Obrazy na stronie
PDF
ePub

servum, qui cum Domini sui voluntatem sciret, et facere deberet, tamen nec fecit, nec facere voluit, Luc. xii. 47.

VII. Hinc patet non quæri in genere, De Vocationis fine a parte rei, quem non negamus esse salutem; sed a parte Dei. Non, An Deus gratiam Reprobis aliquam impertiri velit, præ iis qui hoc beneficio destituuntur, quales sunt Ethnici, et alii Infideles? Sed, An gratiam salutarem seu salutem illis dare intendat, eoque consilio eos vocet, ut fiant reapse ejus participes; quod si aliter accidit, id evenire præter Dei consilium, et per accidens? Quod pertendunt Adversarii; Nos negamus. Rursus non quæritur, An idem sit eventus Vocationis externæ respectu omnium, et An omnes Vocati eodem modo afficiantur? Fatentur enim illi, cum quibus res nobis est, diversissimum esse, et illos quidem qui cœlestem vocem aspernantur, vel non procedunt usque ad salutarem resipiscentiam, sic fieri inexcusabiles; alios vero qui parent, parere singulari Dei gratia, Spiritus sui vi et efficacia eorum mentem et animæ ad obsequium flectentis, unde pateat salutem quam adipiscuntur iis fuisse destinatam: Sed, An disparitas eventus non arguat disparitatem intentionis in Vocante; An vero eo animo et consilio vocentur omnes, ut salutis fiant participes? Quod asserunt, Nos negamus. Probatur Deum se- VIII. Rationes sunt, 1. Quia Deus non potest vocando rio agere in Vo- intendere salutem eorum, quos ab æterno reprobavit, et catione Repro- quibus fidem et alia media ad salutem ducentia denegare intendat eorum decrevit alias intenderet, quod scit voluntati suæ esse contrarium, quodque in æternum novit nunquam futurum, et non futurum, quia ipse hoc præstare non vult, qui solus potest; quod sapientiæ, bonitati et potentiæ Dei repugnare nemo non videt.

borum, etsi non

salutem.

IX. 2. Quia Deus non intendit fidem in Reprobis: Ergo nec salutem, quæ sine fide haberi nequit. Non intendere autem fidem colligitur ex eo quod ipsis eam non dat, nec dare decrevit, imo denegare constituit. Nec juvat regerere, Deum non quidem intendere eam efficere in Reprobis, sed intendere tamen et velle ut ab ipsis habeatur. Quia vel intentio ista respicit ipsam rei futuritionem, quo sensu non potest Deus dici eam intendere, quia cum non danda sit Reprobis, intentione sua excideret; vel respicit tantum voluntatem hoc præceptum ipsis dandi, quo sensu non negamus Deum hoc intendere; sed sic refundetur ad voluntatem Dei approbantem et præcipientem, de qua non agitur.

X. 3. Quia Christus in Vocatione Judæorum reproborum testatur se finem propositum habere eorum vaæoλoyíæv. Joh. ix. 39, dicitur "venisse ad exercendum judicium, ut qui vident non videant," id. qui profitentur se videre, nec vident tamen, magis magisque excœcentur. Et cap. xv. 22. "Si non venissem, nec ad ipsos locutus fuissem, non haberent peccatum, nunc autem excusationem non habent peccati sui." Nec dici debet, Christum non loqui de intentione Dei vocantis, sed de Vocationis eventu, quia Deus possit sanctissimam habere intentionem, cui tamen eventus haudquaquam respondeat. Quia Deo nihil per accidens, et præter ejus intentionem contingere potest. Unde talis eventus a Deo ab æterno intentus esse debet. Quod vero additur eos non habituros fuisse peccatum, si Christus non venisset, non absolute et simpliciter est intelligendum, sed secundum quid, nimirum quoad contemptum et rejectum Evangelium ipsis non annunciatum, ut factum fuit post eorum vocationem, sed non desinebant rei esse propterea peccatorum adversus Legem commissorum.

XI. 4. Quia qui vocantur cum intentione salutis, vocantur zasà πρόθεσιν ; quia intentio ista est actus Electionis et effectus προθέσεως· At certum est nullos reprobos vocari xarà gio, quia sic et Deum diligerent,

Rom. viii. 28, et necessario justificarentur, et glorificarentur, quia quos vocavit, eos etiam justificavit, &c. ver. 30, quod de illis dici nequit.

XII. 5. Quia non aliis promittitur salus ex intentione Dei, quam conditionem præscriptam habentibus, quales sunt onerati et laborantes, Matth. xi. 28; sitientes, Isa. lv. 1; credentes et pœnitentes, Act. ii. 38. Quod cum de reprobis dici nequeat, dici non potest pariter eos a Deo vocari ea intentione ut salventur.

XIII. 6. Quia non magis potest dici Deum omnes et singulos vocare ea intentione, ut salventur, quam ut damnentur; siquidem promissio con ditionata includit comminationem oppositam, ut omnis incredulus damnetur, ut omnis credens salvandus est. Ut ergo absurdum est dicere respectu Electorum, Deum eos vocare ea intentione ut damnentur, cum decreverit conditionem in ipsis implere; Ita non minus est absurdum ea intentione vocare Reprobos ut salventur, cum Deus norit eos conditionem nunquam habituros; imo ipsis denegare decreverit, qui solus dare potest. Non magis concludi potest Deum velle omnes servari, eo quod omnibus promiscue promittat remissionem peccatorum et salutem si resipiscant, quam Deum nolle quemquam servari, eo quod omnibus denunciet maledictionem et mortem, nisi resipuerint et convertantur.

XIV. Quamvis Deus non intendat salutem ReproboFontes Solu- rum eos vocando, maxime tamen serio et sincere agit, nec tionum. ulla hypocrisis et simulationis labes illi adspergi potest: Nec respectu Dei ipsius, quia serio et verissime ostendit illis unicam et certissimam viam ad salutem, serio hortatur eos ad illam sequendam, et sincerissime promittit illis omnibus qui eam secuti fuerint, credentibus scilicet et pænitentibus, salutem; nec promittit tantum, sed reipsa confert juxta promissionem; Nec quoad homines, quia oblatio salutis non fit illis absolute, sed sub conditione, atque adeo nihil ponit nisi posita conditione, quæ deficit ex parte hominum. Unde ambabus ulnis amplectimur, quod a Patribus Synodi Dordracenæ in hoc argumento dicitur, ad Cap. iv. Th. viii. "Quotquot per Evangelium vocantur, serio vocantur. Serio enim et verissime ostendit Deus Verbo suo, quid sibi gratum sit, nimirum ut Vocati ad se veniant. Serio etiam omnibus ad se venientibus et credentibus requiem animarum et vitam æternam promittit.”

XV. Qui vocando homines præ se fert se velle ipsorum salutem, et non vult tamen, ille simulate agit, si de eadem voluntate intelligatur, id. si præ se fert se illud velle voluntate Decreti, nec velit tamen, vel voluntate præcepti, nec velit tamen. Sed si agatur de diversa, non pariter valet; v. g., si præ se fert velle aliquid voluntate præcepti, nec velit tamen voluntate Decreti, nulla hic est simulatio vel hypocrisis: Ut præcipiendo Legem hominibus præ se fert velle ut eam impleant quoad approbationem et mandatum, sed non statim quoad Decretum. Jam in vocatione præ se fert quidem Deus velle salutem Vocatorum voluntate præcepti et sagorías, sed non Voluntate Decreti. Nam Vocatio ostendit quidem quid Deus velit jubere hominem ut faciat, non vero quid decreverit ipse facere; docet quid Deo gratum sit et acceptum, et conveniens naturæ suæ, nimir. ut Vocati ad se veniant; sed non quid ipse de homine facere constituerit: significat quid Deus paratus sit dare credentibus et poenitentibus, sed non quid actu decreverit dare huic vel illi.

XVI. Aliud est velle venire Reprobos, id. præcipere ipsis, ut veniant, et hoc gratum habere; Aliud velle non venire, id. nolle dare illis vires veniendi. Deus potest vocando ipsos velle prius, nec velle tamen posterius, absque ulla contrarietate; quia illud respicit tantum voluntatem præ

cepti, istud vero voluntatem Decreti, quæ licet diversæ sint, (quia diversa objecta sibi proponunt, prior quidem officii præceptionem, posterior vero rei ipsius executionem,) non sunt tamen contrariæ et oppositæ, sed optime inter se juxta varios respectus conciliantur. Ille serio non vocat, qui vocatum non vult venire, id. non præcipit nec gratum habet ut veniat, fateor. Sed non qui non vult venire quo vocat, id. qui non intendit et decrevit venire, nego. Nam ad seriam Vocationem non requiritur, ut sit intentio et consilium eum adducendi, sed tantum ut sit voluntas constans præcipiendi officium, et beneficium illud facienti conferendi, quod Deus vult maxime serio. Sed si serio ostendit quid homini præcipiat, et quænam sit salutis via, et quid sibi gratum sit, non statim Deus ostendit quid intenderit et decreverit ipse facere, ut de legislatione jam dictum. Nec, si inter homines, Princeps vel Legislator nihil præcepit, quod non velit, id. non intendat etiam fieri a subditis, quia penes ipsum non est positum illud efficere in ipsis; Sequitur id locum etiam habere in Deo, a quo solo pendet non modo id præcipere, sed et id efficere in homine. Sed si daretur Legislator talis inter homines, recte diceretur velle id quod approbat et præcipit, licet non intendat efficere.

XVII. Promissio absoluta non potest esse seria, nisi fundetur in voluntate et intentione promittentis dandi quod promittitur. Sed alia ratio est conditionata; sufficit ad salvandam ejus sinceritatem, ut sit intentio in Deo connectendi certissime rem promissam cum conditione, ut nuspiam ista occurrat, quin illa eam comitetur. Hinc enim fit, ut propter talem connexionem et dependentiam, maxime seria sit oblatio salutis, quæ fit hominibus credentibus, quia nemo fidem habiturus est, qui salutem non sit certissime consecuturus.

XVIII. Verbum Vocationis externæ debet esse signum Decreti alicujus quo nititur; sed non statim Decreti de personis singularibus salvandis, sed de mediis et eorum connexione cum salute. Fundamentum Vocationis in genere, quatenus dirigitur indiscriminatim ad homines, est Decretum de colligenda Ecclesia per Verbum. Fundamentum Vocationis respectu Electorum est Decretum speciale de conferenda his et illis salute pro ipsis per Christum acquisita. Fundamentum respectu Reproborum est Decretum de ordine et connexione mediorum salutis, et de propositione et præceptione istorum mediorum hominibus. Verbum ergo Vocationis signum est Decreti istius, quo nexum fecit indissolubilem inter fidem et salutem, quam quia proponit Verbum, nulla simulatio Deo potest adscribi, cum nihil proponat quod verissimum non sit.

XIX. Cum fides in Christum, quæ nobis præscribitur in Vocatione, non præscribatur quoad omnes actus suos simul et semel, sed gradatim et successive, et prius quoad actus generales et directos, quam quoad speciales et reflexos, quoad actum assensus et refugii, quam quoad actum acquiescentiæ in Christo pro me mortuo; imo nec præcipiantur isti, nisi positis antecedentibus: Perperam dicitur promissionem salutis ex nostra sententia fieri sub conditione, quæ sine mendacio impleri non possit. Nam Christum esse verum et perfectum Servatorem omnium ad ipsum serio per fidem et pœnitentiam confugientium, quod hominibus credendum præscribitur in actu directo fidei, potest credi sine mendacio, ab iis etiam, pro quibus Christus non est mortuus.

XX. Promissiones et minæ additæ Dei mandatis, nihil magis exprimunt de Dei mente et intentione, quam ipsa mandata, quæ ostendunt quidem quid sit voluntatis Dei præcipientis, non vero quid sit voluntatis decernentis, quæ proprie voluntas Dei dici debet. Ut ergo Spiritus

Sanctus his utitur erga Electos tanquam motivis convenientibus ingenio humano ad earum conversionem peragendam: Ita non alio vult inservire apud eos, quos Deus non intendit convertere et actu deducere ad salutem, quam partim ad ostendendam necessariam connexionem fidei et salutis, partim ad illos inexcusabiles præstandos.

XXI. Invitatio ad nuptias, quæ proponitur in parabola, Matth. xxii., docet quidem Regem velle, id. præcipere et gratum habere, ut invitati veniant, et hoc esse ipsorum officium; Sed non Regem intendere, vel decrevisse, ut reipsa veniant; alias dedisset ipsis vires ad veniendum, et cor flexisset; quod cum non fecerit, signum est certissimum noluisse eos hoc pacto venire. Nec quando dicuntur omnia parata, Luc. xiv. 17, statim innuitur intentio Dei de danda ipsis salute, sed tantum sufficientia Sacrificii Christi, quia a Deo præparatus est, et oblatus in Cruce tanquam Victima meriti infiniti ad expianda peccata hominum, et ad acquirendam salutem omnibus cum veste nuptiali venientibus et confugientibus ad ipsum, id. vere credentibus et poenitentibus, ne ullus dubitandi de veritate et perfectione ejus satisfactionis locus supersit.

XXII. Quamvis intentio Pastorum vocantium conformis esse debeat intentioni Dei, a quo mittuntur ad homines vocandos; In eo quod tenentur ex ordine Dei omnes auditores suos promiscue invitare ad resipiscentiam et ad fidem, tanquam unicam salutis viam, et his positis ad salutem; et quod non aliud intendere debent, quam collectionem Ecclesiæ, seu salutem Electorum, ad quam conficiendam sunt Dei cuvsgysì: Tamen in eo etiam differunt, quod Deus omniscius distincte novit inter auditores Evangelii, quinam sint Electi, et quinam Reprobi. Illos vero solos sigillatim velit servare, istos vero non. Ministri vero destituti illa scientia nesciunt quorum saluti cessurum sit ministerium suum, non valentes distinguere inter Electos et Reprobos, bene ominantes ex charitate de omnibus, nec audentes judicare de cujusquam reprobatione. Ideo promiscue et indiscriminatim omnes Vocatos alloquuntur etiam ex ordine Dei, non aliorum tamen salutem intendendo, quam Electorum ad instar Dei. Ita nihil in hoc ministerio præstant, quod non respondeat, et mandato, et intentioni Dei; licet Deus Decreti sui conscius, ulterius ipsis progrediatur, et distincte horum vel illorum conversionem et salutem, vel inexcusabilitatem, intendat.

XXIII. Consolationis fundamentum non labefactatur in præconio Evangelii, etsi quædam sit diversitas inter intentionem Dei et Ministri. Quia sufficit ad eam fundandam, quod conveniant in generali intentione et primario scopo colligendi Deo Ecclesiam, quam sanctificet et glorificet, et vocandi in eum finem ad salutem omnes resipiscentes et credentes. Diversitas vero, quæ occurrit circa cognitionem individuorum Reproborum vel Electorum, quos Deus solus novit, et non ministri, consolationem evertere non potest, vel desperationis justam causam præbere, non magis quam electionis particularitas, et immutabile Reprobationis Decretum. Ut enim intentio Dei non est, rescisso reprobationis Decreto, reprobos per vocationem ad communionem suam admittere: Ita nec ea esse Ministrorum debet, qui non aliorum proprie, quam Electorum salutem debent intendere, quamvis ex officio charitatis, aliorum salutem etiam possunt optare, et quantum in se est promovere.

XXIV. Aliud est Deum indicare Verbo suo etiam non credituris, fidem et resipiscentiam esse certissima et infallibilia media salutis consequendæ ; Aliud Deum hanc Verbi sui declarationem externam apud non credituros facere in eum finem, ut credant actu et serventur. Si enim hunc finem se

rio intenderet, adderet externo præconio vim internam Spiritus, absque quo manet semper inefficax.

XXV. Non repugnat quidem Sapientiæ Dei, ca velle præcipere, et præcipere de facto, quæ tamen certo novit, non præstanda ab iis, quibus præceptum fuerit: Quia jus suum et hominis officium, non minus ac bonitatem suam et justitiam in tali mandato explicare vult. Sed repugnat id Deum simpliciter et absolute velle et intendere, quod tamen non solum novit nunquam futurum, sed etiam quod ipse non futurum decrevit.

XXVI. Quamvis Deus Reprobis offerat Verbum in eum finem, ut posita ipsorum contumacia reddantur inexcusabiles, Non propterea offert eo fine ut rejiciant: hoc enim peccatum est, quod Deus nec intendit, nec facit; sed ut latens perversitas cordis eorum patefiat, Luc. ii. 35, et ut per hanc Verbi rejectionem, quæ ab ipso homine oritur, occasionem habeat patefaciendæ suæ justitiæ in pœnæ inflictione. Licet vero non potuerit homo Verbum recipere sine gratia, quam Deus illi non vult largiri; non ideo vocare censendus est ut rejiciat; quia rejectio non sequitur per se ex natura Vocationis, sed per accidens ex vitio ipsius hominis. Nam quamvis non potuerit recipere Verbum sine gratia, quod rejecit tamen non aliunde oritur, quam ex obstinata ejus malitia.

XXVII. Non desinit homo esse inexcusabilis, licet faciat quod Deus intendebat, quia non facit quod Deus præcipiebat; ut Herodes et Pontius Pilatus non minus sunt inexcusabiles, etsi nihil fecerint præter id quod manus et consilium Dei antea decreverat fieri, Act. iv. 28, quia Decretum non est regula actionum nostrarum, sed tantum Præceptum.

XXVIII. Ad reddendum hominem inexcusabilem sufficit tollere ipsi prætextum ignorantiæ, non vero impotenti; quia homo ignorantiam solet prætexere; sed nunquam impotentiam. Homo enim, qua est superbia, semper sibi persuadet, se posse id quod præscribitur, et satis convictus est se per obstinatam malitiam peccare, quum deest officio suo. Prætextus quidem ignorantiæ auferri debet, quia excusat, modo non sit affectata et voluntaria, sed quoad impotentiam, non est eadem ratio, quando est voluntaria et ἐπίσπαστος. Homo non tenetur scire quod non revelatur. Sed tenetur præstare etiam id ad quod impotens per peccatum redditus est; Et per consequens potest id ab ipso exigi.

QUÆSTIO III.

DE GRATIA SUFFICIENTI.

An Gratia sufficiens subjectiva, et interna detur omnibus et singulis? Neg. contra Pontificios, Socin. et Armin.

Distinctio Gratiæ I. Quia inter varias distinctiones Gratiæ, quæ in Vocain sufficientem tione sese exerit, tritissima est ea, qua distribuitur in Sufet efficacem. ficientem et Efficacem, quæ huic Quæstioni locum dedit; De ea quædam præmittenda sunt, ut constet, quo sensu proponatur ab Adversariis, et a nobis rejiciatur, quomodo vero sano sensu a nobis admitti possit.

Quo sensu usur

II. Bellarm., Contr. 3, de Grat. et Liber. Arbit. lib. 1, petur a Ponti- cap. 2, Gratiam sufficientem et efficacem distinguit, ut "Gratia sufficiens sit ea, qua Deus hominem ita vocat, excitat, et juvare dirigendo, protegendo, cooperando paratus est, ut homo sic exci

ficiis ?

2 F

« PoprzedniaDalej »