Obrazy na stronie
PDF
ePub

absolutus: Non tamen propterea accurate loquendo potest censeri nihil omisisse reipsa boni, et nihil commisisse mali. Deus censet per remissionem hominem non injustum, non quia judicat eum nunquam peccasse et carere labe, sed quia condonat et ignoscit reo quicquid mali commisit. Ignoscere autem, et propter xaroplácara præmio dignum censere et honore afficere, longe differunt. Vide quæ supra dicta sunt, Loc. XIV. Qu. xiii. Th. 28, et seq.

QUÆSTIO V.

DE REMISSIONE PECCATORUM.

An Remissio peccatorum consistat in eorum absoluta abolitione? An vero in eorum condonatione? Et An, remissa culpa, retineatur quædam pœna? An vero omnis remittatur? Prius Neg., Poster. Affirm. contra Pontif.

Prima Propositio I. Quia circa Remissionem peccatorum variæ moveri de Remissione solent Quæstiones, paucis eas sub tribus Propositionibus peccatorum, attingemus.

quod non sit

cios.

eorum abolitio, II. Prima, Remissio peccati non consistit in maculæ seu contra Pontifi- qualitatis vitiosæ abolitione, Sed in culpæ et reatus ex ea orientis gratuita condonatione, Opponitur Pontificiis, qui ut serviant hypothesi de justificatione physica per infusionem, pertendunt Remissionem peccati consistere in ejus reali deletione, tam quoad maculam, quam quoad reatum; ut remissio non fiat nisi succedat infusio justitiæ, ut tenebræ non fugantur nisi lumen succedat.

III. Sed falsitatem istius commenti evincit: 1. Modus loquendi, et propria remissionis significatio inter homines, quæ non infert peccati extinctionem, sed tantum condonationem; Ut Princeps crimen remittendo non tollit, sed tantum condonat, et a pœna propter illud debita liberat. 2. Scripturæ phrases synonymæ idem docent, quum remissio exprimitur per tectionem, Psal. xxxii. 1, non ut non sint, sed ut in Dei Judiciis conspectum non veniant ad condemnationem, qua de causa Christum induere debemus, ut ejus justitia tegat peccata nostra coram Deo; per non imputationem, ver. 2, ut propter ea non puniamur, ut merentur; per non recordationem, Jer. xxxi., ut Deus practice ea justitiæ suæ non sistat ad pœnam de iis sumendam; per deletionem et expunctionem, Psal. li. et ciii., Act. iii. 19, Col. ii. 14, non maculæ, sed reatus, quomodo creditor de libro rationum expungit debitum, cujus gratiam facere vult debitori, chirographum ipsum delendo et scindendo, ne ullam vim amplius habeat; ita Deus peccata quæ sunt scripta in libro suo, et quibus simus ipsi idi, delet quum ea condonat, liberando nos a reatu, cui propter illa obstricti eramus; per projectionem post tergum, et dejectionem in profundum, Mich. vii. 19, ne inveniantur amplius ad judicium; per purgationem per modum propitiationis, et iacuou, Heb. i. 3, et ix. 14, ut culpæ reatus, qui nos exosos et abominabiles Deo reddit, mundetur, allusive ad jarTo sacrificiorum Veterum, qui non tollebat maculam inhærentem, sed reatum adhærentem; per aversionem faciei, Psal. li. 9, et translationem, 2 Sam. xii. 13, et similes phrases, quæ juridicam reatus condonationem recte important, sed non realem maculæ abolitionem.

IV. 3. Si Remissio peccati esset vitiositatis inhærentis abolitio: Ut illa perfecta est, ista etiam perfecta esse deberet, quod repugnat Scripturæ, quæ peccatum in nobis semper superesse testatur, et propriæ Sanctorum

experientia, qui de lucta Carnis et Spiritus semper queruntur. 4. Si non imputare peccatum est illud expellere, et infundere justitiam; Ex opposito imputare peccatum erit infundere peccatum. Quod falsum esse ex Christo patet, cui imputatum est peccatum, sed non infusum.

num.

V. Licet per remissionem peccati tollatur reatus actuaFontes Solutio- lis, seu obligatio ad pœnam; non statim tollitur reatus potentialis, seu meritum intrinsecum peccati, quod fluit ex macula inhærente, quia remissio in eo tantum sita est, ut a Judice reus liberetur ab actuali pœna ipsi debita, non vero statim ab omni vitiosiUnde Paulus dicit quidem, Rom. viii. 1, nullam esse condemnationem iis qui sunt in Christo, sed non nihil esse condemnabile, vel condemnatione dignum, quia quamdiu manet peccatum in nobis, (manet autem quamdiu vivimus,) datur semper aliquid condemnabile, etsi actu propter intercedentem gratiam Judicis nos non amplius condemnet.

tate.

VI. Alia est tectio theoretica peccatorum, quæ pertinet ad Omniscientiam, juxta quam certum est nihil tegi posse Deo, nisi quod penitus deletur et aboletur: Alia practica, quæ respicit justitiæ exercitium, et sic tegi potest Deo, quod adhuc est in subjecto, quando Deus non videt illud ut animadvertat, delet illud de libro suo ne veniat in rationem. Ita peccata dicuntur tegi coram Deo, non quia absolute tolluntur, ut non sint, sed quia ad pœnam non deputantur. Unde August. in Psal. xxxi. Concil. 2., Tecta ergo peccata quare dixit? Ut non viderentur. Quid enim erat Dei videre pec. cata, nisi punire?

VII. Quamvis remissio peccatorum exprimatur variis phrasibus, quæ realem ablationem notant; non sequitur inferre totalem peccati abolitionem; quia in remissione est aliquid reale, per illam quippe vere et realiter a persona tollitur obligatio actualis ad pœnam, et ipsa pœna. Deinde illæ phrases, quales sunt tollere, auferre, delere, mandare, abluere, purgare peccata, partim per alias explicantur, quæ reatus ablationem significant, non vero non existentiam peccati, partim a sacrificiorum effectu petuntur, qui erat propitiatio et purgatio peccati, non per abolitionem maculæ, sed per deletionem reatus, et condonationem pœnæ.

VIII. Licet non negemus aboleri reipsa peccatum in iis, quibus remittitur; non sequitur ideo remissionem ipsam consistere in tali abolitione. Quia illa versatur tantum circa reatum peccati, Ista circa maculam; Illa peccatum considerat cum relatione seu obligatione ad pœnam, Ista ut quaÎitatem subjecto inhærentem; Illa simul et semel peragitur, Ista paulatim et successive. Nec peccati remissionem ex natura rei statim sequitur justitiæ infusio, ut qui remittit debitum alicui, non statim novam pecuniam illi dare debet; Et nos remittimus peccata aliis, nec propterea ex illis ca expellimus. Alia quippe est actio quæ fit de aliquo et circa illum objective, alia quæ fit in aliquo subjective.

tio, Remissio

pœnæ.

IX. Secunda Propositio: Remissio peccati totalis est et Secunda Proposi- absoluta, tam pœnæ, quam culpæ. Hæc etiam est contra est totalis tam Pontificios, qui Remissionem partialem et non totalem urculpæ, quam gent, culpæ, sed non pœnæ, vel pœnæ æternæ, sed non temporalis. Concil. Trid. Sess. vi. c. 30, "Si quis post acceptam justificationem, cuilibet peccatori pœnitenti, ita culpam remitti, et reatum æternæ pœnæ deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus pœnæ temporalis exsolvendæ, vel in hoc seculo, vel in futuro, antequam ad Regnum Coelorum aditus patere possit, Anathema sit."

X.. Remitti culpam, non remissa pœna, est cúrara, quia nulla datur pœna sine culpa, et remissio culpæ nihil aliud, quam liberatio a pœna. 2.

Repugnat Scripturæ, quæ nuspiam loquitur de peccati remissione, nisi supponendo nullam ejus pœnam exigi, alias magna in Scripturas perturbatio invehetur, et nihil ex illis fixum et certum haberi poterit ; et magna caligo offundetur tum promissionibus, tum comminationibus divinis, quoties vel peccati remissio promittitur, vel negatur, an sit culpæ tantum, an etiam pœnæ, et an omnis, an certæ cujusdam. Rursus quomodo diceretur Deus projicere post tergum, non imputare, delere, non recordari, si eorum pœnam adhuc exigit, id. recordatur et ad pœnam imputat? 3. Modus loquendi communis non patitur, ut a quo aliqua peccati poena exacta est, ei peccatum remissum fuisse dicatur; sic enim aliquid simul et semel diceretur quis p ivas et xgarsiv, dimittere, et retinere, quod implicat, ut nemo dixerit debitum alicui remissum esse a quo ejus solutio adhuc exigitur. 4. Natura remissionis, quæ plane est gratuita, non potest hoc ferre, quia quod soluto aliquo pretio comparatur, non potest dici gratuitum. 5. Justificati non possunt habere pacem apud Deum juxta Paulum, Rom. v. 1, si pœnis proprie dictis, vel in vita, vel post mortem adhuc vexandi sunt. 6. In fidelibus post acceptam justificationem nulla amplius est condemnatio, Rom. viii. 1. Ergo nulla remanet poena, quippe condemnatio est pœnæ adjudicatio.

vim

XI. 7. Ista hypothesis supponit, vel Christum non plene satisfecisse, pro nobis, vel Deum bis ejusdem debiti solutionem exigere, quod utrumque impium et blasphemum. Nec reponendum "Subordinata non pugnare: quia satisfactiones hominum pendent a Satisfactione Christi, ab eaque satisfaciendi habent; Christum satisfecisse immediate pro culpa et reatu mortis æternæ, mediate autem pro pœna etiam temporali, quatenus gratiam præbet, per quam nos ipsi Deo satisfaciamus." Quia 1. Gratis supponitur satisfactiones nostras subordinari posse Satisfactioni Christi, cum expresse illi opponantur; nam si ex Lege justitia, Christus frustra mortuus, Gal. ii. 21. 2. Ista mediata satisfactio inaudita est in Scriptura, quæ nunquam dicit Christum satisfecisse, ut nobis acquireret vim satisfaciendi; sed ' savroï per seipsum peccatorum expiationem fecisse, et sic nos Deo reconciliasse, et a Legis maledictione nos liberasse, factum pro nobis execrationem. Quomodo vero posset dici Christus peccata nostra tulisse in corpore suo super lignum, id est, pœnas eorum, et a maledictione nos liberasse, et Chirographum quod nobis erat adversum delevisse et tulisse de medio, Col. ii. 14, et unica oblatione in perpetuum consummasse eos qui sanctificantur, Heb. x. 14, si aliquarum pœnarum reatu tenentur adhuc fideles, pro quo ipsis adhuc satisfaciendum sit? Denique modus loquendi non patitur, ut pro nobis satisfecisse dicatur, nisi qui ære suo debitum nostrum expunxit. XII. Non minus absurde regeritur "Satisfactiones nostras requiri, ut Satisfactio Christi, et Remissio per eam acquisita nobis applicetur." Quia licet applicanda sit singulis fidelibus Christi Satisfactio ut ipsis prosit, hoc per Verbum et Sacramenta externe, per Spiritum et fidem interne fieri debet, non vero potest per satisfactiones fieri, quæ Deo debent offerri, non hominibus; Nec unquam fando auditum, remissionem debiti applicari ejus exactione, et debitori, ut is solutione pro ipso et Sponsore præstita fruatur, hoc incumbere, ut quam pro eo Sponsor numeravit pecuniam, is quoque eandem postea Creditori ex ære suo numeret, vel certe aliquam ejus partem. Rursus si, ut nobis Christi pro pœnis temporalibus Satisfactio applicetur, requiruntur satisfactiones nostræ, cur non pariter necessaria erunt, ut applicetur eadem pro culpa et pœna æterna? Vel si non requiri fatentur ad istam applicationem; cur requirentur ad aliam, cum nulla afferri possit discriminis ratio? Denique si Satisfactio Christi satisfactione nostra appli

cari debet, satisfactio nostra iterum alia satisfactione veniet applicanda, et sic in infinitum.

XIII. Quod Scriptura dicit nonnunquam de Judicio adversus Ecclesiam et fideles exercito, ut 1 Pet. iv. 17, 1 Cor. xi. 32, et alibi, non favet errori Pontificiorum. Quia aliud est Judicium vindicta Judicis, Aliud Judicium castigationis Paternæ ; Aliud Legale, aliud Evangelicum; Illud ex ira et odio, Hoc ex amore et studio; Illud ad destructionem et exitium, Hoc ad correctionem et salutem; Illud in impios et reprobos, Istud in pios et fideles, non ut perdat, sed ut doceat, et cautiores in posterum reddat. Unde August. Sermo. de Poenit., "Quod pateris unde plangis, medicina est, non pœna; castigatio, non damnatio; noli repellere flagellum, si non vis repelli ab hæreditate." Prius est arúrraro cum remissione, non posterius.

XIV. Licet afflictiones per se et natura sua sint veræ peccati pœna juxta Legis comminationem, Levit. xxvi., Tamen propter gratuitam reconciliationem cum Deo in Christo desinunt esse τιμωρίαι. Et funt vel παιδεῖαι id. paternæ castigationes, 1 Cor. xi. 32, Heb. xii. 8, vel doxpatías necessariæ probationes, ut nobis et aliis manifesti fiamus, Jac. i. 2, 3, vel magrúga sive testificationes de veritate doctrinæ, Act. v. 41. Ideo et beneficiis Dei accensentur, Psal. xciv. 12, Job. v. 17, Phil. i. 29, Heb. xii. 6, 7. Et cum gaudio conjunctæ sunt, Act. v. 41, Jac. i. 2, Heb. xii. 11. Et gloriationem comitem habent, Rom. v. 2, 3. Si ergo vocantur adhuc pœnæ post remissionem peccati, hoc non dicitur proprie, quia deest illis ratio formalis pœnæ, ut scilicet ex ira Judicis infligatur ad ultionem peccati, et peccatoris exitium; sed improprie, tum quia per se erant pœnæ peccati, tum quia tendunt ad destructionem carnis et veteris hominis.

XV. Posita autem ista plena et totali peccatorum remissione, corruit Thesaurus Indulgentiarum Papalium, et fœdissima illa mysterii Iniquitatis nundinatio. Nam si remissio quæ indulgetur fidelibus, integra est et totalis, quæ eos liberet ab omni culpa et pœna; Quorsum finguntur adhuc necessariæ satisfactiones, vel propriæ, vel alienæ ad pœnas si non æternas, saltem temporales exsolvendas? Mitto varia, quæ Erroris istius non modo vanitatem, sed et falsitatem arguunt, de quibus dicendum erit suo loco, ex quibus constabit commentum hoc non modo esse äygap, sed et avringapor, et λ, et innumeris contradictionbus et impietatibus scatens. Unde mirum videri non debet, si hac occasione, ut notum est, cœptum fuerit Reformationis Opus anno superioris seculi, 1519; Tiguri per Zuinglium, auno vero 1517, Witebergæ per Lutherum, qui turpissimam illam rerum sacrarum mercaturam ferre non potuerunt.

XVI. Nec hic recurrendum ad Indulgentias Veterum, quæ nihil commune habent cum Papalibus hodiernis; Ut hoc ignorare non possunt, qui aliquam notitiam veteris Disciplinæ habent. Constat quippe in Ecclesia Veteri Poenas et Satisfactiones quasdam Canonicas valde austeras peccatoribus publicis impositas fuisse per Canones poenitentiales, quorum specimina videre est, non solum in Canonibus Concilii Elibertini, Ancyrani, et Niceni; sed etiam in Decreto Burchardi, Yuonis, et Gratiani, quæ non præstabantur proprie Deo in foro poli in pœnam satisfactoriam illorum peccatorum, sed tantum ipsi Ecclesiæ ad extinctionem et reparationem scandali, quo læsa fuerat. Cum vero propter illum rigorem multi ad desperationem adigerentur, imo ad Gentilismum relaberentur; Inventum est temperamentum Indulgentiarum, quas peccatores, vel per Martyrum ad metalla damnatorum intercessionem obtinebant, vel a suis Episcopis consequebantur, animadverso eorem serio dolore, ne a tristitia absorberentur, quibus laxata illa severitate, ante tempus Canonibus præstitutum

Communioni restituebantur, et poenarum Canonicarum illis gratia fiebat, ut videre est apud Cypria, Epist. lib. iii., Epist. xv., xvi., xvii., et Can. V., et xi. Concilii Niceni, et xxi., xxii. Ancyrani, et xxxvii. Concilii Agathensis. Postea Canonum pœnitentialium jugum plerisque detrectantibus, introductæ sunt Satisfactionum Canonicarum partim permutationes, partim redemptiones. Unde ex Pœnitentiali Rom. apud Burchardum trium dierum Jejunium redimebatur recitatione quinquaginta Psalmorum, et alicujus egeni nutritione vel tribus denariis ab eo qui Psalmos nesciret. Hac autem porta Redemptionum semel data, cœpit undecimo demum seculo sub Urbano II. nundinatio indulgentiarum, quæ ut pluris fierent, varia sunt excogitata commenta de earum valore et efficacia, non solum in foro soli, quoad poenam Canonicam, sed etiam in foro poli, et quoad satisfactionem præstandam justitiæ divinæ pro peccatis. Unde patet quantum istæ Indulgentiæ differant a Veteribus, quæ nihil aliud erant quam relaxationes pœnarum Canonicarum, et dispensationes ab earum severitate ad privatorum consolationem, et communem Ecclesiæ ædificationem. Istæ vero statuuntur esse relaxationes pœnarum satisfactoriarum justitiæ divinæ. Tertia Propositio, XVII. Tertia Propositio: Remissio extenditur ad omnia Remissio exte- omnino peccata fidelium cujuscunque sint generis, tam ad ditur ad omnia futura quam præterita, et præsentia, sed in suo ordine. peccata. Quæstio hic movetur ratione peccatorum futurorum, An etiam cum præteritis et præsentibus simul et semel remittantur? Non desunt enim etiam ex Nostris magni nominis Theologi, qui censeant in Justificatione peccatoris, omnia ejus peccata futura æque ac præterita simul et semel remitti, tum quia Justitia Christi, quæ fundamentum est nostræ justificationis, tota quantaquanta est nobis simul et semel imputatur, tum quia justificatio nullum locum relinquere debet condemnationi, Rom. viii. 1. Imo justificati pacem habeant apud Deum, Rom. v. 1, et beati prædicentur, Psal. xxxii. 1, quod dici non posset, si possent adhuc subesse condemnationi propter futura peccata non remissa.

XVIII. Nos distinctione rem posse expediri arbitramur. Peccata omnia tam futura quam præterita non posse dici remitti simul et semel for maliter et explicite, quia, ut non Entis non sunt accidentia, ita quandiu peccatum non est, poena ei non debetur, et dum non debetur, non potest remitti; Ut non potest expungi debitum nondum contractum. Accedit quod ad remissionem peccati, requiratur ejus confessio et pœnitentia, quæ dari non potest nisi commissum sit. Unde jubemur quotidie petere remissionem peccatorum, quæ sit applicanda peccatis commissis, non ante ipsa perpetrata præoccupanda. Sed quia in justificatione applicatur nobis Justitia Christi, quæ fundamentum est, quo nititur remissio omnium nostrorum peccatorum, et quia ex Foedere Gratiæ Deus pollicetur se peccatorum nostrorum non recordaturum; nihil obstat, quominus peccata hoc sensu dicantur remitti eminenter et virtualiter; quia in Justitia Christi nobis imputata fundamentum est istius remissionis. Atque ita peccata omnia nostra remittuntur a Deo sive præterita, sive præsentia, sive futura, sed pro ratione temporis quo committuntur, ut præterita et præsentia actu remittantur, futura vero quum admissa fuerint remittenda sint certissime ex Dei promissione. Sic salvo manente Justificationis statu, et salva manente acceptatione personæ, et remissione generali delictorum commissorum, sequentia et futura quoad absolutionem particularem non condonantur actu ante eorum patrationem, imo ante actam de iis pœnitentiam, vel generalem, vel particularem.

XIX. Fateor si respicitur ad æternum Dei propositum, in quo omnia

« PoprzedniaDalej »