Obrazy na stronie
PDF
ePub

enim dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento, non est idem virtus et vitium: nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat, et sub eadem tribula paleæ comminuuntur, et frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem præli pondere exprimitur: Ita una eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat; malos vastat, damnat et exterminat. Unde in eadem afflictione, mali Deum detestantur, atque blasphemant, boni autem precantur et laudant; Tantum interest, non qualia, sed qualis quisque patitur." XXI. Pœnæ quidem nomen retinent aliquando tales castigationes, sed improprie. 1. Quia natura sua pœnæ sunt a summo Judice miseris mortalibus ob violatam legem constitutæ; Ideo etiam mutato fidelium statu, nomen retinetur antiquum, quia si non formaliter, materialiter tamen idem sunt. 2. Quia multiplex datur similitudo ipsarum cum pœnis proprie dictis: Primo, quia carni, quæ destrui debet, non minus ac poenæ propriæ, sunt graves et molesta. Secundo, quia non temere, sed certa Dei boni voluntate et dispensatione immittuntur fidelibus, non secus ac pœnæ infliguntur Judicis arbitrio. Tertio, quia ex occasione peccati infliguntur. Quarto, ex sensu fidelium, qui Deum ut iratum Judicem sæpe apprehendunt. Quinto, quia utræque ad exemplum proponuntur. Sed discrimen semper manet, quod in illis satisfactio justitiæ intendatur tanquam finis a Deo Judice; In istis vero correctio peccatoris a Deo Patre.

XXII. Mors filioli Davidis, quæ ipsi post remissum peccatum infligitur, 2 Sam. xii. 14, fuit poena paterna et medicinalis, non satisfactoria et judicialis, quia remisso semel peccato nulla superesse potuit pœna ferenda. Nec hoc colligitur, Vel ex eo quod immissa dicitur a Deo, quia per peccatum blasphemare fecerat inimicos nomen Domini: Nam sic occasio quidem et causa impulsiva notatur, sed non finalis; vel si finalis innuitur, non est satisfactio justitiæ, sed reparatio scandali dati, quia decebat divinæ domus disciplinam turpissimo facinore violatam, aliquo exemplo sanciri; Vel ex eo quod magno studio et lachrymis eam deprecatur; Quia hæc est naturæ nostræ indoles, ut quicquid durum est et molestum refugiat, et amoliri conetur, ut æger mordaces pulveres, cauterii molestiam, et medicina amaritudinem deprecatur, licet nihil minus quam pœnæ sint.

XXIII. Licet mors fidelibus infligi non possit ad cautionem futuri, seu ad emendationem; Non sequitur esse poenam proprie dictam, quæ imponatur ad satisfactionem. Quia aliæ plures sunt causæ, tum ut reliquiæ peccati in nobis aboleantur, et sic e statu animali et terreno transcamus ad cœlestem et spiritualem, tum ut sic exercitatio pietatis, et virtutum Christianarum manifestatio elucescat, tum quia moriendi necessitas omnibus debet esse potentissimum ad vitam emendandam incitamentum.

XXIV. Judicium, quod dicitur a Petro incipere a domo Dei, 1 Pet. iv. 17, non est Judicium Legale vindictæ, quod ab irato Judice proficiscatur, sed paternum et Evangelicum castigationis, quod non est ad supplicium et destructionem, sed ad exemplum et correctionem, ut correpti sic a Domino non condemnemur cum mundo, ut Paulus loquitur, 1 Cor. xi. 32. Vindicta de qua Paulus loquitur, 2 Cor. vii. 11, non est pœna proprie dicta Dei judicis, sed vel notat poenam canonicam Excommunicationis, quæ ab Ecclesia infertur ad scandali reparationem et exemplum, vel potius notat exercitium pœnitentiæ et contritionis, qua homo peccator sibi irascitur, et ultionem de seipso sumit ob crimen admissum.

XXV. Licet illi quibus peccata erant remissa in V. T. deberent adhuc pro illis sacrificia offerre; Non sequitur satisfactioni post remissionem pec cati locum esse posse. Quia sacrificia non fuerunt satisfactio proprie dicta

sed typi satisfactionis alienæ futuræ per Christum, cujus vi remissio illa dabatur.

XXVI. Quum dicitur, Prov. xvi. 6, misericordia et veritate peccatum redimi, vel expiari: Hoc non favet satisfactionibus humanis, sive intelligatur de misericordia et veritate Dei, ut quidam volunt, quia non tollit, sed ponit satisfactionem Christi, sive de misericordia et veritate hominis, ut alii, quia sic notatur conditio, cui datur peccati remissio, non vero causa propter quam datur: Nam ut judicium in immisericordes sine misericordia exerceri debet; Ita misericordes misericordiam consequentur, Matth. v. 7. Nee

hic expiationem proprie dictam, sed vel tectionem tantum et remissionem, quam Deus veris fidelibus et misericordibus largitur, vel ablationem et remotionem notat, ut alibi, Isa. xxviii. 18, quia exercitium charitatis et sinceræ pietatis removet et aufert vitia contraria; quod sequentia confirmant, quum additur, in timore Dei est declinatio a malo.

XXVII. Quamvis nihil inquinatum in regnum cœlorum possit ingredi : Non opus est tamen, vel satisfactione post Christum in hac vita, vel in altera Purgatorio ad sordes eluendas, quia fideles in momento separationis animæ a corpore, purgantur perfecte a reliquiis peccati per Spiritum Christi. Cætera quæ vel pro Satisfactionibus humanis, vel pro Purgatorio afferri solent, suo loco excutientur.

QUÆSTIO XIII.

DE MATERIA SATISFACTIONIS.

An Satisfactio Christi restringenda sit ad Passiones et Panas, quas pro nobis sustinuit? An vero sit etiam extendenda ad Obedientiam activam, qua Legem in tota vita perfecte implevit? Prius Neg.; Poster. Affirm.

Status Quæstionis.

I. Circa Materiam et partes Satisfactionis variant Theologorum sententiæ. Sunt qui illam ad passiones, seu pœnas, quas pro nobis sustinuit, restringunt. Quod primus videtur asseruisse Cargius Minister Lutheranus, et post eum Piscator Professor Reformatus Herbornensis, et qui eum secuti sunt: Ex quibus alii totam justitiam in morte Christi ponunt, alii adjungunt omnes passiones, quas toto vitæ tempore pertulit, et hanc vocant justitiam passivam; activam vero, quam in obedientia mandatis præstita collocant, ut conditionem requisitam fuisse in Persona Mediatoris ad executionem Officii censent, sed non venire in partem satisfactionis aut meriti, quod nobis imputetur.

II. Sed communis et in Ecclesiis nostris recepta sententia est, Satisfactionem Christi, quæ ad justitiam coram Deo nobis imputatur, complecti, non modo passiones Christi, quas sive in morte, sive in vita pertulit; sed et totius vitæ obedientiam, seu justas et sanctas actiones, quibus Legis mandata perfecte loco nostro implevit; ut ex his duabus partibus integrum et perfectum redemptionis nostræ pretium exurgat.

III. Non quæritur, 1. An Legem tam generalem de Deo colendo, quam specialem de se morti exponendo perfecte impleverit Christus, et An obedientia totius vitæ Christi necessaria fuerit Christo, ad salutis opus exequendum, et nobis utilis ac bono nostro præstita? Fatentur enim, qui in priori sunt sententia, et Christum perfecte Legem utramque implevisse, et obedientiam vitæ ipsius, et ipsi necessariam fuisse, ut conditionem in Mediatore requisitam ad Officium præscriptum exequendum, et nobis proinde utilem.

multis modis. Sed quæritur, An loco nostro etiam sit præstita, et An ingrediatur satisfactionem, quam pro nobis Deo exhibere debuit? Quod illi negant, Nos affirmamus.

IV. 2. Non quæritur, An meræ passiones pertineant ad satisfactionem : Agnoscunt enim illi cum quibus agimus nullam dari posse passionem satisfactoriam sine actione, quatenus ut grata Deo esset, debuit includere obedientiam activam, seu voluntariam oblationem, quæ summam charitatem cum perfectissima justitia et sanctitate complecteretur, imo in ea una actione, volunt xar' Toμ contineri totius Legis observationem: Sed An cum obedientia, quam in morte exhibuit, ferendo pœnas nobis debitas, debeat etiam conjungi obedientia totius vitæ per quam justitiam omnem implevit, et Legi perfecte conformis fuit? Quod volumus, Illi negant.

V. 3. Non quæritur, An Sanctitas originalis et habitualis Christi fuerit qualitas et conditio Persona Mediatoris, tum qua Hominis, tum qua Israëlitæ, tum qua Sacerdotis, et Victimæ, quæ debuit omni carere macula? Sed An Justitia meriti, quæ pertinet ad executionem Officii, et nobis imputatur ad remissionem peccatorum, et jus ad vitam consequendum, nascatur ex pœnis quas passus est? Annon etiam efflorescat ex actionibus sanctis, quas fecit per totam vitam, et quibus Legem plenissime implevit? Ita in Christo distinguenda sunt ea, quæ faciunt directe et immediate ad meritum et satisfactionem, ut id quod meretur, et quæ tantum eo pertinent mediate, ut conditiones præviæ, et id quo meretur. In quo posteriori genere Personæ sanctitatem reponimus.

VI. Quæstio eo redit, An Satisfactio Christi loco nostro præstita restringenda sit ad solam mortem Christi seu Passiones eas, quæ illam vel antecesserunt, vel comitatæ sunt? An vero complectatur ea omnia quæ Christus fecit et passus est pro nobis a vitæ initio usque ad finem? Prius volunt Viri Docti; Posterius asserimus.

VII. Ad sententiæ clariorem intelligentiam supponimus, 1. Passiones Christi satisfactorias extendendas esse ad eas omnes, quæ Christo impositæ fuerunt, non modo in Cruce, sed et in horto, imo per totam vitam. Atque hic non possumus probare eorum commentum, qui passiones omnes Christi satisfactorias ad eas restringere vellent, quas Christus per trihorium obscurationis solaris sustinuit, dum esset in Cruce et antequam expiraret, cæteras excludendo a satisfactione Justitiæ, licet potuerint pertinere ad satisfaciendum veritati divinæ, et ad typorum consummationem. Utut enim indubium sit, passiones illas gravissimas fuisse, cum quibus ultimo xong conflictatus est: cæteras nihilominus eo pertinuisse clarum est. 1. Quia Scriptura nuspiam passiones restringit ad trihorium crucis, sed in genere de illis loquitur, absque ulla limitatione, Isa. liii. 4, 5. 1 Pet. ii. 21, et iii. 18, Matth. xvi. 21., Heb. v. 7, et x. 8, 9, imo eas extendit ad totam xiv et humiliationem Christi, Phil. ii. 6, 7. 2. Quia agonia, quam Christus in horto pertulit, quæ describitur per ταραξιν, αδημονίαν, ἐκθάμβησιν, et περιλύπησιν μέχρι θανάτου, propter pondus iræ et maledictionis divinæ quam sustinebat, præcipua pars fuit pœnarum spiritualium, quas. Christus pati debuit pro nobis. 3. Quia hoc est invidere piis animabus, in passionibus omnibus Salvatoris ut satisfactoriis placide quiescentibus, solatium quod inde elicitur, et subtrahere innumera immensi erga nos amoris indicia.

[ocr errors]

VIII. Nec hic opponi debet, Vel quod, Zach. iii. 9, asseritur, "Totius terræ peccatum uno die expungendum esse," Vel quod Paulus ad “Unicam Christi oblationem in cruce peractam Sacrificium ejus propitiatorium refert, Heb. x. 10; Quia inde colligi non potest antecedaneas Christi passiones satisfactorias non fuisse, sed tantum satisfactionem tunc

fuisse consummatam, cujus hic fuit fructus, ut eo ipso die omnia omnium Electorum peccata expuncta sint. Atque hæc est ratio, cur Paulus ad oblationem unicam Christi, expiationem peccatorum nostrorum referat synecdochice, quia fuit cæterarum omnium passionum gravissima et novissima, sine qua cæteræ omnes antecedentes non suffecissent, ut ultimi quadrantis solutio satisfactionem absolvit, quam Chirographi scissio, et datio apochæ immediate sequitur. Licet vero anno trigesimo tantum ætatis suæ publice Muneri suo Mediatorio inauguratus fuerit; Non inde licet magis concludere Christum ante illud tempus non fuisse Sacerdotem aut Victimam, quam inde colligere licet, non fuisse antea Mediatorem. Nec si Christus in gratia patris fuit, et Filius ejus dilectus, imo etiam. glorificatus aliquando per vitæ tempus, bene inde evincitur eum iram Dei non tulisse; quia non sunt cucrata. Nec unquam in se spectatus Christus etiam in ipsis crucis angoribus desiit esse charissimus patri, quamvis ut Sponsor noster, iræ pondus propter peccata nostra ferret, et execratio fieret. Nec pœnæ Christo imposita tam intensæ et graves semper debuerunt esse, quin mitigationem aliquam certis intervallis admitterent, quibus ad fortiter decertandum certamen illi propositum magis ac magis animaretur.

IX. Secundo, supponimus in actionibus et passionibus Christi distinguenda esse duo, materiale et formale: materiale vocamus actiones et passiones qua tales in genere Entis consideratas; formale vero easdem, quatenus spectantur in genere moris, seu quoad jus et dixaiaua, quod ex illis oritur relate ad forum Dei. Quoad prius, actiones et passiones sunt multæ et variæ; sed quoad posterius, unica est forma, sub qua censendæ veniunt, nimirum dixaiμatos, quod totum est quoddam enascens ex complexu omnium actionum et passionum simul sumptarum; Unde una sola actio vel passio non potest dici plene meritoria vel satisfactoria, quia ad eam requiritur concursus perfectæ obedientiæ: Hinc licet varii gradus et actus possint observari in obedientia Christi, quam cum ipsa nativitate inchoavit, tota vita continuavit, et in morte consummavit, unica tamen est quoad άoтλμa operis salutis, et quoad dixaiwμa inde efflorescens.

X. Tertio, supponimus istam obedientiam Christi duplicem vim habere, satisfactoriam et meritoriam, illam, qua liberemur a pœnis, in quas per peccatum incurrimus, istam qua acquiratur nobis Jus ad vitam et salutem æternam per peccatum amissum. Ut enim peccatum duo mala in nos accersivit, vitæ jacturam, et mortis reatum; Ita redemptio duo bona opposita debuit afferre, liberationem a morte, et Jus ad vitam, exitum ex inferno, et introitum in cœlum. Huc pertinent loca varia Scripturæ, quæ duplex istud beneficium clare exprimunt. Dan. ix. 24, "Propitiatio iniquitatis, et æternæ justitiæ adductio," Christo tribuitur; et Gal. iii. 13, "Liberatio a maledictione Legis, et benedictionis collatio," et cap. iv. 5, "Liberatió a Lege, et adoptio filiorum;" Rom. v. 10, "Salvatio ab ira, et vitæ donatio," "Remissio peccatorum, et sors inter sanctificatos," Act. xxvi. 18.

XI. Licet vero duo ista beneficia ex Christi obedientia manantia, indivulso nexu sint copulata in Fœdere Gratiæ, ut nemo remissionem peccatorum possit obtinere, qui jus ad vitam non consequatur; Non propterea confundenda sunt, quasi unum et idem essent; sed distinguenda; quia aliud est a morte liberare, aliud in vitam introducere, aliud ex inferis educere, aliud in cœlum evehere, liberare a pœna, et præmium donare. Nec, si nemo potest a morte eximi, quin vitæ fiat particeps, sequitur liberationem

a morte nobis debita, non differe ab acquisitione gloriæ. Quia multi sunt gradus vitæ, ut et justitiæ. Liberationem quidem a morte sequitur vitæ possessio; sed non statim vitæ beatæ et gloriosa, ut liberationem a car. cere sequitur quidem libertas, sed non statim diadema et thronus: ut Josephus potuit quidem ex vinculis solvi, sed non statim præfici Ægypto. Inter mortem et vitam simpliciter, nullum quidem datur medium; sed inter mortem æternam, et vitam beatam et gloriosam, datur vita servilis, in statu viæ non patriæ, in qua homo ad officii impletionem adhuc obstringeretur.

XII. Licet vero duo ista beneficia distinguenda esse censeamus; Non putamus tamen anxie quærendum, quibus actibus satisfecerit, vel meritus. sit, ut faciunt nonnulli, qui satisfactionem passionibus, meritum vero solis actionibus tribuunt, ut per illas nos liberarit a morte, per istas vero nobis acquisiverit jus ad vitam; quia Scriptura nusquam obedientiam Christi ita videtur distinguere in partes, sed illam tanquam unicam proponit, qua Christus omnia illa præstiterit, quæ a nobis potuit Lex requirere. Rursus, cum Christus per obedientiam vitæ præstiterit quod a nobis debebatur, et ad quod alias personaliter tenebamur, eo ipso pro nobis satisfecit Legis postulato: Et cum obedientia passiva processerit ex summa in nos charitate, quæ est Legis complementnm, non potest meritum illi denegari, ut habuit rationem λurgov et runs seu pretii, quo jus ad vitam nobis est acquisitum. Scrupulose ergo ista distinguenda non sunt, quia utrumque hoc beneficium conjunctim pendet ab integra causæ virtute, puta Christi obedientia: Nec enim peccatum ante expiari potuit, quam Lex perfecte im pleta esset, nec jus ad vitam acquiri, quam peccati reatus esset deletus; Meruit ergo satisfaciendo, et merendo satisfecit. Eo enim plurimum meruit, quod arduum et difficillimum, quod impossibile omnibus, ad quod minime tenebatur, perfectissima obedientia, in qua et amoris erga nos effudit ingens argumentum, et qua Patri se morigerum præbuit, et Legi speciali, Vocationique suæ per omnia satisfecit, quæ alias nullius usus nobis futura fuisset, nisi morte obsignata et consummata fuisset. Et satisfactio non externæ tantum sanguinis oblationi adscribenda est, sed præcipue actui interno, nimirum spontaneæ ejus et constantissimæ voluntati, qua sanctificari dicimur, Heb. x. 14; non tantum urgov solutioni sed toto λurg, quod est ipse Christus se tradens et subjiciens pro nobis.

XIII. Nec hie audiendns Socinus, qui satisfactionem et meritum vult esse arúrrara, quia satisfactio est solutio debiti de jure, et meritum opus indebitum. Quamvis enim hoc recte dicatur respectu satisfactionis propriæ, non item locum habet respectu satisfactionis vicariæ, in qua Sponsor satisfaciens potest etiam mereri, tum respectu Debitoris, indebite solvendo pro eo debitum, et opere indebito acquirendo ei immunitatem a debito, et faciens ei ex indebita debitam de jure; tum respectu Creditoris. præcipue si pactum aliquod intercessit, posita tali solutione, admittendi eam, non tantum in satisfactionem peccatorum, sed etiam in acquisitionem juris indebiti, quod hic locum habuisse liquet ex Isa. cap. liii. 10, Heb. ix. 15, Col. i. 19, 20, et similibus locis.

XIV. Quarto, Supponimus in Lege duo esse; Præcepta, quæ officium præscribunt, et Sanctiones, quæ pœnam vel præmium observatori vel transgressori decernunt: et Hominem, qui subest Legi, posse simul obligari ad obedientiam et pœnam, non quidem in statu naturæ integræ, sed in statu peccati, ut probatum fuit Loco XI, de Lege, Qu. 22, Th. 12, 13, &c. Ut enim duplicem ex induit respectu Dei, tum Creaturæ, tum Creaturæ peccatricis et reæ, ratione prioris obedientiam semper Deo debet, nec un

« PoprzedniaDalej »