nos vero negamus dies illos per se sanctiores aliis esse, sed omnes esse pares, et si qua sanctitas illis tribuitur, non esse temporis et diei, sed cultus divini, atque ita observationem eorum apud eos qui eam retinent, esse tantum juris positivi et ex constitutione Ecclesiastica, non vero necessitate præcepti divini.

IV. Primo, Quia festa proprie dicta, quæ sunt de necessitate fidei, obligantia per se, et sub ratione mysterii, debent Verbo Dei mandari, quia Deo soli jus competit cultum suum præscribendi, qui nihil in Verbo suo omisit ex iis quæ Ecclesiæ suæ necessaria judicavit. Sed talia festa nuspiam a Christo vel Apostolis vel instituta vel celebrata leguntur. Nec hic obtendi potest Traditio yeaos, cum nullus locus ipsi dari possit vel debeat in rebus fidei vel morum, ut suo loco demonstratum est. Secundo, Quia hoc revehit distinctionem dierum Veteris Testamenti abrogatam in Novo, et damnatam a Paulo, Rom. xiv. 5, 6, Galat. iv. 10, Coloss. ii. 16, imo et veterum Ethnicorum superstitionem et Idololatriam sub aliis nominibus et specioso obtentu in Ecclesiam inducit.

V. Tertio, Quia Veteres fatentur, festa nec ex Christi, nec ex Apostolorum institutione, sed pro arbitratu et consuetudine observata fuisse : locus insignis est Socratis lib. v. Hist. Eccles. cap. 22, ubi loquens de dissidio Orientalium et Occidentalium circa observationem Paschatis, qui fuit primus dies festus in Ecclesia Christiana observari cœptus, exacte dicit, "Nec Apostolos, neque Evangelia ipsa jugum servitutis his quæ ad Christi doctrinam accedunt imposuisse, sed festum Paschatis, aliaque festa τῇ εὐγνωμοσύνῇ τῶν εὐεργετηθέντων τιμᾷν κατέλιπον, libero et æquo judicio illorum, qui in illis diebus beneficia acceperant, reliquisse recolenda," &c. Et postea addit: "Neque Servator, neque Apostoli illud observandum lege aliqua præceperunt," &c. "Nam Apostolis," subjicit, "propositum fuit non de festis diebus celebrandis leges ferre, sed pietatis et recte vivendi rationem nobis præscribere," quod repetit Nicepho. Callixtus, Hist. Eccles. 1. xii. c. 32.

VI. Quarto, Quia festa ista in Papatu perniciosis superstitionibus scatent, dum faciunt festos dies per se sanctiores cæteris, fovent opinionem operis operati, affingunt iis merita et peccatorum expiationes, consecrant eos Sanctis, adeoque eos latriæ cultu afficiunt, cum, teste Durando, lib. iv.

« PoprzedniaDalej »