Obrazy na stronie
PDF
ePub

quibusque solis convenit proposita fidei descriptio, Heb. xi. 1. Infantium vero alia ratio est, qui placent Deo propter Satisfactionem Christi ipsis donatam et imputatam a Deo ad remissionem peccatorum obtinendam, etiamsi eam nec apprehendant ipsi, nec apprehendere possint per ætatis defectum.

VIII. Licet fides pendeat ab operatione Spiritus effective; Potest etiam pendere utcunque a ratione instrumentaliter et subjective, quia est instrumentum, quo elicitur fidei actus ex mente renovata per subjectum in quod recipitur. Unde sublato usu rationis nulla potest dari fides actualis.

IX. Causa Pædobaptismi non est fides actualis infantium, cujus non magis capaces sunt, quam illius institutionis, qua docentur Adulti, et discipuli Christi fiunt, Matth. xxviii. 19. Sed tum mandatum generale de omnibus Ecclesiæ membris baptizandis, tum promissio Fœderis parentibus juxta ac liberis facta, Gen. xvii. 7, Act. ii. 39. Nec inde sequitur Sacramentum sine fide utentis esse inanem cæremoniam, quia hoc locum tantum habet in Adultis, qui fidei sunt capaces, et in quibus ideo dari debet mutua stipulatio a parte Dei et hominis. Sed non respectu infantium, quibus non desinit a parte Dei esse efficax et ratum Sacramentum, licet a parte hominis non possit cognosci, vel per fidem recipi.

X. Aliud est fructum consequi Baptismi per obsignationem activam a parte Dei; Aliud fructum ejus sentire per obsignationem passivam a parte fidei. Prius infantibus bene tribuitur, sed non posterius.

XI. Exempla Jeremiæ, et Johannis Baptistæ, docent quidem Infantes capaces esse Spiritus S. et eum etiam in hac ætate donari, sed non potest colligi ipsos actu credidisse. Jeremias quidem dicitur sanctificatus ab utero in Prophetam Dei, et Johannes exsiliisse in utero matris ad præsentiam Christi, Sed neuter actu credidisse dicitur. Adde quod, etsi quid tale ipsis tribueretur, non valeret consequentia, quia hoc esset singulare et extraordinarium, ex quo non debet colligi regula universalis.

XII. Aliud est Deum laudare subjective et formaliter ex notitia, et affectu; Aliud objective et materialiter. Infantes dicuntur Deum laudare posteriori sensu, non priori, quatenus Deus in eorum cura et conservatione gloriam suam mirifice ostendit, Psal. viii. 2.

Datur in Infanti

nalis.

XIII. Secunda Propositio, Licet in Infantes non cadat bus fides semi- fides actualis; Non potest ipsis negari semen seu radix fidei, quæ a Spiritu Sancto ipsis a teneris ingeneretur, et suo tempore exeat in actum, accedente foris institutione humana, et intus majore efficacia spiritus Sancti, opponitur Anabaptistis, qui fidem omnem non modo quoad actum, sed etiam quoad habitum et formam denegant infantibus. Licet vero fides habitualis, prout vox habitus proprie et stricte solet usurpari pro perfectiore et consummatiore statu, non bene illis tribuatur, recte tamen de illis prædicatur late, prout notat fidem potentialem seu seminalem. Per semen autem fidei intelligimus Spiritum Sanctum, fidei et regenerationis Effectorem, ut vocatur, 1 Joh. iii. 9, quoad principia regenerationis et sanctas inclinationes, quas jam operatur in infantibus pro modulo ipsorum, mira ac nobis ineffabili ratione; quæ postea maturiore ætate in actum exeunt, accedente humana institutione, et gratia ejusdem Spiritus opus suum promoventis, quibus semen illud excitari et in actum deduci solet.

ipsos pertinet;

XIV. Rationes cur ita statuamus sunt: 1. Quia pro1. Quia fœdus ad missio Foederis non minus ad Infantes, quam ad Adultos pertinet; siquidem Deus pollicetur se fore Deum Abrahami, et seminis ejus, Gen. xvii. 7, et, Act. ii. 39, promissio dicitur facta

Patribus et Liberis. Ergo et beneficia Foederis, qualia sunt remissio peccatorum, et sanctificatio, ad eos pertinere debent, ex Jer. xxxi., xxxii., et pro statu ipsorum a Deo ipsis communicantur. Quo sensu juxta quosdam fidelium liberi dicuntur sancti Paulo, 1 Cor. vii. 14. Licet hoc melius referatur ad sanctitatem externam et fœderalem quæ illis competit, secundum quam, quia nascuntur ex parentibus fœderatis et Christianis, saltem ex altero, censentur etiam in sanctitate geniti, id in Christianismo, et non in Ethnicismo, qui status erat zalapolas et impuritatis.

tinet;

XV. 2. Quia ad infantes pertinet Regnnm cœlorum, 2. Regnum cœlorum ad eos per- Matth. xix. 14: Ergo et regeneratio, sine qua non datur ad illud introitus, Joh. iii. 3, 5. Licet autem Christus hoc Adultis proponat in exemplum humilitatis, ut similes pueris quoad mores esse debere ostendat, ut in regnum coelorum admittantur; Non excludit tamen, sed includit in ista promissione ipsos infantes, a quibus facit initium.

3. Exempla Infan

XVI. 3. Quia dantur exempla variorum infantium, qui tium qui sanc- sanctificati fuerunt ab utero, ut constat ex Jeremia, et tificati fuerunt; Johanne Baptista, Jer. i. 5, Luc. i. 15, 80. Licet enim quædam hic occurrant singularia et extraordinaria, quæ ad ipsos solos, non ad alios pertinebant, bene tamen hinc colligitur infantes participes fieri posse Spiritus Sancti, qui cum otiosus esse non possit, operetur in ipsis motus et inclinationes ætati ipsorum convenientes, quæ dicuntur semen fidei, seu principia sanctificationis.

κοιναὶ ἐννοίαι.

XVII. 4. Quia infantes trahunt ex naturali generatione 4. Dantur in ipsis novas ivvoias, et principia tam theoretica quam practica Legis naturalis, et si Adam in integritate perstitisset, imago divina, quæ in sanctitate consistit, per propagationem ad liberos ejus transiisset. Quid obstat ergo quin ex supernaturali regeneratione accipiant semina quædam fidei, et primordia sanctificationis, cum non minus capaces sint istorum per gratiam, quam illorum per naturam?

Fontes Solutionum.

XVIII. Licet non videantur in infantibus indicia, ex quibus colligi possit eos esse donatos Spiritu Sancto et semine fidei, quia hoc per ætatem non licet; Non sequitur hoc ipsis esse denegandum, cum ratio salutis ipsorum necessario hoc postulet, et exemplis allatis contrarium pateat.

XIX. Ut ante rationis usum homines rationales bene dicuntur, quia habent principium rationis in anima rationali; Ita nihil obstat fideles dici ante fidem actualem, quia semen quod datur ipsis, est principium fidei, ex quo recte denominantur, quomodo peccatores recte dicuntur, licet peccati actus nondum exerere possint.

66

XX. Si qui ex Nostris negant fidem esse in infantibus, vel ipsis ad salutem esse necessariam, ut ex quibusdam locis Martyris, Bezæ, Piscatoris, colligitur; Certum est hoc de fide actuali intelligi adversus Lutheranos, non de semine fidei, vel Spiritu regenerationis, quem infantibus tribui non semel asserunt. Martyr, lo. com. Cl. iv. cap. 8, p. 826, postquam dixit Scripturam Sacram non dicere parvulos credere, &c. addit, Judico, satis esse, ut statuantur qui servandi sunt, eo quod per Electionem ad peculium Dei pertineant, Spiritu Sancto perfundi, qui radix est fidei, spei, charitatis, et omnium virtutum, quas postea exerit et declarat in filiis Dei, quum per ætatem licet." Ita Calvin. lib. iv. Instit. cap. xvi. sect. 17, "At, quomodo, inquiunt, regenerantur infantes, nec boni nec mali cognitione præditi? Nos autem respondemus, opus Dei, etiamsi captui nostro non subjaceat, non tamen esse nullum. Porro infantes qui

servandi sunt, ut certe ex ea ætate omnino aliqui servantur, ante a Domino regenerari minime obscurum est. Nam si ingenitam sibi corruptionem e matris utero secum afferunt, ea purgatos esse oportet, antequam in Regnum Dei admittantur, quo nihil ingreditur inquinatum et impollutum." Quod fuse persequitur in sequentibus.

QUÆSTIO XV.

An Fides Temporaria differat tantum gradu et duratione, An etiam specie, a Fide Justificante? Prius Neg.; Poster. Affirm.; contra Re

monstr.

I. Quæstio hæc mota fuit a Remonstrantibus circa discrimen Fidei temporariæ et justificantis. Nam ut Apostasiam Sanctorum evincerent, argumento a Temporariis petito potissimum utebantur. Cum vero Nostri responderent, non fuisse eos veros fideles, nec fidem corum salvificam et justificantem, sed tota specie a fide verorum fidelium differentem, Illi, contra, discrimen tantum graduale voluerunt esse, non specificum, ut sola duratione et perseverantia, non vero ipsa natura differrent ab invicem, ut loquuntur in Declar. Exhib., "Fides górzaigos est vera fides justificans, et Deo grata, quandiu durat, nec differt specie a vera fide ad finem duratura." Orthodoxi, licet in variis similes esse non diffiteantur, specificum tamen et essentiale discrimen intercedere statuunt.

II. Rationes sunt: 1. Quia fides salvifica differt a temFides temporaria differt a justin- porali in origine et fundamento. Nam illa fluit a Gratia cante: 1. Ra speciali Electionis. Unde dicitur fides Electorum, Tit. i. tione originis; 1, quæ datur tantum iis qui vocati sunt xará góésow, Rom. viii. 28, et ordinati ad vitam æternam, Act. xiii. 48. Ista vero pendet a Gratia communi, quæ etiam Reprobis certa beneficia, non modo externa et temporalia, sed etiam spiritualia, et dona initialia, licet non salutaria, largitur ad alicujus amoris generalis testificationem, et ad reatum eorum augendum, supposita eorum contumacia. Hinc Paulus, 2 Tim. ii. 19, loquens de apostasia Hymenæi et Phileti, dicit, nihilominus fundamentum Dei firmum stare, id est, non ideo nutare fidem verorum fidelium, quæ immoto Electionis Dei nitatur fundamento.

2. Ratione sub

tis;

III. 2. Ratione subjecti recipientis, tum 5, quod in jecti recipien- fide justificante est Electus, Tit. i. 1, Rom. xi. 7; In Temporaria reprobus, Matth. xxiv. 11, 1 Joh. ii. 19. Tum iv, quod in illa est cor bonum, In ista cor petrosum: Nam fides expos est in solo petroso, nimirum in corde lapideo et ingrato, Matth. xiii. 20, sed salvifica recipitur in terra bona, ver. 23, quæ explicatur per nægðíav nañàv nai ayah, Luc. viii. 15, cor bonum et honestum, id est, egregie bonum, nam conduplicatio facit ad epitasin, ex Græco dicendi genere. Tale autem

cor, cum non possit esse a natura, debet nobis dari a gratia, dum aufert a nobis cor lapideum et dat carneum, Ezec. xxxvi. Quod cum non detur Temporariis, qui cor lapideum suum retinent, eo ipso tota specie eorum fides a fide salvifica differre debet.

3. Ratione prinIV. 3. Ratione principii interni, et modi radicationis. cipii interni et Nam fidei salvificæ principium est Spiritus regenerationis radicationis; et adoptionis, Joh. iii. 5, Rom. viii. 15, sed fidei temporariæ Spiritus illuminationis, Heb. vi. 4. Modus radicationis est profundus in illa, et superficialis in ista. Fides justificans radicata est intime in corde, utpote qua consistit in profunda, penitissima, vitali, et amica ac efficaci

impressione, per quam Verbum fit quro, et fide contemperatum, Jac. i. 21, Heb. iv. 2. Et fideles sunt ippięwμívu iv áɣázṇ, Eph. iii. 17, radicati in Christo et confirmati in fide, Col. ii. 7. At fides girnages radicem non habet, Matth. xiii. 21, id est in superficie extima animæ hæret, scilicet in intellectu, non ad cor ipsum penetrat, nec veram fiduciam in Christum habet, cujus vi Christo unimur tanquam fundo solido et opimo a quo succum vitæ ducimus, Heb. iii. 14, Rom. xi. 17, 20.

V. 4. Ratione Effectuum. Nam fides zgórzaigos, ut est in 4. Ratione effec- terra petrosa, quæ radicem non habet, ita manet zagres tuum; infrugifera et sterilis, quia semen statim enatum exaruit, qui ingán, Luc. viii. 6, quia non habet humorem, nec radicem ex qua hauritur, nec pádos Ts y profundam terram, quam radix alta postulat. Sed fides salvifica ferax est et frugifera, et qui ea præditi sunt dicuntur nagπopogrīv iv izoμovã, fructum ferre constanter, et quidem copiosum, Matth. xiii. 23.

5. Ratione actuum

titiam ;

VI. 5. Ratione Actuum essentialium fidei, puta, notitiæ, fidei : Quod no- assensus, et fiduciæ. Nam in fide justificante notitia est profunda in imo hærens corde; experimentalis, non solo auditu hausta, sed ipso experientiæ sensu confirmata, 1 Pet. ii. 3, Phil. i. 9, viva et practica, non lucem tantum gestans, sed et calorem, 1 Joh. ii. 4. Sed in temporaria, notitia est superficialis, et theoretica, quæ hominem doctiorem sed non meliorem reddit. Assensus in illa est Quoad assensum; certus et solidus, in quo est πληροφορία τῆς συνέσεως, Col. ii. 2, ut in res credendas feratur actione quasi intuitiva, absentia tanquam præsentia sibi sistendo, et invisibilia ut visibilia, qua ratione dicitur esse ὑπόστασις τῶν ἐλπιζομένων, et ἔλεγχος τῶν μὴ βλεπομένων, Heb. xi. 1. Sed in temporaria assensus est debilis et lubricus, cum perpetua titubatione et hæsitatione conjunctus, unde absque radice dicitur, et obortis tentationibus facile concidit et prosternitur, Matth. vii. 26, 27. FiduQuoad fiduciam. cia in fide justificante est vera ac realis, orta quippe ex penitissima gratiæ Dei cognitione et sensu, 1 Tim. i. 5, 2 Tim. i. 5. In Temporaria vero fucata et levis, in solis hærens labiis, nec cor ipsum attingens, quæ vana proinde præsumptio et confidentia est potius, quam vera fiducia, qualis in Juvene illo, Matth. xix., deprehenditur, et hypocritis variis de gratia Dei et salute temere gloriantibus. Nec obscura ratio, siquidem isti salutem Evangelio promissam ad se pertinere imaginantur, vel sine ullo fundamento, vel ex falso; dum absque ullo sui examine, quod ut molestum nimis ac rebus suis incommodum refugiunt, ipsi sibi stulte blandientes, gratiam Christi fastuose sibi arrogant, et vano illi somnio secure indormiunt, non inquirentes, nec volentes inquirere, quodnam sit imaginationis suæ fundamentum, quod aliquando petunt a conceptu falso de universali Dei misericordia, et nescio qua facilitate Foederis Evangelici, vel a communione externa Ecclesiæ et cultus religiosi, vel ab honestate quadam morali, quia paulo minus mali sunt nequissimis, vel a securitate quadam dormientis et torpentis conscientiæ, quam sibi fingunt esse pacem et consolationem Spiritus Sancti, quibus seipsos perperam decipiunt, quasi sufficientia gratiæ Dei indicia forent. Sed veri fidelis longe aliter se comparant, ex intimo quippe miseriæ suæ sensu ad gratiam Christi anhelantes, et illam firma fide, sed submissa cum humilitate apprehendentes, non tamen de ea tanquam sua gloriari audent, nisi post exactum tum gratiæ ngiwy, tum proprii cordis sui examen, et postquam diligenti scrutinio certa et infallibilia gratiæ argumenta et effecta in se deprehenderint.

VII. Hoc vero luculentius confirmatur ex variis fiduciæ istius

actibus ante notatis, sive quoad persuasionem intellectus, sive quoad refugium voluntatis et receptionem ac adhæsionem Christo. Nam persuasio quidem in veris fidelibus certa est et verissima, nata ex manifestatione veritatis ac bonitatis promissionum gratiæ, quam ut inæstimabilem thesaurum respicit, et pro merito æstimat. Sed in goonaigus incerta ac levis est, pro ratione luminis illi indulti, quæ licet grata veritatis Evangelicæ novitate, et raritate utcunque afficiatur, nunquam tamen plene persuadetur de ejus bonitate, tanquam summa et inæstimabili, propter quam omnia deserenda sint. Unde quoties alia animo obversantur, quæ magna voluptatis vel utilitatis specie blandiuntur, vel quæ malum aliquod talem doctrinam profitentibus inferunt, facile patitur ideas istarum veritatum, quæ commodis suis adversantur, obliterari, et aliud judicium practicum a Carne fieri de sequendo mundo et abnegando Christo. Unde non mirum si in actu refugi, mirum quantum inter se discrepent. Nam ut fides justificans plane est persuasa de miserrima sua conditione, et summa gratiæ necessitate et excellentia, et Deum ut summum Bonum, Christum ut unicum et perfectissimum Servatorem respicit; Non potest quin ferventissimo affectu et desiderio ad eum confugiat, et oblatum recipiat et amplectatur absolute et totaliter, illique indivulso nexu uniatur et constantissime adhæreat, 1 Cor. vi. 17, rejectis etiam aliis omnibus, quæ hanc unionem et communionem impedire possent, Matth. xiii. 44, et xix. 27, Phil. iii. 7, 8, 9, et parata quid vis agere et pati pro Christo lucrando et retinendo, Luc. ix. 23, et xiv. 26, 27, Matth. xvi. 24, 25, Act. xv. 26. Sed ut górzagos levem habet et incertam persuasionem, frigide etiam et remisse ad Christum recurrit, et si eum apprehendit et recipit, hoc fit potius ore, quam corde, Matth. xv. 8. Vel si recipit in anima, hoc est potius in intellectu per cognitionem, quam in voluntate per amorem, Tit. i. 16. Vel si voluntate et corde, nunquam hoc facit toto corde, sed dimidiato et diviso inter mundum et Christum, ut se totum Deo nunquam tradat, sed aliquid cum Anania, Act. v. vorpis, et sibi servare velit. Unde iuxa vocantur hypocritæ, Jac. i. 8, qui cor et cor habent, id. partim Deo, partim mundo adhærens. Nec absolute et illimitate sine ulla restrictione, ut fieri debet a veris fidelibus, sed conditionate et limitate cum reservatione mentali, modo professio veritatis non noceat commodis suis, et liceat ipsi juxta cum Christo potiri suis opibus, honoribus, deliciis, et aliis vitæ commodis. Quæ ubi ¿súcrara esse videt, recidit potius a Christo, et eum turpiter deserit, quam ut mundo et ejus deliciis nuncium mittat, Luc. xviii. 23.

6. Ratione ad

VIII. Idem discrimen clare probatur ex duabus projunctorum et prietatibus, vel fructibus fidem consequentibus, gaudio proprietatum: scilicet et consolatione, cum sanctificatione, et pietatis Tum gaudii; studio. Fides enim salvifica gaudium solidum et avizéA in corde generat ex penitissimo scilicet præsentis gratiæ divinæ sensu, et spe non fallaci futuræ gloriæ, quod tale est ut constans et æternum sit, quod a nobis nemo auferre queat, Joh. xvi. 22. Sed fides górzages gaudium aliquod habet, quia dicitur recipere Verbum μT xaçãs cum gaudio, Matth. xiii. 20, sed gaudium evanidum et fluxum, quod non oritur ex vera et fiduciali Christi apprehensione; sed vel ex doctrinæ novitate et raritate, Joh. v. 35, quæ solet intellectum oblectare, vel ex ejus suavitate et dulcedine, quæ libertatem et salutem pollicetur, vel ex utilitate ad commoda vitæ consequenda, ut in iis visum, qui Christum propter panem et miracula quæ ab ipso patrabantur, sequebantur. Unde mutata rerum facie, statim atque crux et persecutio propter Verbum succedit, scandalizantur ilico et recedunt, Matth. xiii.

« PoprzedniaDalej »