Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXIII. Qui servant mandata absolute et perfecte, iis Lex absolute et perfecte possibilis est; Et qui diligunt eodem modo, bene dicuntur mandata implere. Sed cum nemo sit qui ita diligat, et mandata servet, quia ex parte tantum cognoscimus, 1 Cor. xiii. 9, et ex parte amamus, et in multis impingimus omnes, Jac. iii. 2, Nemo etiam potest hoc sibi privilegium vindicare. Et quod Joh. xiv. 23, et Rom. xiii. 8, dicitur, non alia ratione intelligendum est, quam de impletione sincera in hac vita, et plena ac omnimoda in altera.

XXIV. Quod impossibile est às et sua natura, neminem obligat. Sed mandata Legis impossibilia sunt tantum xarà rí in statu Viatorum, propter interveniens naturæ vitium. Ut Creditor non amittit jus repetendi debitum a debitore, etiam si non sit solvendo; Ita jura Dei non imminuuntur, etsi homo propria culpa non amplius sit solvendo. Deinde Deus non præcipit Legem fidelibus, quasi illis absolute possibilis esset, sed tum ut cognoscendo officium, et impotentiam suam ad illud exequendum, ardentius remedium gratiæ quærant. "Non jubet Deus impossibilia," inquit August. "sed jubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis." Et Bernard. Serm. 50, in Cant.: "Non latuit Præceptorem præcepti pondus excedere vires, sed judicavit utile ex hoc ipso suæ illos insufficientiæ admoneri, et ut scirent ad quem justitiæ finem niti pro viribus oporteret. Ergo mandando impossibilia, non prævaricatores facit, sed humiles, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo."

XXV. Quod placet Deo in se et per se, propter omnimodam conformitatem cum Lege, est perfecte justum. Sed non item quod illi placet tantum per et propter Christum, quomodo bona opera placent Deo, Non quod sint perfecte et absolute bona; sed quia in fide Christi facta sunt, cujus obedientia omnes nostri nævi et defectus teguntur et condonantur.

XXVI. Quum Paulus dicit se omnia posse in eo qui eum corroborat, Phil. iv. 13, non absolute intelligendus est, sed pro subjecta materia, nempe quæ spectant ad præsentis vitæ qualemcunque conditionem patienter et moderate ferendam. Ibi enim Apostolus non loquitur de perfectione morum vel de Pelagii impeccantia; sed de constantia animi pii ad prospera moderate et adversa fortiter et patienter ferenda. Omnia sunt possibilia credenti, Marc. ix. 23, non simpliciter ut possit esse absque peccato, sed secundum quid ad beneficia quævis vel ordinaria, vel extraordinaria, a Deo consequenda.

QUÆSTIO III.

DE NECESSITATE BONORUM OPERUM.

An bona Opera sint necessaria ad salutem? Affirm.

I. Cum ad Sanctificationem pertineat praxis et studium bonorum Operum, non melius ea percipi potest, quam si eorum natura rite cognoscatur. Quatuor autem possunt potissimum de illis quæri, Necessitas, Veritas, Perfectio, et Meritum. De quibus distincte agendum. De Perfectione jam dictum est Quæstione præcedenti. Jam de Necessitate agitur. Tres sententiæ de II. Tres sunt præcipuæ sententiæ circa bonorum OpeNecessitate bo- rum necessitatem. Prima eorum, qui peccantes in defectu norum Operum. eam negant; quales fuerunt olim Simoniani et nunc sunt Epicurei et Libertini, qui bona opera arbitraria et adiaphora faciunt, quæ

præstare vel omittere liceat pro arbitratu nostro. Secunda eorum, qui peccantes in excessu affirmant, et urgent necessitatem meriti et causalitatis, quales olim erant Pharisai et Pseudo-Apostoli, qui opera ad justificationem necessaria esse contendebant; quos hodie sequuntur Pontificii et Sociniani. Tertia eorum, qui medium inter duo ista extrema tenentes, nec simpliciter negant, nec simpliciter asserunt; Sed aliquam necessitatem eorum agnoscunt contra Libertinos, sed necessitatem meriti contra Pontificios constanter rejiciunt. Quæ sententia est Orthodoxorum.

III. Unde patet, Non quæri hic De Necessitate meriti, Status Quæs- causalitatis, et efficientiæ: An bona opera dicenda sint netionis. cessaria ad salutem efficiendam vel acquirendam de jure? Hoc enim ad aliam controversiam pertinet, de qua infra. Sed De Necessitate medii, præsentiæ, et connexionis seu ordinis: An requirantur tanquam medium et via ad salutem possidendam? Quod statuimus.

Necessitas bono

IV. Licet vero Propositio de necessitate bonorum Operum ad salutem, quæ superiori seculo a Pontificiis sub specie conciliationis in formula Interimistica obtrudebatur, sed reipsa ut sensim puritas doctrinæ de justificatione corrumperetur, rejecta fuerit a variis Theologis Lutheranis, tanquam minus commoda et periculosa, imo et a quibusdam ex Nostris; Putamus tamen cum aliis posse sine periculo retineri, si rite explicetur, imo et urgendam esse censemus contra Epicureorum licentiam, ut licet opera nihil conferre dicantur ad salutem acquirendam, necessaria tamen statuantur ad eam obtinendam, ut sine illis nemo salvari queat, Ut ita liberetur Religio nostra a calumniis putidissimis, quibus iniquissime passim proscinditur a Pontificiis, quasi sit magistra impietatis, et licentiæ ac securitatis carnalis pulvinar. V. Licet autem necessitas ista jam ex parte asserta sit, Qu. Operum i., ubi de connexione Sanctificationis cum Justificatione acprobatur: tum est, ulterius adhuc colligitur, Tum ex Dei mandato, Tum 1. A Dei mandato. ex Rei ipsius natura, et Hominis fidelis conditione. enim Dei voluntas sit suprema et indispensabilis officii nostri regula; Non potest non censeri summe necessaria bonorum operum praxis, quam toties et tam expresse commendat et præcipit in Verbo suo Dominus. Loca referre nihil attinet, quia passim obvia sunt; consulantur præcipue, 1 Thess. iv. 3, 4; 1 Joh. iv. 21; Joh. xiii. 34; Matth. v. 16; 1 Pet. i. 15, 16, et 2 Pet. i. 5, 6, 7, 10; Rom. vi. 11, 12, et xii. 1, 2, &c. Et tantum abest ut licentiam pro arbitratu vivendi cuique relinquat, ut aperte eam damnet et detestetur, Rom. vi. 1, 2, 15; Gal. v. 13; 1 Thess. iv. 7; 1 Pet. ii. 16, et fideles debitores esse statuat, qui ad novam obedientiam nexu indissolubili, et indispensabili obstricti sunt, Rom. viii. 12, et xiii. 7; 1 Joh. iv. 11, non modo necessitate præcepti, sed etiam medii.

rum

Cum

VI. Quod ex Rei natura, et Hominis statu ac conditione clarius potest demonstrari, sive ad Fœdus Gratiæ cum ipso initum respiciamus, sive attendamus ad doctrinam Evangelii, quam profitetur, sive ad statum Gratiæ, in quo collocatur, sive ad Beneficia quæ inde pendent, tam præterita, quam præsentia, et futura; quæ omnia bonorum operum necessitatem absolutam post se trahunt.

tiæ.

VII. Et ad Fœdus quidem quod attinet, nemo nescit 2. A Fœdere Gra- duabus partibus constare, Hinc promissione a parte Dei; Inde vero obedientia stipulatione a parte hominis. Nam ut Deus in eo pollicetur se fore Deum nostrum, vult etiam vicissim ut simus ejus populus, Et ut promissio illa omnigenam Dei benedictionem includit, Ita obligatio ista, omnis generis officia ab homine Deo debita importat, ut

suo loco visum, quum de clausula Foederis actum. Licet vero Deus ex peculiari gratia hæc hominis officia velit esse sua beneficia, quæ in illis exequatur; Non desinit tamen fidelis ad ejus observationem obstringi, si velit bonorum Foederis esse particeps.

VIII. Ut autem promissio gratiæ fluit a tribus S. S. Triadis Personis, quæ omnes ad opus Redemptionis concurrunt, et peculiarem xin obtinent pro modo operationis cuique proprio, Prima quidem Patris in familiam suam nos adoptantis, Secunda Redemptoris et Capitis, populum suum redi mentis, et in Peculium et Corpus sibi unientis, Tertia Paracleti et Sanctificatoris, nos in Templa sibi consecrantis: Ita necessitas triplex exurgit cultus et obsequii, ut digne vivamus Filiis Dei, Membris Christi, et Templis Spiritus Sancti, ut Patrem adoremus et colamus, 1 Pet. i. 15, 16, Mal. i. 6, Eph. v. 1, ut Redemptorem toti glorificemus, 1 Cor. vi. 20, et illi serviamus ut populus ignis nλwrùs naλāv igywv, Tit. ii. 14, ut Spiritum in nobis habitantem magno studio veneremur, et viventes Spiritu, Spiritu etiam ambulemus, Gal. v. 25, nec Templum ejus sordibus ullis infici patiamur, 1 Cor. vi. 15, 19. Quod in Baptismo in nomine totius Trinitatis administrato, nobis obsignatur, et Unione nostri cum Christo procuratur, quæ vera et salutaris esse nequit, nisi conformitatem cum ipso post se trahat, ad quam prædestinati sumus, Rom. viii. 29, ut cum illo moriamur peccato et vivamus Deo, Rom. vi. 11, et ambulemus sicut ille ambulavit, 1 Joh. ii. 6, ipseque in nobis et formetur et vivat, Gal. ii. 20, et iv. 19.

IX. Tertio, Verbum Dei, seu Evangelium, quod nobis 3. Ab Evangelio. credendum proponitur, ut fidei, vitæqe regula, necessitatem istam non minus evincit. Quia non est doctrina mere theoretica, quæ inani cognitione mentem pascat, sed practica quæ voluntatem ipsam afficit et renovat, quæ ideo dicitur Mysterium pietatis, 1 Tim. iii. 16; Lux que transformat, 2 Cor. iii. 18; Veritas quæ sanctificat, Joh. xvii. 17, quæ non tantum doctiores, sed et meliores reddit, Joh. xiii. 17; Semen regenerationis nostræ, Jac. i. 18, et 1 Pet. i. 23; Lex Spiritus et vitæ, Rom. viii. 2, quæ nos liberando a Lege peccati et mortis, non facit tamen exleges, sed subleges Christo, 1 Cor. ix. 21, Gal. ii. 19. Eo pertinet etiam Religio quam profitemur, quæ non meram veritatis professionem postulat, sed præcipue pietatis et charitatis praxim, Rom. ii. 28, 29, Jac. i. 27, "Religio immaculata Dei nostri, est visitare viduas et orphanos in afflictionibus suis, et immaculatum se a mundo servare."

X. Quarto, Status Gratia et Libertatis, in quem Evangeli4. A Statu gratiæ. um nos transfert, hoc postulat. Quia Libertas spiritualis est e Legis maledictione, Diaboli tyrannide, et Peccati jugo, sed non carnis licentia; quæ nos non eximit ab obedientia Dei, sed fortiori vinculo nos illi obstringit; "Liberati a peccato," inquit Paulus, Rom. vi. 18, "servi fimus justitiæ," et 1 Pet. ii. 16, "quasi liberi, sed non quasi velamen malitiæ habentes libertatem, sed servi Dei," In cujus scil. cultu vera nostra libertas posita est, quia servire Deo regnare est. Christus liberando nos a maledictione et rigore Legis, non liberat tamen ab obligatione obedientiæ, quæ indispensabilis est a Creatura. Idem exigit Gratia, quæ quo major est, eo efficacius ad gratitudinem obligat, ut non convertatur in ariayu, Gal. v. 13; Jud. 4. sed ut ad sanctimonia studium referatur, Tit. ii. 12. Unde, Rom. vi. 14, 15, colligit Apost. non esse manendum in peccato, quia non sumus sub Lege sed sub Gratia.

XI. Quinto, Beneficia omnia Dei eo tendunt, sive quoad

5. A Dei beneficiis. præteritum spectentur in Electione æterna, sive quoad præsens in Gratia, sive quoad futurum in Gloria. Ista enim omnia non alia

de causa nobis destinantur, vel conferuntur, quam ad opus sanctificationis promovendum. Ideo bona opera proponuntur nobis ut effecta Electionis æternæ, Eph. i. 4; fructus et sigilla gratiæ presentis, 2 Tim. ii. 19, 2 Cor. i. 21, 22, Joh. xv. 4, Gal. v. 22; et semina seu primitia et arrhæ gloriæ futuræ, Gal. vi. 7, 8, Eph. i. 14, Rom. viii. 23. Unde a Bernardo de Gratia et Libero Arbitrio, Ea vocantur spei seminaria, charitatis incentiva, occultæ Prædestinationis indicia, futuræ felicitatis præsagia, via regni, sed non causa regnandi. Quod Scriptura non semel testatur, de Electione, Joh. xv. 16, Eph. i. 4, 2 Thess. ii. 13, 14; de Redemptione, Luc. i. 74, Tit. ii. 14, 1 Pet. ii. 24, 2 Cor. v. 14, 15; de Vocatione, 2 Pet. i. 10, et 1* ii. 9, Phil. iii. 14; de Fide, Gal. v. 6, Act. xv. 9; de Justificatione, Psal. cxxx. 4, et lxxxv. 8, Eph. ii. 8, 9, 10; de Regeneratione, 2 Cor. v. 17, Col. iii. 1, 2.

XII. Hoc ipsum de Gloria futura non minus expresse traditur. Cum enim bona opera rationem habeant Mediorum ad finem, Joh. iii. 5, 16, Matth. v. 8; Viæ ad metam, Eph. ii. 10, Phil. iii. 14; Sementis ad messem, Gal. vi. 7, 8; Primitiarum ad massam, Rom. viii. 23; Laboris ad mercedem, Matth. xx. 1; Certaminis ad coronam, 2 Tim. ii. 5, et iv. 8, Nemo non videt summam esse et indispensabilem bonorum operum ad gloriam assequendam necessitatem, et tantam ut sine illis obtineri nequeat, Heb. xii. 14, Apoc. xxi. 27.

XIII. Denique cum tria sint, quorum quærendorum præ cæteris necessitas nobis incumbit, Dei scilicet gloria, Proximi ædificatio, Et propria salus, ad quæ bonorum operum praxim maxime facere notum est, necessariam eam esse supra omnia facile constat, Matth. v. 10, Phil. i. 11, Rom. xv. 2, 2 Pet. i. 10.

Fontes Solu

XIV. Opera trifariam spectari possunt, vel ratione Justificationis, vel Sanctificationis, vel Glorificationis. Ratione tionum. prioris non se habent antecedenter, efficienter, et meritorie, sed consequenter, et declarative. Ratione Sanctificationis, se habent constitutive, quia eam constituunt et promovent. Ratione Glorificationis vero antecedenter et ordinative, quia ad eam referuntur ut medium ad finem, Imo ut initium ad complementum, quia gratia est gloriæ inchoatio, ut gloria est gratiæ consummatio.

XV. Quamvis necessitatem bonorum operum agnoscamus contra Epicureos, non confundimus ideo Legem et Evangelium, et lædimus justifi cationem gratuitam per solam fidem. Quia bona opera requiruntur non ad vivendum ex Lege, sed quia vivimus per Evangelium, non ut causæ propter quas nobis datur vita, sed ut effecta quæ testantur vitam esse nobis datam.

XVI. Fideles sunt populus voluntarius, qui non debet ad bona opera impelli váyns, necessitate scil. coactionis, sed sponte et imoveis. Sed non desinunt tamen opera esse necessaria necessitate medii et debiti. Licet omnis coactio sit necessitas, non omnis necessitas est coactio.

Calumniæ, quæ contra necessitatem bonorum Operum ex doctrina nostra de Perseverantia et Certitudine Fidei peti solent, supra sunt discussæ, Loc. XV. Qu. xvi., et xvii.

QUÆSTIO IV.

DE VERITATE BONORUM OPERUM.

Quid requiratur, ut Opus sit vere bonum, et An Opera Justorum sint talia?

Affirm.

I. Quum loquimur de Veritate bonorum Operum, non Quænam sint bona intelligimus opera simpliciter moralia, prout contradistinOpera? guuntur spiritualibus et supernaturalibus a quibusdam ; Quo sensu moralia illis dicuntur, quæ quoad externam disciplinam, seu actum externum, quam substantiam vulgo vocant, talia sunt, quæ constituunt disiplinam seu justitiam civilem et externam, quam Aristot. in Ethicis explicat. Spiritualia vero sunt, quæ tam quoad substantiam, quam quoad circumstantias talia sunt. Ilia dicuntur bona ὁμονύμως, et quoad externam speciem tantum; Ista vero avvovúμs, et quoad essentiam, quatenus habent in se bonitatem supernaturalem, Deo reconciliato et Patri vere complacentem, et ab eodem præmia tam hujus quam futuræ vitæ ordinatam; De quibus hic agitur.

II. In Operibus istis materia et forma spectanda est. Materia sunt omnes actiones hominis, quæ ab intellectu et voluntate hominis pendent, et quæ ad τὸ θυμικὸν et τὸ ἐπιθυμητικόν pertinent, tum illæ quæ Philosophis dicuntur primi motus, sive fiant absque mora, sive cum mora, quæ mores, vulgo dicuntur, sive absque delectatione, sive cum illa, sive indeliberatæ, sive deliberate et cum consensu voluntatis. Forma est convenientia cum Lege et voluntate Dei, tam quoad substantiam actionis, quam quoad circumstantias.

III. Per substantiam actionis, non intelligimus tantum actum externum locomotive, sed actum tum internum, tum externum simul, siquidem uterque conjungitur, vel internum tantum, siquidem externus nequeat haberi. Qui duo actus ita se habent ad invicem, ut actus externus sine interno non sit proprie bonus, prout apparet in hypocritis, sed internus possit esse sine externo, quia bonitas in voluntate et intentione proprie constituitur. Deinde externus non auget bonitatem interni per se, sed per accidens, quatenus actum voluntatis, vel continuat vel conservat.

IV. Per circumstantias intelligimus omnes modificationes, quæ ejusmodi actionibus accidunt, ut non tantum opus bonum fiat, sed etiam ut bene fiat juxta præscriptum Dei, quo sensu vulgo dicitur, Deum non tam amare adjectiva, quam adverbia, et bonum requirere integram causam, quæ non substantiam tantum actionis, sed et circumstantias complectitur. Unde fit ut res in se bona, mala tamen fiat, et in peccatum convertatur, si non bene fiat, ut Oratio, Charitas, &c.

Quid requiratur

V. Ad istam autem bonitatem constituendam, Quatuor in Operibus bo- inprimis requiruntur: Principium, Regula, Modus, Finis. nis, et quæ sint? 1. Ut opus fiat ex fide cordis regeniti, quia quicquid fit sine fide peccatum est, Rom. xiv. 23. 2. Ut fiat juxta præscriptum Legis et voluntatem Dei in Verbo revelatam, quæ unica est fidei vitæque regula. 3. Ut fiat modo legitimo, id est, non tantum externe, sed et interne, quia Lex quæ spiritualis est, Rom. vii., non externos tantum motus corporis attendit, sed præcipue internos animi affectus. 4. Ut fiat ad gloriam Dei, quæ unicus est scopus, ad quem semper respicere debemus; et cui omnia subordinare decet, 1 Cor. x. 31, non tantum intentione virtuali et habituali,

« PoprzedniaDalej »