Obrazy na stronie
PDF
ePub

duleuticæ, absolutæ et relativæ differentiam non agnoscit, sed religiosam adorationem simpliciter soli Deo vindicat. Nec Deus secundum ingeniosas illas sed vanas præcisiones et intentiones hominum prævaricantium, quas vilis popellus ignorat, judicaturus est, sed secundum regulam in Verbo præscriptam. VI. 4. Cultus ille mille fraudibus et imposturis est ob4. Est imposturis noxius; dum pro veris reliquiis Christi et Sanctorum mille obnoxius. supposititiæ et adulterinæ obtruduntur, et corpora multorum coluntur in terra, quorum animæ torquentur in inferno, ut dicebat August. Exemplum extat apud Socratem, lib. vii. c. 14, de Ammonio quodam monacho et latrone, qui diu pro Sancto cultus est. Gregor. Turon. lib. ix. hist. cap. 6, testatur "in Sancti cujusdam capsula inventas fuisse radices, dentes talpæ, ossa murium, et vulpium ungues conditos." Tiguri in theca pretiosissima, in qua Reliquiæ S.S. Felicis et Regulæ Martyrum repositæ credebantur, inventæ sunt, cum aperiretur in reformatione, particulæ aliquot de latere coctili, funiculus item 12 cubitorum longus, et costæ nonnullæ felis aut similis animalis, et nihil præterea. Non absimilis fraudis Geneva nostra fidem facere potest, quæ cum ante reformationem duabus præcipue reliquiis gloriaretur, cerebro Petri, et brachio Antonii, apparuit postea pumicem esse quod cerebrum Petri perhibebatur, et brachium Antonii esse Cervi inguen. Cassander, Consulta. cap. de veneratione reliquiarum, non diffitetur "avaritiæ causa ad simplicem popellum alliciendum, falsas reliquias suppositas esse, et ficta miracula prædicata et iis miraculis alitam superstitionem," &c. Quod si tales fraudes recensere vellemus, innumera passim eorum exempla occurrerent, quibus liquido constaret quanta licentia Clerus miseræ plebeculæ fascinatæ insultet et illudat; imo incredibile prorsus videretur tam crassa impostura et tam diuturna seductum fuisse mundum, nisi res ipsa clamaret. Vide Calvinum, Admonitione de Reliquiis, et Hospinian., de Origine Reliquiarum. Quotquot ergo reliquias colunt, colunt quod ignorant; nam post tot fraudes et imposturas detectas, quæ certitudo potest dari, reliquias esse eorum Sanctorum quorum esse jactantur?

VII. 5. Aravofenoxsia primis Christianismi seculis ig5. Est incognitus nota fuit, quod vel ex eo patere potest, Quod Martyrum veteri Ecclesia. et Sanctorum corpora diligentissime sepeliverint, quod non erant facturi, si ea putavissent adoranda, ut ab Ecclesia Smyrnensi factum testatur Eusebius, lib. iv. cap. 15, de ossibus Polycarpi; Quod talis cultus Reliquiis delati nulla in vetustissimorum Theologorum libris mentio occurrat, ubi non modo opportune, sed pene etiam necessario hoc dicendum erat; Quod Pagani nostris ante 300 annos talem cultum nunquam objecerint, quod fecerunt postea; Quod reliquiaria, quæ nunc assidue velut arma et præsidia gestantur a Romanis, ignota tunc penitus essent. Ex his vero et aliis multis idgenus argumentis, quæ collecta videntur apud Celeber. Dallæum, lib. iv. de religiosi cultus objecto, luce meridiana clarius liquet, ignotum penitus et inauditum fuisse primis illis seculis reliquiarum cultum, et sequentibus seculis demum introductum, et quidem successive et per gradus.

VIII. Primo coepti sunt ad sepulchra Martyrum cœtus Quibus gradibus Ecclesiastici celebrari, et quidem die passionis eorum, sit introductus. non quidem propter cultum et invocationem eorum, quod Epistola Smyrnensium expresse negat, sed" ut sequentium animi," inquit, "ad præcessorum viam exemplis insignibus suscitentur," quod Basilius confirmat in Asceticis, cap. xl., et homi. 19. Aug. cont. F. Manich. scribit, "Po

pulum Christianum memorias Martyrum religiosa solennitate concelebrare ad imitationem excitandam," quod hactenus superstitione caruit. Sed progressu temporis superstitionum semina paulatim jacta sunt; quando sub Constantino M. effossiones et translationes Reliquiarum ex sepulchris obscurioribus ad celebriora fieri cœperunt; quod quidem bono zelo ab Imperatore constitutum est; Ut enim varia externa ornamenta, quæ Ethnicæ Religioni speciem aliquam et authoritatem conciliarunt, ad Christianam Religionem transferre studuit, ut eam non modo Christianis, sed etiam Gentibus commendabiliorem redderet, ut Eusebius loquitur in vita Constantini: Ita cum videret Gentes Regum aliorumque clarorum Virorum corpora, si in locis obscurioribus humata essent, magna pompa et solennitate ad clariora monumenta transferre, imo et in Templis magnificis deponere; honorem hunc multo rectius sanctorum Dei Apostolorum, Martyrum, aliorumque corporibus et Reliquiis exhiberi censuit. Quum primum vero Corpora et Reliquiæ Sanctorum effodi et transferri cœperunt, mox persuasio hominum animos invasit, Martyres aliosque Sanctos ejus Regionis, urbis, loci, ubi eorum Reliquiæ seu corpora deposita erant, columnas, turres, et præsidia esse, ut Basilius loquitur. Hanc superstitionem confestim secuta est alia, ut corpora Sanctorum et Reliquias alias non amplius sub Altari conderent, sed super Altaria ponerent, et ad venerationem prostituerent. Unde orta sunt circumgestationes Reliquiarum, ut in majori admiratione essent. Et quia miracula varia fiebant ad sepulchra Martyrum, non Deum tantum, sed ipsos etiam Martyres apud sepulchra invocare, imo etiam eorum Reliquias colere cœperunt. Sic sensim error invaluit, et ad superstitiosissimum cultum, et crassissimam quæ nunc obtinet idololatriam excrevit.

IX. Miraculum apud ossa Elizæi divinitus editum, 2 Fontes Solu- Reg. xiii. 21, vaticinii ejus præcedentis de successura tionum. Moabitarum irruptione fidem confirmabat; sed cultum religiosum corporis ejus non probat; unde nec ante nec post miraculum illud, quisquam sepulchrum Elisæi invisisse, vel ossa religioso adorationis osculo excepisse legitur. Deinde miraculum istud verum fuit, et omni suspicione falsi vacuum, quod de prætensis miraculorum reliquiis nemo dixerit.

X. Fimbria Christi tactus, Mat. ix. 21, miraculosæ sanationis symbolum extraordinarium fuit: sed hoc nec ullum aliud divinorum miraculorum symbolum a quoquam pio religiose cultum est; Nec eadem est ratio vestimenti Christi, quo indutus ad divinæ suæ potentiæ demonstrationem uti voluit, et reliquiarum Papisticarum, quæ vel incertæ, vel a Christo vivo separatæ, eandem vim et efficaciam habere non possunt.

XI. Umbra Petri, Act. v. 15, et sudaria ac semicinctia Pauli, quæ ægrotos sanabant, Act. xix. 12, fuerunt itidem extraordinariæ curationis symbola; sed ut propter hoc symbolicum officium adorarentur, nec mandarunt Apostoli, nec a quoquam præstitum constat. An Petrus qui noluit adorari vivus a Cornelio, jubere voluit adorationem sui cadaveris? Vel passurus fuisset, ut coram umbra sua, vel semicinctiis, ad ejus essentiam nequidem pertinentibus, homines procumberent venerabundi?

XII. Translatio ossium Patriarcharum faciebat ad fidem ipsorum erga Dei promissionem de Terræ possessione confirmandam et Messia in ea nascituro; Sed nihil faciebat ad religiosum ossium ipsorum cultum, quæ denuo recondenda et humanda fuerunt.

XIII. Si Vigilantius id unum egit, ut se gliscenti superstitioni in Reliquiarum cultu opponeret, non ideo juste hæreseos accusari potuit ab

Hieronymo, vel Gnosticis et Eunomianis associari, a quorum sententia fuit alienissimus. In quo inique cum ipso egisse Hieronymum, Erasmus ipse non potest dissimulare, quum ait eum in ipsum ita debacchatum fuisse, ut plusculum modestiæ in eo cogatur desiderare, quasi negaret faciendum martyrium, vel martyrum sanguinem conculcandum et nullo prorsus honore dignum existimaret; Cum negaret tantum Martyrum reliquias esse colendas; Qua in re cum Vigilantio nos facere non diffitemur. Si vero errores quosdam fovit in aliis doctrinæ capitibus, ut illi exprobrat Hieronymus, quam vere non satis constat, nihil nobis cum illo commune esse profitemur.

QUÆSTIO IX.

AD PRÆCEPTUM SECUNDUM.-DE CULTU IMAGINUM.

An Dei et SS. Trinitatis, Christi, Deiparæ Virginis, et aliorum Sanctorum Imagines cultu religioso prosequi liceat? Neg. contra Pontificios.

I. Duæ sunt præcipuæ Quæstiones de Imaginibus sacris, 1. De earum cultu, An colendæ sint et venerandæ ? 2. De earum usu, An faciendæ saltem sint, et in Templis, aliisque locis sacris collocandæ ? Posteriorem proxime expendemus. Prior nunc attingenda.

Status Quæs

II. Non quæritur, An dari possint Imagines, quæ in tionis. aliquo pretio apud nos esse debeant, sive artificem spectemus, sive materiam, sive antiquitatem, sive etiam propter prototypum, si sit vir alicujus nominis, vel nobis carus. Sed An Imaginibus Dei et Sanctorum manu hominum factis deferendus sit cultus aliquis religiosus, sive adoratio, sive veneratio dicatur. Nec enim inter Adversarios de eo convenit, aliis adorationem rotunde tribuentibus, aliis vero ad declinandam invidiam, venerationem tantum urgentibus. Sed inani distinctione, quia cum cultus religiosus tantum unicus sit, nec varias species admittat, perinde est quocunque nomine indigitetur.

III. Secundo, non quæritur hic de modo cultus Imaginibus exhibendi, seu quomodo adorari debeant Imagines; ut excutiamus variantes et sibi adversas Pontificiorum sententias, qui instar veteris Babelis architectorum divisi sunt linguis, et acriter inter se digladiantur: An adorandæ sint proprie et per se, ut terminent inter se adorationem, ut quidam vellent; An vero tantum analogice, improprie, et reductive ad exemplum et prototypum, quod alii. An cultu eodem cum prototypo, ut non pauci, An vero diverso et inferiori, ut alii. Sed quæritur tantum de veritate cultus, An aliquis cultus religiosus illis debeatur; quod constanter asserunt Pontificii, Nos vero negamus.

IV. Pontificiorum sententia non aliunde melius colligitur, quam ex Concilii Tridentini sanctione. Licet enim hic, ut alibi, suspense et ambigue loquatur, ut utrique dissentientium parti quantum fieri poterat satisfaceret; satis tamen mentem suam aperit, quum provocat ad Concilium Nicænum secundum, et approbat quicquid in eo circa cultum Imaginum constitutum est; Verba sunt Sessione 25, Decreto de Veneratione Reliquiarum, Invocatione Sanctorum, et Imaginibus, ubi mandatur Episcopis, ut "doceant Sanctorum Invocationem, Reliquiarum honorem, et Imaginum usum, et eos qui aliter docent impie sentire prædicent; Id quod Conciliorum, præsertim vero secundæ Nicænæ Synodi, decretis contra Imaginum

oppugnatores est sancitum." At nemo nescit Concilium hoc, habitum ann. 787, et inter Oecumenica ab ipsis relatum, adorationem Imaginum expresse sanxisse; Unde Actione 7, anathemate percutit eos, qui vel tantisper dubitant, An sint adorandæ Imagines. "Gloriosorum Angelorum et Sanctorum Imagines adorandas putamus. Si quis vero ita non est animatus, sed circa venerandarum Imaginum adorationem laborat et dubitat, eum anathematizat sancta et veneranda Synodus." Cum vero quibusdam vox adorationis duriuscula videretur, et ut mollius loquerentur, dicerent “Imagines esse venerandas," Synodus Act. iv. sic in eos invehitur, "omnes qui se sacras imagines venerari confitentur, adorationem autem recusant, a Sancto Patre Anastasio redarguuntur ut hypocritæ," et ait eos "Sanctis convitia dicere." Cum ergo Concilium Tridentinum approbet quicquid in illa Synodo sancitum est, patet non aliam fuisse ejus sententiam.

V. Quam confirmat secundo praxis quotidiana inter ipsos recepta, in qua constat populum coram imaginibus procumbere, illas osculari, Thus illis adolere, Altaria erigere, preces offerre, vota nuncupare, ferias sacras instituere, et similes adorationis et cultus partes deferre. Et ne quis putet populum in illa praxi peccare, Doctores vero præcipuos aliud sentire, non difficile est ostendere, mentem ipsorum huic praxi respondere. Hinc Thomas, iii. q. 25, articul. 1, vult cultum latriæ exhiberi cruci Christi, non minus ac ipsi Christo; "Cum ergo Christus adoretur adoratione latriæ, consequens est, quod ejus imago sit adoratione latriæ adoranda." Quem sequitur Caietanus in notis, et Gabriel Biel, lecti. 49 in Canon. Missæ; "Si fuerint imagines Christi, adorentur eadem specie, qua Christus, id est adoratione latriæ;" quam sententiam maxima pars Doctorum amplectitur, Alexander, Bonaventura, Richardus, Paludanus, Capreolus, Castro, Canisius, Turrianus, et alii plurimi, quos ad triginta usque enumerat Vasquez, lib. ii. de Adorat. Disp. 8, c. 3. Ipse vero summa contentione pertendit quaslibet res inanimatas adorari posse latriæ cultu. Imo et festucam et radium Solis, sub quo latet Diabolus, libro iii. disput. 1, cap. 2 et 3. Bellarm. lib. de Imag. c. 21, vult imagines coli, non solum ob prototypum, seu rem significatam, sed etiam ob seipsas, ita ut veneratio terminetur in Imaginem. Huc pertinet quod publico et solenni ritu Crux ipsa invocatur in Hymno, qui die Veneris ante Pascha pronunciatur in ejus adoratione; dum enim Sacerdos detegens Crucem, ait, Ecce Lignum Crucis, et Chorus respondet, Venite adoremus, Oratio ad ipsam dirigitur, 0 Crux Ave, spes unica, Hoc Passionis tempore, Auge püs justitiam, Reisque dona veniam. Et ne quis putet hoc metonymice dici de Crucifixo, ab eo statim expresse distinguitur, sola digna fuisti ferre secli pretium, &c. Ita in Pontifi. Rom. f. 205, in Ingressu Legati, "Crux Legati Apostolici erit ad dextram, quia latria illi debetur, et gladius Imperatoris ad sinistram," &c.

VÍ. Fateor nonnullis inter Pontificios hanc sententiam non arridere, qui imaginibus Dei nullum cultum deferri debere pertendunt, sed eas tantum habendas esse ad historiam, et rerum præteritarum memoriam, non ut adoretur ipsa imago, sed tantum coram Imagine ipsum exemplar; quæ sententia fuit Gregorii Magni, qui Serenum Massiliensem Episcopum laudat, quod Imaginum cultum damnaverit, sed in eo carpit, quod Imagines fregerit, lib. iii. epist. 9, "Quod ea adorari vetuisses omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus; aliud est picturam adorare, aliud per picturæ historiam, quid sit adorandum addiscere." Ad quem accedit Durandus Episcopus Mimatensis in Ratio. lib. iv. p. 2, de 4 parte Can., Gerson Cancellarius Parisiensis, T. 2, Decla. Defect. Eccles. n. 67, Holchotus,

Tostatus, et alii in Deut. iv. Nec dubium est quin cordatiores et oculatiores ex Pontificiis eo propendeant. Verum non posse haberi pro recepta E. R. sententia, patet, non modo ex Bellarm., et aliis, qui eam acriter rejiciunt tanquam temerariam et hæreticam, adeo ut Baro. ad an. 794, insaniisse eos dicat, qui sic censuerunt, et Sirmondus, Tom. ii. Concil. Galli., vocet hanc hæresim Gallorum; sed imprimis ex Concilio Tridentino, quod cultum Imaginum expresse sancit. Imaginum cultus VII. Orthodoxi vero eum sic impugnant. 1. Ex Lege, rejicitur. 1. Ex quia diserta ejus extat prohibitio, dum præcipit Dominus Lege. expresse, ne vel faciamus Imagines Religionis ergo, vel eas adoremus et colamus, Exo. xx. 4, "Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quæ est in cœlo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra, non adorabis ea neque coles," quod confirmatur Levitic. xxvi. 1, "Non facietis vobis idolum, neque sculptile, neque vobis erigetis statuam, vel lapidem figuratum in terra vestra, ut prosternatis vos ante eum," sic Deut. iv. 15, &c.; quibus locis prohibentur facere, non tantum, sculptile, id. imaginem sculptam, sed etiam, similitudinem quamlibet etiam pictam, exprimentem seu repræsentantem qualicunque effigie speciem aliquam, sive in cœlis, sive in terris, sive infra terram. Quidquamne potuit unquam vetari disertius, quam omnis hic imago interdicitur, quæ ad cultum religiosum statuatur? Aut quidquamne fuit unquam violatum manifestius, quam præceptum hoc violatur in communione Romana ?

VIII. Nequicquam vero obtenditur ad vim istius teli declinandam, 1. Præceptum hoc esse juris positivi, quod Judæos tantum obligarit, non vero naturalis, quo omnes obstringantur, ut Vasquez hoc effugium captat, Disput. iv. cap. 3, et Ambrosius Catharinus, opusc. de Imag., ad quos accedit Grotius. Nam contrarium testantur, tum finis immediatus et proximus Præcepti, qui est moralis et juris perpetui, nimir. ut verus Deus pure et incorrupte absque omni idololatria colatur, tum duæ ejus partes, prima de donat, quia impossibile et nefas est Deum repræsentare per imaginem, altera de sidoroλaręsia, quæ simpli. interdicitur, Deut. iv. 15; Deinde repetitio facta non semel in N. T. etiam post abrogatam Legem cæremonialem, Act. xv. 20, 1 Jo. v. 21, et sæpius in Epistola utraque ad Corinthios. Tertio, quia præceptum est natura notum, unde Gentiles ex eo redarguit Paulus, Act. xiv. et xvii., et Rom. i., quod confirmatur ex historia multarum gentium, quæ imagines admittere noluerunt, vid. Plut. in Numa, de Romanis; Tertull. Apolog. c. 25; Tacit. de Germa. c. 9. Quarto, Adversarii plerique hoc nobiscum agnoscunt, Bellarm. lib. iii. c. 7, Suarez in 3, To. i. q. 25, art. 8, disp. 54. sect. 7.

IX. 2. Excip. Agi de Idolis quæ sint rerum non existentium, qualia erant falsa Gentium Numina, non vero de Imaginibus, quæ sint rerum existentium; Ideo vertendum censent per dwλov, non vero per inia: Nam inane istud effugium esse patet, 1. Quia vox de quovis simulachro dicitur, unde a 70 redditur modo per dhor, ut apud Exodum, modo per avrò, ut Deutero. iv. 16, et v. 8, modo per sixóva, Isa. xl. 18, 20; Chaldæus reddit per sx, imaginem. 2. Quia licet vox esset angustior, vox, et quidem cum nota universalitatis, necessario omnem Imaginem debet includere, nisi velimus similitudinem non esse imaginem, et vice versa. 3. Vulgata Versio, Deut. iv. 16, hanc distinctionem respuit, quum reddit "sculptam similitudinem, aut Imaginem masculi," et Isa. xl. 18, " quam imaginem ponetis ei ?" 4. Gratis fingitur distinctio inter duhov et sixóva; quia licet in usu Theologico et Ecclesias

PARS II.

D

« PoprzedniaDalej »