Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et nominatim a
Mose.

XIX. Sed non cæteris prophetis superior tantum fuit Christus, sed et ipsum Mosem superavit, licet aliis longe præstantiorem et familiarius cum Deo versantem, et quem Deus non in visione et ænigmate, vel somnio alloquebatur, ut alios, sed ore ad os, id. coram et familiarissime, ut amicus amicum alloquitur, Num. xii. 8. Similis quidem dicitur futurus Mosi, Deut. xviii. 15, et sicut ipse, et talis fuit in variis. Moses et Christus statim ab ortu male habentur, Mosem Pharao, Herodes Christum persequitur, Moses populum ex Egypto, Christus ex peccato liberat, Moses Mediator fuit inter Deum et populum Christus inter Deum et homines, uterque doctrinam suam miraculis confirmavit, uterque quadraginta dies jejunavit, uterque faciem divino splendore illuminatam habuit. Sed Christus tamen longe major Mose; Iste fuit tantum servus in domo Dei, Sed Christus ut filius et Dominus, Heb. iii. Moses Legem, Christus Evangelium promulgat. Moses simplex fuit internuncius, sed Christus verus signvonoids. Moses gloriam habuit in ministerio, sed naragyovuín, qualis fuit splendor faciei ejus; Sed gloria Christi est constans et æterna, 2 Cor. iii. 11.

XX. Objectum Muneris Prophetici, Quatenus Christus illud immediate exercuit, fuerunt Judæi, qua de causa dicitur Minister circumcisionis, Rom. xv. 8, et profitetur se missum ad oves perditas domus Israël, Matth. xv. 24. Quatenus vero illud mediate exercet in Veteri Testamento fuerunt iidem Judæi, Rom. ix. 4, exceptis paucis Ethnicis, qui ut primitiæ Gentium vocati sunt, quales Melchisedecus, Jethro, Rahab, Nahaman, et similes. Sed in Novo Testamento sunt omnes gentes indiscriminatim quæ vocantur ad communionem salutis.

QUÆSTIO VIII.

DE OFFICIO SACERDOTALI CHRISTI.

An Christus fuerit veri nominis Sacerdos, qui in terris Sacerdotium suum jam inchoaverit, An figurate tantum dictus, qui in cœlis demum post Ascensionem Munus suum impleverit? Affirm. Prius; Neg. Poster.; contra Socin.

I. Secunda pars officii Mediatorii Christi est Sacerdotalis Dignitas, quæ est basis omnium beneficiorum, quæ Christus per mortem acquisivit. De quo, quia variæ moventur a variis controversiæ, distincte de iis agendum. Út primo de sacerdote dicamus, deinde de sacerdotio, quoad geminum ejus gradum, satisfactionem scilicet, et intercessionem.

tium Christi?

II. Sacerdotium Christi est functio muneris Mediatorii, Quid sit Sacerdo- secundum quam Christus ea peregit apud Deum, quæ pro peccatoribus erant peragenda, tum seipsum semel offerendo in victimam pro ipsis, tum pro ipsis semper apud Patrem intercedendo. Cujus functionis quanta sit præstantia, vel hinc apparet, quod nullum mysterium vel luculentioribus vaticiniis olim prædictum sit, vel frequentioribus typis adumbratum.

III. Prima Quæstio nobis intercedit cum Socinianis, qui, De Christo Sacer- licet Christum Sacerdotem ore tenus confiteantur, reipsa dote. tamen negant, dum Sacerdotium ejus ex proprio in figuratum mutant, ut ita facilius veritatem satisfactionis ejus convellere possint. Sic mentem suam explicant Catech. Rako. de Munere Christi Sacerdotali,

Smalci. lib. de Divinitate Christi, cap. 23, Volkel. lib. iii. 37. Primo, negant Christum proprie fuisse Sacerdotem, sed tantum ita dici figurate et analogice; Nec aliter differre hoc munus a Regno, quam quod istud sit facultas, illud vero voluntas nobis subveniendi, quod ut rex possit, ut sacerdos velit etiam nobis opitulari. Secundo, statuunt sacerdotem non fuisse in terra, sed factum demum esse in cœlis, et mortem ejus non fuisse oblationem seu sacrificium veri nominis, sed præparationem quandam istius sacerdotii in cœlis demum administrandi. Tertio, nullam expiationem peccatorum fecisse per sacrificium aliquod in terra oblatum, sed expiationem, quæ in cœlis peragitur, esse nostri liberationem, tum a pœnis, ne propter peccata damnemur, tum a peccatis ne iis serviamus.

IV. Orthodoxi vero constanter affirmant Christum esse veri nominis Sacerdotem, et ejus Sacerdotium proprie dictum sacerdotium, quod partim in terris peregit per oblationem Corporis sui, et verum ac reale sacrificium ad expiationem peccatorum nostrorum, partim in cœlis peragit intercedendo pro nobis, ut ita Sacerdotium a Regno distinguatur formaliter, illud oblatione sacrificii et intercessione constans, hoc gubernatione et defensione populi per oblationem acquisiti, quod distincte probatur.

1 Christum verum

V. Primo, Quod Christus fuerit veri nominis Sacerdos, fuisse Sacerdo- qui proprie dictum sacrificium obtulerit, patet: 1. Quia votem probatur; catur non semel Sacerdos, Psal. cx. 4, Heb. v. 5, et passim cap. vii., viii., ix., x., et accensetur Sacerdotibus proprie sic dictis, Heb. v. 1, qui constituuntur ad offerenda donaria, et ad peragenda ea quæ fieri de bent apud Deum. Nec obstat quod contradistinguatur Sacerdotibus Leviticis, Heb. vii., et viii., quia a negatione speciei ad negationem generis non valet consequentia. Hinc quidem elicitur Sacerdotium hoc differre a Levitico, et esse longe præstantius, sed male quis inde concluderet, esse Sacerdotium improprium et figuratum. Imo quia eminet supra Sacerdotium Leviticum, debet esse maxime proprium et perfectissimum, quomodo Sacerdotium Melchisedeci non desinit esse verum Sacerdotium, licet longe differat a Levitico. 2. Quia actus Sacerdotales omnes illi tribuuntur, oblatio et intercessio, Heb. vii. 27, et ix. 24, et x. 7. 3. Quia typis variis fuit adumbratus, tum communibus, quales erant Sacerdotes Levitici, qui in variis deficiebant, tum singulari in Melchisedeco, qui peculiari ratione illum significavit, ut postea videbitur. Ut Ergo tales fuerunt veri Sacerdotes, verum etiam et proprie dictum Sacerdotem Christum esse necesse fuit.

VI. Secundo, Quod in terra jam fuerit Sacerdos et non 2. Et jam fuisse demum in cœlo, constat, tum ex eo quod in terra vocatus est

in terris ; ad Sacerdotium, Matth. iii. 17, Heb. v. 5, tum quia actus Sacerdotales in terra jam exercet per oblationem precum, Joh. xvii., Heb. v. 7, 8, et sacrificium sui ipsius, Eph. v. 2, Heb. i. 3, et x. 6, 7, in quo se dedit arrivreo pro nobis, et expiationem peccatorum fecit, tum quia Sacerdos, qui fuit typus Christi, non fiebat tum tantum Sacerdos, quum ingrediebatur in Sanctuarium, sed jam erat Sacerdos ante oblationem victimæ, quod in Christo veritatem suam obtinere docet Apostolus, Heb. ix. 11, 12. Confirmatur ex natura Sacerdotii, quod constituitur ad dona et hostias pro peccatis offerendas, Heb. v. 1. At hoc non in cœlis, sed in terra fieri debuit, quia alibi hostiæ non offeruntur. Deinde ubi est verum sacrificium, ibi debet esse verus Sacerdos, At in Cruce verum oblatum est sacrificium, ex Apostolo, Heb. vii. 27, et ix. 25, 28, quod non potest referri ad oblationemint ercessionalem, quæ fit continuo in cœlis: 1. Quia agitur de oblatione, quæ respondet oblationi victimarum, quæ fiebat sub Veteri Testamento per earum mactationem et sanguinis fusionem; 2. Et quia agitur de

oblatione quæ facta est ipaaž, et quæ in passione et morte Christi consistit, non de ea quæ continuo fit in cœlis, nec enim quod fit ad consummationem seculi, potest dici fieri semel; 3. De ea sermo est, in qua visibiliter apparuit, quod de diebus Carnis suæ in terra debet intelligi, non vero de ejus mora in cœlis, in qua nunc latet, donec ad judicium redeat; 4. Illa oblatio intelligitur, quæ antecedere debuit illius Sessionem ad dextram Dei, siquidem dicitur, Heb. x. 12, una pro peccatis oblata victima consedisse ad dextram Dei, ubi Una oblatio opponitur Sessioni in perpetuum. At si oblatio ista consisteret in jugi comparitione Christi pro nobis, non amplius foret μía θυσία, sed θυσία æque εἰς τὸ διηνεκές ac ejus sessio. Nec posset dici ista sessio sequi istam oblationem, cum in ea potissimum consisteret.

3. Sacerdotium

no.

VII. Tertio, Quod Sacerdotium distinguatur formaliter distingui a Reg- a Regno, nec consistat tantum in voluntate generali nobis subveniendi, sed in voluntate speciali Corpus divinitus sibi aptatum offerendi in sacrificium pro peccatis nostris, patet. Quia licet Munus Regium et Sacerdotale in Christo amice conspirent ad eundem finem communem, salutem puta hominum, functionibus tamen peculiaribus distinguuntur, ut inter homines differunt thuribulum et sceptrum, infula et diadema. Reges a Deo præficiuntur inter homines ad eos regendos, tuendos, et in officio continendos; Sed Sacerdotes pro hominibus constituuntur apud Deum, ut ei offerant dona et oblationes pro peccatis, Heb. v. . 1. Ita actus formales Sacerdotii Christi sunt oblatio et intercessio, Regni vero defensio, gubernatio et liberatio Ecclesiæ. Rex agit in populum et adversus hostes, Sacerdos nomine populi ad Deum. Regni propria est potentia ad protegendos suos, et hostes vincendos. Sacerdotii vero justitia ad placandum Deum ct Legi satisfaciendum. Unde typi Sacerdotii et Regni diversi fuerunt in Sacerdotio Levitico, et Regno Davidico. Perperam vero Sacerdotium constituitur tantum in voluntate nos juvandi, quod non minus est Regni, quam Sacerdotii; Cum Scriptura expresse illud ponat in oblatione Corporis sui, Heb. x. 5, 6, 7, quam sequatur proprie dicta expiatio quæ non fiat modo per peccatorum condonationem absoluta quadam potestate, sed per veram et propriam satisfactionem per sanguinem et mortem Sponsoris in terris factam.

Fontes Solutionum.

VIII. Quum Paulus ait, Heb. viii. 4, Christum, si in terris esset, ne futurum quidem Sacerdotem manentibus illis Sacerdotibus, qui secundum Legem dona offerunt, Non negare vult absolute Christum fuisse Sacerdotem in terra, quod prolixe asserit et confirmat, cap. vii., ix., et x., sed hoc intelligit secundum quid, de actu altero Sacerdotii ipsius, nimirum de apparitione et intercessione apud Patrem, quæ alibi quam in cœlis fieri non potuit. Ita hoc ad tempus præsens quo loquebatur Apostolus pertinet, ut sensus sit, si nunc in terris esset Christus, non posset esse Sacerdos, siquidem in Veteri Testamento Pontifex non in Atrio semper hærebat, sed aliquando oportuit ipsum ingredi Sacrarium cum sanguine; nam si hoc non fecisset, non omnes partes officii sui implevisset. Sed non sequitur, si Christi ingressus in coelum requisitus fuit ad continuationem vel consummationem ipsius Sacerdotii, requisitum fuisse ad ejus constitutionem; Imo contra in cœlum non fuisset ascensurus, nisi jam Sacerdos fuisset.

IX. Licet Sacerdotium in terra compleri non potuerit, Non sequitur ibi non potuisse inchoari; Nec quæ pertinent ad Sacerdotium continuandum, continuo ad ejus constitutionem spectant. Aliud est non esse perfectum et consummatum ejus Sacerdotium in terris, quod concedimus, Aliud vere et perfecte non fuisse Sacerdotem jam in terra, quod negamus. Imo vel

ad illa auspicanda jam de facto Sacerdos esse debuit. Aaron perfecte erat Sacerdos etiam tum quum subsistebat in Atrio, licet muneris partes omnes non implevisset.

X. Passio et Mors Christi debuerunt quidem præparatorie et antecedenter se habere ad Intercessionem, qui fuit alter Sacerdotii actus in cœlis peragendus. Sed non possent dici præparatio Sacerdotii in cœlo demum administrandi, cum in ista morte proprie oblatio sacerdotalis et traditio Christi pro nobis posita sit.

XI. Heb. v. 5, Non docetur Quando constitutus fuerit Sacerdos Christus, sed a Quo, nimirum a Patre, qui illum agnovit pro Filio. Notatur ergo divinitas Vocationis, non tempus. Nec si declaratio Sacerdotii Christi pertinet ad resurrectionem, statim negandum est eum jam ante fuisse Sacerdotem. Non confundenda enim res est cum ejus manifestatione. Cætera quæ huc pertinent possunt peti ex Disp. de Satisfact. P. VI. a Th. xix. usque ad xxxiii.

QUÆSTIO IX.

De natura, et Unitate Sacerdotii Christi, et Cur dicatur secundum Ordinem Melchisedeci ?

I. Sacerdotii Christi natura et dignitas non melius potest Duplex Sacerdotium typicum cognosci, quam ex collatione duplicis Sacerdotii typici, quo figura Sacerdo- in Veteri Testamento adumbratum fuit, Levitici scilicet et tii Christi. Melchisedeciani, quod utrumque ad Christum respexisse, et in ipso complementum suum obtinuisse indubium est, licet in posteriori longe perfectior ejus imago exhibita sit, quam in priori: Unde secundum ordinem Melchisedec dicitur, non vero secundum ordinem Aaronis. II. Licet enim Sacerdotium Leviticum non alium in finem Collatio, et discrimen Sacerdotii præcipue institutum sit, quam ad adumbrandum Christi SaLevitici, et cerdotium, et similitudo in variis attendi possit; Certum tamen istud longe esse illo augustius et perfectius, et discrimen in pluribus occurrere, sive personarum, sive institutionis, sive efficaciæ, sive perfectionis, et durationis habeatur ratio.

Christi.

1. Quoad Per

III. Nam ad Personas quod attinet, Sacerdotes Levitici ex sola Tribu Levi desumebantur; Sed Christus ex Tribu sonas; Judæ oriundus fuit, Heb. vii. 13, 14. Illi meri homines, Iste verus et æternus Dei Filius. Illi peccatores, qui opus habebant offerre pro seipsis, Iste sanctus et immaculatus, qui pro nobis tantum offerre debuit, et non pro se, Heb. vii. 26, 27. Illi differebant ab hostiis quas offerebant, et alieno sanguine expiationem facere debuerunt, Iste Sacerdos et Victima simul fuit, qui seipsum pro nobis tradidit, et proprium sanguinem in Sacrarium intulit æternam redemptionem nobis adeptus. Illi plures erant, quia singuli non poterant partes omnes istius muneris implere, Sed Christus, quia perfectissime omnia per seipsum peregit, unicus est, qui nec Successore, nec Vicario eget.

IV. 2. Respectu modi Institutionis, Licet enim utrum2. Quoad Institu- que a Deo sit institutum, diversa tamen longe fuit institutionem ; tionis ejus ratio, Leviticum quidem sine juramento, Christi vero Sacerdotium μsra ięxaporías, Heb. vii. 20, 21, et Psal. cx. 4, quatenus adhibita sacramenti religione æternum et urraμantor cœlestis Pater Christo sacerdotium pollicitus est. Illud κατὰ νόμον ἐντολῆς

ragxins, Heb. vii. 16, secundum legem mandati carnalis, id. variis adhibitis. cæremoniis externis et corporalibus, quæ mutabiles essent, et abolendæ. Sed istud κατὰ δύναμιν ζωῆς ἀκαταλύτυο ex vi indissolubilis vitæ, id. non ea lege et omine, ut paulo post moriturus Sacerdotium ad posteros transmitteret, sed cœlesti virtute per Spiritum S. conseeratus, et ad immortalem vitam inauguratus, ut esset Sacerdos in æternum.

ciam ;

V. 3. Ratione Efficacia, Leviticum fuit obves et 3. Quoad effica- vapexis, quod per se nullam vim habuit ad expiandum peccatum et purgandam conscientiam, Heb. ix. 13, 14, et x. 3. 4. Ideo Lex nihil consummasse dicitur, Heb. vii. 19. At quod innumeræ non potuerunt victimæ sæpius oblatæ, Id præstat unica hæc Victima semel oblata, Heb. x. 10. Christi Sacerdotium efficacissimum est, tum ad justificationem, per meritum infinitum justitiæ suæ, tum ad sanctificationem, per virtutem Spiritus. Unde rejectis Victimis omnibus legali bus in isto solo Sacrificio acquievit Deus, Heb. x. 6, 7, 8, et 1 Joh. i. 7.

tionem ;

VI. 4. Ratione Perfectionis, Quia enim Leviticum fuit 4. Quoad Perfec- inefficax, ideo imperfectum etiam fuit, eatenus ut sacrificia eadem quotannis, et quotidie iteranda essent, Heb. x. 11. Sed quia Sacerdotium Christi valoris et efficaciæ fuit infinitæ, Ideo perfectissimum et absolutum omnibus numeris fuit, ita ut oblatio semel facta, iterari nec possit nec debeat, ut fuse docet Apost., Heb. x.

VII. Denique quoad Durationem, Leviticum enim tem3. Quoad Dura- porale fuit, tum respectu ordinis, qui ad certum tantum tionem. tempus debuit durare, et postea aboleri, Dan. ix. 27, Heb. vii. 16, tum respectu Personarum, quæ mortales cum essent, non poterant diu durare, sed opus habuerunt successoribus, qui in locum defunctorum succederent, ut ab uno Sacerdotium transmitteretur ad alium. Sed ut Christus immortalis est et vivens in secula, Ita æternum et àñagáBaToy habet Sacerdotium, in quo nec decessorem habuit, nec successorem, quodque non modo in terris administravit, sed et in cœlis perpetuo exercet semper vivens, ut interpellet pro nobis, Heb. vii. 24, 25.

Sacerdotium Mel

VIII. Alterum sacerdotium typicum, sed præcedenti chisedeci quod- longe præstantius, et a quo Sacerdotium Christi denominam fuerit? natur, est Melchisedecianum, cujus historiam breviter recitat Moses, Gen. xiv. Typum David uno verbo attingit Psal. cx. 4, et Apostolus fusius explicat in epist. ad Hebræos, quod argumentum cum sit durgunvevrov difficile explicatu, Heb. v. 11, nec aliunde quam ab ipso fax nobis alluceat ad mysterii istius notitiam assequendam, in iis sine dubio acquiescendum nobis est, quæ Deus hoc loco nobis exposita voluit.

chisedecus?

IX. Ut vero de persona aliquid dicamus, quamvis Quis fuerit Mel- facilius sit dicere quis non fuerit, quam quis fuerit definire, Scripturæ silentio nobis hic quodammodo silentium imponente, et fibulam curiositati nostræ injiciente. Primo κατ ̓ ἄρσιν non possumus illis assentiri, qui Melchisedecum, non hominem, sed vel Spiritum Sanctum, ut veteres nonnulli hæretici, qui Melchisedeciani propterea dicti, de quibus Epiphanius in Pana. hær. 55, et Sixtus Sen. Biblio. lib. 5, ann. 90, vel ipsum Dei Filium, se in hoc futuræ incarnationis præludio sistentem Abrahamo, ut voluit Cunæus de Rep. Heb. lib. 3, c. 3. Quia 1. Non major est ratio symbolice intelligendi quæcunque de eo recensetur, Gen. xiv., quam quæ referuntur de aliis regibus Cananæis. 2. Moses omne dubium nobis eximit, cum ipsum a nomine, a sede, loco in Palestina notissimo,

« PoprzedniaDalej »