Obrazy na stronie
PDF
ePub

tionis sophistice proponit, lib. iv. de Justificat. cap. 10, quum dicit quæri, "Utrum homines justificati, et gratia Dei adjuvante, possint ita Legem implere, ut opera ipsorum non modo non sint appellanda peccata, sed etiam vere et proprie justi dici mereantur." Et calumniatur Nostros, quasi docerent, "Legem divinam esse plane impossibilem homini etiam justo," et inde "colligere, nullam esse in nobis veram actualem justitiam, sed omnia opera justorum esse peccata mortalia ex natura sua.” Aliud enim est longe dicere Legem esse homini plane impossibilem, quod omnimodam impossibilitatem notat; Aliud fidelem non posse plene implere Legem, quod relatam tantum et secundum quid innuit. Non dicimus Legem fidelibus esse absolute impossibilem, sed tantum quoad Legis angiba. Aliud nullam esse in nobis actualem justitiam, et bona opera nostra ex natura sua esse peccata mortalia, quod nobis falso affigunt; Aliud est justitiam istam non esse perfectam, et bona opera, licet peccata sint per accidens ob reliquias carnis nobis inhærentes, esse tamen in se vere bona; Quod statuimus.

Et

IX. Concil. Trident. Sess. 16, Can. 18, latebras quærit in verbis generalibus, quum ait, "Si quis dixerit Dei præcepta homini justificato, sub gratia constituto, esse ad observandum impossibilia, Anathema sit." ne quis perfectam omnibus numeris observationem intelligat; Can. xxiii., "Anathema" dicit "iis, qui docent hominem semel justificatum posse in tota vita omnia peccata etiam venialia vitare, nisi ex speciali Dei privilegio." Ubi agnoscere quidem videtur perfectionem omnimodam non posse tribui fideli nisi ex speciali privilegio, quod non diffitentur Stapletonus, Andradius, Tapperus, et alii. Sed quod una manu videntur isti dare vi veritatis pressi, altera statim auferunt, quum absolutam possibilitatem Legis non desinunt urgere, et variis argumentis operose illam probare conantur, ut Bellarm., c. x. xi. et seq. Nec aliter sentire et loqui possunt juxta suam hypothesim de justificatione et merito Operum, de Operibus Supererogationis, et Consiliis Evangelicis, quæ necessario supponunt perfectam et omnimodam Legis observationem. Quomodo enim alias homo posset ex operibus justificari, vel plus facere et supra quod Lex postulat? Itaque dicendum eos vel arúrrara loqui, quum ita loquuntur, vel fucum nobis facere, et mentem suam non plene nobis aperire. Nos vero Imperfectionem sanctificationis nostræ, et Legis impletionis impossibilitatem probamus :

tificationis et

X. Primo, A peccati reliquiis. Quia ubi habitat peccatum, Imperfectio Sanc- ibi non potest esse perfecta sanctificatio, nec Legis imImpossibilitas pletio. At in fidelibus, quicunque tandem illi sint, semimpletionis per habitat peccatum, 1 Joh. i. 8, "Si dixerimus nos pecLegis probatur: catum non habere, mentimur, et veritas non est in no1. Ex reliquiis bis ; "Et Jac. iii. 2, "In multis labimur omnes; "" 1 peccati. Reg. viii. 46, "Non est homo justus super terram, qui non peccet;" Prov. xx. 9, "Quis potest dicere, mundum est cor meum ?" Dicere hic cum Bellarm. lib. iv., de Justif. cap. 14, "Peccata ista esse tantum venialia, præter Legem, sed non contra Legem," est supponere à givμo, quod suo loco refutavimus, quum ostendimus omne peccatum esse mortale, atque adeo contra Legem, ut veram ví, nullum vero veniale quod sit tantum præter eam. Nec melius elabitur, qui dixerit cum eodem, lib. iv. cap. 12, diversas esse quæstiones, Utrum præcepta servari possint, Et Utrum possit homo vivere sine peccato? Ad priorem Augustinum semper respondisse affirmando, Ad alteram vero negando. Quia perperam distinguuntur duæ quæstiones, quæ eodem recidunt; Nam nemo potest præcepta servare, nisi vivendo sine peccato, nec quisquam

vivit sine peccato, nisi præcepta observando. Nec Augustinus respondens Pelagianis duas illas quæstiones distinxisse legitur. Distinxit quidem inter istas, Utrum quis renatorum fuerit sine crimine, ad quam respondet affirmando, et Utrum fuerit sine peccato, ad quam respondet negando, de Peccat. orig. 1. i. c. 48. Sed quando agitur de impletione Legis, ut defendit neminem esse sine peccato, ita tenet neminem in hac vita implere Legem. Vide lib. de perfect. Justi. contr. Cœlestium.

XI. Secundo, confirmatur hoc ipsum ex Lucta Carnis 2. Ex Lueta Car- et Spiritus, quæ perpetuo occurrit in fidelibus in hac mornis et Spiritus. talitate, et quæ tot gemitus et suspiria illis exprimit. Cum enim Caro adversetur Legi Dei, nec illi subjiciatur, vel subjici etiam possit, Rom. viii. 7, patet, quandiu Caro in nobis manet, (manet autem quandiu hic sumus), nec perfectam esse sanctificationem, nec Legem a nobis posse impleri. Luctam hanc Paulus duobus locis graphice describit, Gal. v. 17, "Caro concupiscit adversus Spiritum, et Spiritus adversus Carnem, hæc autem inter se opposita sunt, ut non quæcunque volueritis eadem faciatis ;" Et Rom. vii., a ver. 14, usque ad finem, "Ego sum carnalis et venditus sub peccatum," Et ver. 19, "Non facio bonum quod volo, sed malum quod nolo hoc ago," Et ver. 23, " Video aliam Legem in membris meis belligerantem contra Legem mentis, et captivantem me sub Legem peccati. Unde in tristem istam querelam erumpit, ver. 24, "Miser ego, quis me liberabit ex hoc corpore mortis ?" Hæ vero non sunt voces hominis Legem perfecte implentis et supererogantis, sed gementis sub pondere peccati, et ad liberationem anhelantis. Et cum Concupiscentia sit peccatum Lege vetitum, ut ibidem Apostolus testatur, Quomodo potest implere Legem, qui motibus concupiscentiæ semper est obnoxius? et qui eam luctantem et belligerantem in membris suis adversus Spiritum semper experitur?

XII. Scio hic Socinum reponere, non agi Rom. vii., de Paulo regenito, sed sub Lege constituto. Sic enim ille in libello de Capitis hujus sensu : "Cavendum est," inquit, "judicio meo tanquam ab ipsa peste, ne locum istum, cap. 7, Epist. ad Rom., ad Paulum ipsum jam renatum pertinere nobis persuadeamus; hoc enim loco Paulum hominem Christi gratia expertem, et ab ipsa Lege pendentem describere affirmo;" Ut ita describatur pugna inter appetitum et mentem atque intellectum, quia voluntatem vult esse mediam, quæ interdum appetitui, interdum menti in hoc conflictu accedit. Arminius non aliam insistit viam. Et non desunt etiam e Nostris, qui in hanc sententiam propendent: Ideo novum quendam et tertium statum fingunt inter statum Naturæ, in quo homo est adhuc irregenitus, et statum Gratiæ, in quo jam est regenitus, nim. statum sub Lege et sub Spiritu servitutis, in quo homo nondum sit regenitus, sed nec plane irregenitus; sed aliqua Legis notitia imbutus, et Spiritu servitutis præditus, in quo alternantes istas vices experitur, quibus nonnunquam videtur ad bonum accedere ex Legis cognitione, et Spiritus servitutis impulsu, modo vero ab eo recedere et in peccatum propelli ex appetituum corruptorum impotentia. Sed quicquid pertendant utrique, non possumus recedere a sententia inter Orthodoxos communiter recepta, quæ statuit Paulum agere de se ut regenito, et luctam illam gravem, quæ sæpe intercedit inter veterem et novum Hominem, Carnem et Spiritum pathetice describere.

XIII. Nec desunt rationes variæ quibus id probetur: 1. A notatione temporis. Quia Paulus non loquitur in tempore præterito, ut antea, ver. 9, sed in præsenti, ver. 14, "Ego carnalis sum," &c., ver. 19, "Non facio bonum quod volo, Delector Lege Dei," &c. At quum hæc scribebat, non

amplius sub Lege erat, sed sub Gratia. 2. Quia agitur de eo cui competit velle bonum, et nolle malum, seu odisse peccatum, "Non quod volo, hoc facio, sed quod odi hoc facio," ver. 15, et ver. 18, "Nam velle adest mihi, sed ut quod bonum est efficiam, non assequor." At hoc pertinet tantum ad renatos, in quibus Deus operatur rò 9é naì rò ingyûïv velle et perficere, licet non semper concedatur exequi quod volunt, nam quoad alios qui nihil possunt boni cogitare, quomodo possunt dici illud velle? 3. Agitur de eo qui consentit Legi Dei quoad hominem internum, et qui ea delectatur, ver. 22, ex qua delectatione oritur cultus, ver. 25, Mente servio Deo. Quis vero dixerit alium quam fidelem delectari Lege Dei, et juxta illam Deum colere, vel hominem internum alium esse quam novum hominem? Qui non semel ita designatur, Eph. iii. 16, 2 Cor. iv. 16, 1 Pet. iii. 4. 4. Quia agitur de eo, in quo distinguuntur duo principia, unum secundum quod facit malum quod non vult, alterum secundum quod non perpetrat malum, sed peccatum in ipso habitans, et secundum quod servit Deo, ver. 17, 18, 19. At constat hæc non posse dici nisi de fideli, qui habet in se veterem et novum Hominem, Carnem et Spiritum. 5. De eo agitur, qui ingemiscit ob miseriam suam, et qui liberationem quærit et optat, et de ea inventa sibi gratulatur, et gratias agit, ver. 24, 25; quæ ad neminem nisi regenitum spectant. 6. Fingitur perperam status medius inter regenitum et irregenitum, quasi daretur medium inter filium Dei, et filium Diaboli, inter hominem vivum et mortuum. Nec hoc referri potest ad statum sub Lege, quia qui sub ea vixerunt Vel fuerunt reprobi, qui sub ea velut sub Foedere fuerunt, adeoque sub ejus execratione, Gal. iii. 10, Vel regeniti, qui sub ea fuerunt ut sub dispensatione, in qua licet parcius et obscurius, illis tamen Spiritus S. regenerantis gratia dispensabatur.

XIV. Nihil tribuit hic Paulus sibi, quod non possit cadere in renatum. Non quod dicit "se esse carnalem et venditum sub peccatum," ver. 14. Quia hoc non absolute intelligendum est, sed comparate et secundum quid, ut Paulus, 1 Cor. iii. 1, vocat carnales Corinthios, et non spirituales, quia multas adhuc prodebant in suis actionibus carnis et veteris hominis reliquias; non de venditione et captivitate universali quoad statum, quasi esset adhuc sub imperio peccati, quia sic nec delectaretur Lege Dei secundum hominem internum, nec posset dici servire Deo mente; sed de captivitate, et venditione particulari quoad certos actus, quo sensu Caro dicitur concupiscere adversus Spiritum, ut non faciamus quæ volumus, Gal. v. Nec quod dicit peccatum in se habitare. Quia aliud est habitare, aliud regnare; Illud præsentiam peccati notat quoad est usque ad finem in fideli, hoc vero ejus tyrannidem et dominium, quod ablatum est per Spiritum Christi. Non quod additur eum liberationem optare a corpore mortis, cum fidelis sit liberatus a Lege peccati et mortis. Quia alia est liberatio inchoata, alia perfecta; Alia a maledictione Legis et reatu mortis, alia a dominio peccati, et mortalitate, quæ illud comitatur : primam jam obtinuit fidelis, sed alteram adhuc expectat et optat.

XV. Quamvis sæpe occurrat in irregenitis lucta inter appetitum et rationem, qualis fuit in Medea Poëtæ, quæ dicebat, Video meliora proboque, Deterioria sequor, magnum tamen discrimen intercedit cum lucta Carnis et Spiritus regenitorum, de qua loquitur Paulus. Tum, 1. Quoad causas, quia lucta irregenitorum oritur ex dictamine conscientiæ seu luminis naturalis stricturis, quæ in intellectu potissimum sedem habent, et ex metu servili pœnæ At lucta fidelium oritur ex nova et supernaturali qualitate seu principio Spiritus Sancti, quod sua sponte fertur in ea quæ sunt bona, non ex metu tantum servili pœnæ, sed ex timore Dei filiali. 2.

Quoad subjectum, quia lumen irregenitorum est mere theoreticum, quod manet in intellectu, nec ad cor pervadit: Sed gratiæ lumen, quod renatis indulgetur, non hæret tantum in yμ, seu superiori animæ parte sed transit etiam ad ròiluunTixò seu inferiorem ejus partem. 3. Quoad objecta, nam pugna irregenitorum versatur tantum circa crassiora scelera, quæ omnes naturali lumine abominantur: Sed lucta fidelium etiam circa ea, quæ in hominum foro externo nec pœnæ, nec fere ulli vituperio subsunt. 4. Quoad effecta, quia prior lucta potest consistere cum quotidiano peccandi exercitio, et si efficit aliquando, ut bonum fiat vel ut malum vitetur, nunquam tamen eo potest assurgere, ut bene fiat, atque ita reprimit potius peccatum quam perimit, unde tandem ratio cum lumine suo succumbit et vincitur. Sed in lucta fidelium, Caro eatenus atteritur et mortificatur, ut etsi non possit absolute eradicari, et in multis adhuc actibus se exerat, non possit tamen prævalere, sed a Spiritu tandem superetur, qui facit fideles ὑπερνικᾷν.

3. Ex Act. xv. 10.

[ocr errors]

XVI. Tertio, Legis impossibilitas probatur, Ex Act. xv. 10, ubi vocatur Jugum ἀβάστακτον : Quid tentatis Deum imponentes Jugum cervici discipulorum, quod nec Patres nostri, nec nos portare potuimus?" Nam si non ferri potest, quomodo posset a quoquam impleri? Frustra reponitur a Bellarmino agi de Lege Cæremoniali, non Morali. Quia 1. Si hoc de Lege Cæremoniali dici potest, longe fortius dicendum est de morali. 2. Lex Cæremonialis per se non poterat dici jugum áßárraztov, sed proprie hoc refertur ad moralem, quæ a nemine unquam potuit impleri; et quæ sub execratione ponit eos, qui sub ea vivunt. 3. Quæstio quæ movebatur, totam Legem respiciebat, non solum Cæremonialem, sed etiam Moralem, Gal. v. 3. Nec obstat quod Decretum Apostolicum agere videtur tantum de Lege Cæremoniali. Quia quæstio mota fuerat quidem ex occasione Legis Cæremonialis, sed Petrus videns ulterius extendi, de tota Lege loquitur, ostendens ejus impossibilitatem, quia erat jugum, quod nec ipsi nec Patres eorum portare potuerant.

XVII. Confirmatur ex eo quod Lex omnimodam obedientiam exigit, tam quoad internos affectus, quam quoad externos effectus, non modo quoad partes, sed etiam quoad gradus, ut tota mente, toto corde, totis viribus Deum diligamus, ut verus modus eum diligendi sit sine modo, ut Bernard. loquitur. Quod cum a nullo mortalium impleri posse constet, ut quisque de eo convictus est; sequitur Legem hac in parte homini esse impossibilem. Nec excipi potest dilectionem tantum sinceram et non simulatam intelligi. Quia licet dilectio sincera acceptetur a Deo ex indulgentia paterna; Non desinit tamen postulare perfectam omnimode, qualis debetur a Creatura rationali.

4. Ex petitione remissionis pec

XVIII. Quarto, Quia jubemur quotidie petere remissionem peccatorum. Jam si possibile est renatis ut Legem Dei catorum. impleant, possibile est iisdem, ut peccatorum remissione non indigeant, et non tencantur dicere juxta mandatum Servatoris, Dimitte nobis debita nostra: nam in quo nulla Legis transgressio reperitur, in eo nulla remissionis causa intelligitur, et nulla ideo necessitas petendæ remissionis reperitur. Hoc argumento non semel utitur Augustinus contra Pelagianos: "Quisquis hanc orationem," inquit, lib. iii. de peccat. meri. et remiss. cap. 13, "Dimitte nobis debita nostra, cuilibet etiam homini sancto, et Dei voluntatem scienti et facienti, dicit necessariam non fuisse, multum errat." Et alibi contr. duas Epist. Pelag. lib. iv. cap. 10, "Qui contendunt esse in hac vita, vel fuisse, justos, nullum habentes omnino peccatum, hac præsumptione apertissime Orationi

Dominicæ contradicunt." Nec juvat exceptio Bellarmini, hæc esse peccata tantum venialia, quæ sint præter Legem, non contra eam. Quia, ut supra jam dictum vana est et rúzs ista distinctio. Nam ubi opus est remissione, ibi præcessit transgressio, ubi est transgressio ibi etiam est vuía. XIX. Quinto, Ab Exemplis Sanctorum. Quia Sancti 5. Ab Exemplis passim hanc impotentiam aperte agnoscunt et profitentur. Sanctorum. Jobus, c. ix. 3, 20, 28, et xv. 15; David, Psal. xxxii. 5, et cxxx. 3, et cxliii. 2; Salomon, Prov. xx. 9, 1 Reg. viii. 46; Isaïas, c. lxiv. 6; Daniel, ix. 5, 6; Paulus, Rom. vii. 14, Phil. iii. 13; Johannes, 1 c. i. 8; Jacobus, iii. 2. Nec dari potest ullum exemplum hominis vapagTTO, si Christum excipias. Eant ergo Pharisæi nostri et Justitiarii perfectistæ, Et sanctitatis suæ perfectionem, imo et opera Supererogationis venditent, id est, se justiores et sanctiores Sanctis omnibus impudenter mentiantur.

tionum.

XX. Jugum Christi,quod suave et leve dicitur, Matth. xi. 30, Fontes Solu- non est Lex Mosis stricte sumpta, quæ per se est jugum ¿ßárTaxT, sed partim doctrina Evangelii de fide et nova obedientia, quam in nobis operatur Spiritus Sanctus, eam levem et suavem reddendo hoc pacto; partim jugum Crucis, quod vocatur leve, quia Deus non sinit nos tentari supra vires, 1 Cor. x. 13, 2 Cor. iv. 17, et suave, quia Spiritus S. consolatio ita crucem temperat, ut ex ea suavissimos justitiæ et gaudii fructus eliciat.

XXI. Mandata Dei dicuntur non esse gravia fideli, 1 Joh. v. 3, non quoad perfectam Legis possibilitatem, vel hominis vaμagnolav, quam Johannes expresse negat, 1 Joh. i. 8. Sed tum respectu imputationis et peccatorum remissionis, quia perfecta Christi obedientia nobis imputatur per fidem, cui statim, ver. 4, victoria tribuitur et defectus nostri teguntur, atque ita omnia facta deputantur, quando quicquid non fit ignoscetur, ut loquitur August. lib. i. Retr. cap. 19, tum respectu renovationis, quia Spiritus Sanctus interius renovat corda, et veram ac sinceram in illis dilectionem operatur, per quam ut populus spontaneus, Psal. cx. 3, non coacte et per Spiritum servitutis, sed sponte et suaviter per Spiritum adoptionis ad officium impelluntur, nec jugo aßarráx amplius obstricti tenentur, ut ex Legis observatione perfecta vitam consequantur, sed jugo suavi Christi subjiciuntur, quod obedientiam præscribit in grati animi testimonium. XXII. Si qui dicuntur in Scriptura implevisse mandata Dei, et dilexisse Deum toto corde, et perfecti fuisse, ut dicitur de Noacho, Gen. vi. 9; Davide, Psal. cxix. 10; Josia, 2 Reg. xxiii. 25; Asa, 2 Paral. xv. 17; Zacharia et Elizabetha, Luc. i. 6, et aliis, hoc intelligendum non absolute et simpliciter de dilectionis et obedientiæ perfectione Legali, tam intensive quam extensive; quod est arúrraToy cum peccatis, quæ illis tribuuntur; Sed secundum quid et limitate de perfectione Evangelica, quæ sinceram et véκριτον obedientiam notat, vel comparate, tum respectu impiorum, qui toti in peccato jacent, tum respectu minus sanctorum. Si Zacharias et Elizabetha dicuntur justi ivo di coram Deo, hoc notat quidem justitiam eorum et pietatem non fuisse fucatam et hypocriticam, quæ coram hominibus stare potest, sed veram et sinceram, quæ Deo ipsi sese probabat. Sed non potest inde inferri absolute fuisse sine macula, cum ibidem incredulitas Zachariæ recenseatur. Nec magis, quum dicuntur ambulasse äμμTTOL in mandatis Dei, quia hoc indicat tantum sine querela, et reprehensione coram hominibus vixisse. Aliud est esse absolute ἀναμάρτητον, aliud vero ἄμεμπτον; Paulus in Episcopo exigit ut sit ἀνεπίληπτος, quod idem est cum μiμ, non ut sit sine peccato, quod est impossibile, sed ut sit sine querela et reprehensione.

« PoprzedniaDalej »