Obrazy na stronie
PDF
ePub

inter primores displicuit in Papatu, Lombardo, Thomæ, Altissiodorensi, Bannesio, Estio, et aliis pluribus. Nec si Sancti vident faciem Dei omnia videntis, id. immediata ejus visione fruuntur, sequitur eos omnia in Deo videre; alias non ignorarent diem judicii, qui tamen illis ignotus est. Adde quod speculum illud vel erit naturale, vel voluntarium; si prius, nihil prorsus illis erit absconditum, non minus ac Deo, quod dicere impium; si voluntarium, non alia in eo videbunt, quam quæ Deo libuerit repræsentare, quænam vero illa sint quis dixerit? Vel revelatio Dei, qui Sanctis orationes et cogitationes fidelium revelet ; nam præterquam quod frustra talis revelatio obtenditur tacente Scriptura, Cur tot circuitus quærendi sunt, ubi Deus recta nos ad se vocat? Et cui bono revelaret Deus Sanctis necessitates et preces nostras, ut eas sibi denuo offerrent? Nec si Deus aliquando Prophetis voluit revelare cogitationes cordis, ut munus suum obire possent, ut factum Elizæo, 2 Reg. v. 26, sequitur hoc ordinarie fieri erga Sanctos, cum de hoc taceat Scriptura, vel illi ullum munus in homines habeant, ad quod obeundum talis notitia sit necessaria. Vel donum beatitudinis, cujus vi fiat, ut e cœlo res quæ hic geruntur intueri possint, ut vult Costerus, Enchir. cap. 14. Supponitur enim falso et talem visionem dari, et facere ad Beatitudinem Sanctorum. Nec vel Stephani exemplum, cui per extraordinariam dispensationem concessum est, ut videret Christum in cœlis, vel Pauli in tertium cœlum rapti, et ineffabilia ibi audientis, potest efficere, ut Sancti in cœlis degentes cogitationes cordis, quod soli Deo competit, videant.

XV. 4. Quia cultus omnis et invocatio religiosa, quæ 4. Quia est idolo ad alium quam ad Deum dirigitur, est idololatrica; Idololatrica. latria enim ea vere dicitur, qua creatura colitur magà tòv xTioarta, præter Creatorem, vel eo præterito, Rom. i. 25, quum coluntur illi qui natura non sunt Dii, Gal. iv. 8, quod de sanctis recte dici nemo negat. Hinc Nazianzeno idololatria dicitur, Ora. 38, μετάθεσις τῆς προσκυνήσεως ἀπὸ τοῦ πεποιηκότος ἐπὶ τὰ κτίσματα, translatio adorationis a Creatore ad Creaturas, et Thomas, ii. 2, q. 94. 3, Idololatriam definit, quum aliquis honorem divinum creaturæ impendit. Nec vanæ, quæ a Pontificiis obtruduntur, distinctiones et incrustationes tantum crimen eluere possunt; Quum negant se cultum supremum qui Deo debetur, sed tantum subalternum, deferre Sanctis, non sicut Deo sed sicut amicis Dei. 1. Quia perperam finguntur gradus in cultu religioso, qui unicus est, et indivisibilis. 2. Hæc fuit exceptio Gentilium, qui distinguebant inter Deum summum, cui cultus supremus debebatur, et medioxumos et inferiores, quibus inferior etiam deferretur. 3. Arriani et Nestoriani Christum non adorabant sicut Deum, quem illi Deum creatum, hi hominem a Persona λóyov divisum, existimabant, et tamen a Patribus idololatriæ accusantur. 4. Quis ferret adulteram se excusantem eo quod copiam corporis sui fecerit alteri, non ut marito, sed ut mariti amico? At tam soli Deo proprius est omnis religiosus cultus, quam conjugalis benevolentia soli marito debetur; cum constet communionem nostram cum Deo, conjugio sæpius adumbrari, et idololatriam adulterio et fornicatione. 5. Cultus, quem creaturis exhibent Romanenses, non differt a cultu divino, nec quoad cultum internum fiduciæ et spei, quam in illis collocant, nec quoad cultum externum adorationis et invocationis, quam illis deferunt, ut supra visum, et alibi probatum dedimus, Disp. ii. de Necessit. Secessi. th. 16, 17, &c. Unde si verbis distinguitur ad illudendum simplicioribus, reipsa tamen idem manet in praxi.

mento.

5. Duplici falso XVI. Quinto, Quia invocatio Sanctorum duplici falso nititur funda- fundamento nititur. Primum est quod sint Mediatores et Intercessores nostri apud Deum, qui non precibus modo suis, sed et meritis beneficia temporalia et spiritualia nobis obtineant, quod cum falsissimum sit, et contumeliosissimum Christo, ut suo loco sumus demonstraturi, falsum esse et fictitium, quicquid illi superstruitur, necesse est. Alterum est, Canonizatio seu Apotheosis Sanctorum, qua Sancti ab Ecclesia invocandi a Rom. Pontifice certis cæremoniis, per auream potissimum scalam in cœlum illati declarantur tales, qui coli et invocari debeant. Sed hoc impium eonatas commentum, quo terrestris homuncio, qui de sua salute certus non est, vult de aliena pronunciare, et cœlestium bonorum se diribitorem sacrilege constituere, merum est impuræ Gentilitatis et superstitionis Judaïcæ imitamentum, quod nec in Scriptura, nec in pia antiquitate fundamentum ullum habet, ut jamdiu Viri Docti observarunt, et solide demonstrarunt. Vide Joan. Prideaux, Pra. 13, et Hospini. de Orig. Fest. cap. 6. Ne jam dicamus Sanctos multos fictitios coli, qui vel nunquam extiterunt, vel qui nihil minus sunt quam beati.

XVII. Sexto, Quia ignota fuit Apostolicæ Ecclesiæ, et 6. Ex Testimoniis primis Christianismi seculis Sanctorum invocatio. Patet Veterum. ex testimoniis vetustissimorum Patrum, Justini, Apol. ii.

"Proinde nos solum Deum adoramus, et vobis in rebus aliis læti inservimus;" Smyrnensis Ecclesiæ, quæ negat "se quenquam alium colere posse," &c., apud Euseb. lib. iv. hist. c. 15; Irenæi, lib. v. c. 22, "Huic soli servire oportet discipulos Christi," &c. Tertull. ad Scapu. c. ii. et Apol. c. xvii." Quod colimus," inquit, "Deus unus est," &c. Epiphanii hæres. 69," Sancta Dei Ecclesia creaturam non adorat;" Athanasii, ora. 3, cont. Arri." Creatura creaturam non adorat, solius Numinis est adorari." Gregorii Nysseni ad Placill. : " qui creaturam adorat, licet faciat nomine Christi, est idololatra, nomen Christi idolo imponens." Nazianzeni orat. 14, de Pace: "und ingrißortes, und Torißortes, neque supercolentes, neque subcolentes; Alterum enim fieri non potest, Alterum nefarium et impium." Sanctos autem iis nec cultos nec invocatos esse tunc temporis, variis argumentis ostendi posset: Ut quod nulla mentio occurrat Templorum, Altarium, Simulachrorum, Festorum, Donorum, &c., Divis dicatorum, ut passim videtur apud Adversarios; Quod in publico Ecclesiæ cultu, uni solique Deo hymnos cecinerint; Quod in explicando primo præcepto, et Oratione Dominica, non æque, ut Romani, precum ad Divos religiosarum meminerint; Quod Sanctorum canonizatio apud ipsos inaudita et incognita fuerit; Quod plerique ex ipsis Sanctorum animas extra cœlum usque ad resurrectionem carnis degere putaverint; Quod Pagani Divorum cultum ante quartum seculum Christianis nuspiam objecerint; Quod Paganis Deum summo, ministros secundo loco colentibus, ita constanter responderint, ut præfracte negarent alium nisi Deum unum summum se adorare, nec cultum Dei a cultu ministrorum uspiam distinguerent: et alia idgenus, quæ primis seculis incognitum fuisse talem cultum clare evincunt, quæ collegit Celeber. Dallaus, de Relig. Cultus Objecto, lib. iii. Et si error sensim invaluit progressu temporis, quod patuit demum circa ann. 370, non defuerunt qui illi mascule se opponerent: damnatus est a Conc. Laod. c. 35, et Carthagi. 3, Can. 23, oppugnatus ab Epiphanio contra Collyridianos Virginem invocantes, hær. 79, ab Augustino, de vera Relig. c. 55, qui honorandos propter imitationem, non adorandos propter religionem, statuit, cultu dilectionis, et societatis, qualis con

servis et concivibus debetur, non religionis, qualis Deo convenit, cont. F. Manich. lib. xx. cap. 21.

Adversariorum.

XVIII. Septimo, Non pauci ex Adversariis nobis hic 7. Ex Testimoniis adstipulantur, Cassander, consult. art. 20 et 21, varios errores in hoc capite notat. Vives in Aug. de C. D. lib. viii. c. 27, ingenue fatetur, quod multi "Christiani in re bona plerumque peccant, quod Divos divasque non aliter venerantur quam Deum; nec videre se in multis quod sit discrimen inter eorum opinionem de Sanctis, et quod Gentiles putabant de Diis suis." Cardinalis Richelius, lib. iii. cap. 4 methodi suæ, agnoscit Ecclesiam primitivam ante iv. seculum non invocasse Sanctos, et pertendit Ecclesiam Catholicam non obligare absolute Christianos ad orandum actualiter Sanctos, p. 410. Sic scilicet conatur invidiam idololatriæ ab Ecclesia sua amoliri; Sed frustra, cum hoc ex sanctione multiplici, et praxi continua confirmetur.

num.

Illa

XIX. A Sanctorum viventium interpellatione civili, ad Fontes Solutio- invocationem religiosam defunctorum non valet consequentia. Quia inter vivos mutua est officiorum communicatio; Inter vivos et mortuos nulla, Isa lxiii. 16; Eccl. ix. 6, 7. mandato et promissione Dei, et laudatis Sanctorum Vet. et Novi. Test. exemplis nititur; Hæc vero illis destituitur. Illa est mere socialis et mutuæ dilectionis effectus; Ista religiosa cultus Deo soli debiti pars primaria. Illa sola charitate viventium nititur; Ista eorum etiam meritis. Nec si Sancti defuncti majori sunt nunc charitate præditi, continuo a nobis invocari volunt; Imo per retorsionem multo minus quam in hac vita hoc permiserunt, Act. x. et xiv., ut qui longe nunc perfectius norunt hunc honorem soli Deo deberi. Et si compellari potuerunt a nobis sive voce sive epistola, quia inquilini nobiscum erant in patria terrena, non statim invocari debent in patria cœlesti, quæ longissime a nobis distat. Si eadem est ratio invocationis Sanctorum ac compellationis viventium; Cur Paulus, qui toties jubet alios pro aliis precari, nunquam jubet Sanctos invocare, nec ipse vel Stephanum, vel B. Virginem, vel alium legitur orasse ? Frustra ergo Fratres Wallenburgi, Meth. Aug. c. 32, et Episcopus Condomensis, Exposi. fid. Cathol., vellent nobis persuadere, non aliter Pontificios invocare Sanctos demortuos, quam Reformati Sanctos viventes, ut orent pro nobis; Cum protestatio sit contraria facto, et res ipsa clamet aliud esse petere veniam, protectioném, salutem, liberationem a malis et sim., aliud vero petere eorum intercessionem. Nec hic intentio Ecclesiæ potest obtendi, ubi verba ipsa contrarium evincunt, nisi velimus eam nobis illudere velle, aliud sentiendo et aliud loquendo, quod nemo dixerit.

XX. Aliud est Jacobum optare, ut filii Josephi Ephraïm et Manasse vocentur de nomine suo, et sint duo capita tribuum inter filios Jacobi, quum ait se petere nomen suum super nepotes invocari, Gen. xlviii. 16, ut agnoscunt Tostatus, Ribera, Cajetanus, Cornelius a Lapide, Arias Montanus, et alii, ut alibi Scriptura loquitur, Isa. iv. 1; Aliud velle se ab iis invocari post obitum, quod negamus.

Job. v. 1.

XXI. Quum Eliphaz suadet Jobo, ut ad aliquem Sanctorum se convertat, non loquitur de Sanctis defunctis, sed advocat vivos suffragantes, e quibus negat ullum Sanctum secum consentientem producere posse, qui affirmet Deum innocentes et justos affligere, ut antithesis docet, et contextus series. Quum inclamat amicos Jobus, cap. xix. 21, per, socios, quorum misericordiam implorat, Angeli vel Colites non intelliguntur, utpote qui ejus socii et familiares non fuerunt, sed illi quos olim socios et amicos habuit, quos ad ovμrábuav invitat.

Unde vers. sequente de iisdem amicis conqueritur, non questurus de Angelis. Angelus advocatus unus ex millibus, de quo agitur cap. xxxiii. 23, non alium notat, quam Angelum foederis, Christum, cui soli competere possunt prædicata quæ illi tribuuntur, miserendi, orandi liberationem, indicandi homini rectitudinem, intercedendi cum ostensione, λurgov, mby, apud eum id. Patrem, cum solus Christus dicere possit,, inveni lytrum. Sic Gloss. ordi. textum exponit.

XXII. Alia est invocatio, Alia commemoratio. Moses non alloquitur Abrahamum, nec ad patrocinium ejus confugit, Exod. xxxii. 13, sed ad Deum preces dirigit, ut pacti sui memor, quod cum Patribus iniit, posteris moscholatris misericorditer ignoscat.

XXIII. Concilia quæ adduntur a Bellarmino post 400 annos a tempore Apostolorum celebrata introducere non potuerunt novum aliquod Religionis dogma in Scripturis antea non inventum, aut in primitiva Écclesia per tot annos non promulgatum: Et ostendunt potius quid factum fuerit, invalescentibus superstitionis tenebris, quam quid faciendum.

XXIV. Constat tribus primis seculis nullum inveniri Patrem hujus Invocationis patronum; sub Origene, ut videtur, bono interprete, sed malo dogmatista, ut de illo loquitur Hiero., irrepere cœpit inter Doctores Intercessionis opinio; non tamen inde quispiam Sanctos invocat, aut tradit invocandos, donec paulatim partim ex Philosophia Platonica, et Helenismi reliquiis, partim ex licentia Poëtica et oratoria, et hyperbolicis laudationibus et Apostrophis, Basilius, Nyssenus, et Nazianzenus inter Græcos, et Ambrosius inter Latinos, fenestram ampliorem huic errori aperuerunt. Huc facit quod apposite Sixtus Senensis, Biblio. lib. vi. annot. 152, notat : "Meminisse oportet, non esse Concionatorum verba eo rigore accipienda, quo primum ad aures auditorum perveniunt. Multa enim Declamatores per hyperbolem sæpe denunciant, vel occasione locorum, temporum, vel personarum adducti, vel affectuum impetu, et orationis cursu rapti." Sæpius etiam Patres declarant potius Sanctos fuisse invocatos, quam invocandos; Vel hypothetica utuntur Invocatione, hæsitanter tantum et limitate sub his terminis, ut opinor, ni fallor, si quis mortuis sensus, si de rebus nostris cura, quam quum non exprimunt intelligere concipiuntur condi

tionem.

QUÆSTIO VIII.

DE RELIQUIARUM CULTU.

An Sanctorum Corpora et Reliquiæ religioso cultu sint veneranda? Neg. contra Pontificios.

tionis.

I. Reliquiarum Cultus, appendix est Cultus Sanctorum. Status Quæs- Id enim ad Sanctorum honorem non parum pertinere creditur, quod eorum corpora vel saltem ossa, cineres, cingula, vestes, et similes reliquiæ, religiose colantur. Licet vero hodierni Sophistæ turpitudinem istius Auravolgnoxsías tegere et incrustare conantes, negent adorationem Deo debitam illis deferri, sed tantum venerationem et honorem; Certum est tamen sancitam eam esse authoritate Concilii II. Nicæ. cujus hæc sunt verba, Actione IV.: "Ossa, cineres, pannos, sanguinem, sepulchra denique adorantes illis tamen non sacrificamus." Baro. ad. a. C. 821, 1. 14, dicit se a Clemente VIII. missum "ut exploraret et adora

ret venerandum Caecilia corpus." Vasquez. lib. iii. de Ado. Disp. iv. c. 1, 2, "Imagines et reliquias eodem modo adorandas esse" probat. Catech. Trident. in 3 præcep. probat juramentum per reliquias, quod esse religionis actum nemo negare potest. Sed qualicunque nomine, sive adorationis sive venerationis, cultus ille designetur, certum est ipsis esse religiosum.

Rationes contra

II. Nos vero, licet abjicienda non esse et ludibrio habenda corpora Sanctorum cum eorum reliquiis censeamus, sed honeste condenda, non modo quia sunt hominum reliquiæ, qui quodam naturæ privilegio honorem sepulturæ sortiri debent; sed etiam quia fidelium et Sanctorum, quorum memoria benedicta debet esse in Ecclesia; Negamus tamen religioso cultu colenda, et merito aversamur superstitionem, qua per insignem fraudem ad ludificandum populum Apostolorum ostentantur reliquiæ, dum eorum occultantur scripta, quia reliquiæ mutæ sunt, nec periculum est ne aliquid hiscant in Pontificem, sed scripta Apostolica Papatum jugulant, et Idololatriam confodiunt. III. Rationes nostræ sunt, 1. Quia Scriptura cultum taReliquiarum cul- lem nuspiam vel mandato, vel promissione, vel exemplo ullo tum. 1. Quia sancivit; Imo quoties in Veteri vel Novo Test. defunctonon habetur in rum memorantur exempla, illorum corpora terræ mandata Scriptura. dicuntur sine ulla ostentatione vel religiosa veneratione. Sic Jacobus et Josephus morientes jusserunt ossa sua ex Ægypto transferri in Canaam, ut componerentur cum Patribus; sed nusquam leguntur adorata, aut osculo excepta, nec illata fuerunt tabernaculo, vel circumgestata per Pompam, vel supposita altaribus; quæ omnia factitantur in Ecclesia Romana. Et quomodo Israëlitæ potuissent adduci ad osculandas vel gestandas reliquias, cum ex Lege Mosis pollutus censeretur, qui cadaver tantisper attigisset; Quin et Deus ipse sepelivisse et occultasse dicitur corpus Mosis, Deut. xxxiv. 6, ne Israëlitæ tanti Viri reliquiis ad idololatriam abuterentur; Et valde consentaneum est, non aliam fuisse causam jurgii inter Michaëlem et Satanam, de quo Jud. 9, quam quod Satan vellet promi cadaver Mosis, Michaël vero vellet premi et ignorari. Stephani Protomartyris corpus composuerunt discipuli, et multo planetu sunt prosecuti, Act. viii., sed nemo ad ejus thecam se abjecisse legitur, vel ejus ossa coluisse religioso cultu.

Matt. xxiii. 29.

IV. 2. Christus, Matt. xxiii. 29, reprehendit "Phari2. Illi repugnat sæos et Scribas hypocritas, qui Prophetarum et justorum sepulchra ædificabant, et illa ornabant," eorum interim doctrinam contemnentes: non minus illi arguendi, qui horum cadavera in sepulchris jacentia colunt et venerantur. Paulus, 2 Cor. v. 16,"Se neminem amplius ne Christum quidem cognoscere secundum earnem" protestatur, ut scilicet in eo secundum spiritum quærendo et possidendo omne studium suum et operam collocet: Quis vero negaverit, eos qui reliquias Christi et Sanctorum quærunt et colunt, velle adhuc eos cognoscere secundum carnem ? Ita " pro viventibus ire ad mortuos" expresse vetatur, Isa. viii. 19.

idololatricus.

V. 3. Cultus talis non modo est inutilis, exhibitus 3. Est inutilis et quippe rebus inanimatis, et sensu omni carentibus: sed et idololatricus et superstitiosus; qui sine sacrilegio deferri non potest illis, soli quippe Deo debitus. Nec juvat incrustatio Adversariorum, negantium se reliquiis cultum religiosum absolutum, stricte et proprie sic dictum, seu adorationem latreuticam, quæ solius Dei sit, sed tantum relativum et duleuticum, deferre. Quia Scriptura adorationis latreuticæ,

« PoprzedniaDalej »