Obrazy na stronie
PDF
ePub

Mediatoris profectæ sint ab ea secundum humanam tantum naturam? An secundum utramque? Pontificii distinguunt inter Principium quod et Principium quo seu formale. Illud dicunt esse suppositum seu Personam, non Naturam. Hoc vero volunt esse naturam tantum humanam, "Nam licet Deus erat," inquit Bell., lib. 1, "qui patiebatur, obediebat, et satisfaciebat, tamen hæc omnia faciebat secundum formam servi, non secundum formam Dei."

III. Quatuor hic sunt accurate distinguenda circa actiones Christi, quæ observavit Damasc. lib. li. 4, orth. fid. c. 18. 1. Esti vigy@v, Agens seu Principium quod agit, quod est suppositum seu persona Christi. 2. Tò ingYATIXÒ seu Principium formale quo agit; Illud per quod agens, seu persona Christi operatur, duæ scilicet naturæ, quarum unaquæque citra ullam confusionem operatur. 3. Engyua seu operatio quæ pendet a principio quo, et naturam sui principii refert, ut sit divina, si principium quo sit divina natura, humana vero, si sit humanitas. 4. Egynua, seu amor oua, quod pendet a principio quod, estque opus externum, quod Mediationem vocamus. Datur ergo duplex mediationis principium, commune et proprium; Commune unum est, nempe Persona mediatoris, Proprium vero duplex, Divina scilicet et humana natura, Divina quidem proprium et formale principium actionum divinarum, Humana vero humanarum. Non ita autem principiis formalibus seu naturis sunt tribuendæ actiones propriæ, quasi separatim agant, agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est, ut Leo loquitur, Epist. 10, ad Flau. Ita unum est agens principale, nim. Persona Christi, et unum o seu opus Mediatorium; Sed operatur per duas naturas, ut duo principia, unde fluunt duæ ingytia seu operationes ad unum illud opus concurrentes.

IV. Rursus actiones Christi in triplici ordine spectari possunt, prout Christus sub triplici oxiru attendi potest, vel ut Deus, vel ut homo, vel ut Isarogos. Aliæ sunt mere divinæ, quas nonnisi qua Deus efficit, qualis est creatio, conservatio. Aliæ mere humanæ, qualis est esus, ambulatio, somnus. Aliæ mixtæ, quæ Dravògızaì dicuntur, qualis est redemptio, ad quam perficiendam suæ fuerunt tum divinæ tum humanæ naturæ partes. Quæritur ergo ad quam harum actionum speciem pertineat mediatio, An ad actiones vere humanas? ut vellent Pontificii, An ad Javdginas quod afferimus. Christum Media- V. Rationes sunt: Primo, Quia Scriptura mediationem torem secundum Christi ad utramque naturam refert, Act. xx. 28, "Deus" utramque natu- dicitur "acquisivisse Ecclesiam sanguine suo," et, 1 Cor. ii. 1. Ex Act. xx. 8, "Dominus gloriæ crucifixus;" Heb. ix. 14, "per Spiritum æternum se obtulisse," quod non tantum pertinent ad indicandam personæ majestatem, sed etiam efficaciam sacrificii, quæ a divinitate profluit. Licet enim hæc per communicationem idiomatum explicentur, designant tamen etiam suas divinitatis, non minus ac humanitatis fuisse partes; unaquaque natura quod suum est conferente, humana quidem substantia operis vel passionis, divina vero ejus valorem et pretium infini

ram probatur,

28;

tum.

Christi:

2. Ex partibus VI. Secundo, Omnes partes Muneris Mediatorii Mediationis utramque naturam postulant; Secundum quam naturam Christus est Propheta, Sacerdos, et Rex, secundum eandem est Mediator. At secundum utramque triplex illud Officium potuit et debuit exercere. Patet primo de Prophetia, nam qua ProProphetiæ ; pheta debuit nobis revelare Patrem, et ejus voluntatem patefacere. At quis nobis potuit revelare Patrem, nisi Filius, qui solus eum novit?

Matth. xi. 27. Quis enarrare voluntatem ejus, et sapientiam divinam in mysterio absconditam patefacere, nisi qui est in sinu Patris, Joh. i. 18, et Aóyos ac Sapientia æterna Dei? Homines quidem divinam voluntatem interpretantur, et ad nos referunt, sed ministerialiter tantum; sed supremum et årvulvov Interpretem agere rerum cœlestium, idque non externa tantum suasione et prædicatione, sed interna illuminatione et persuasione, Dei est, non hominis. Rursus qua Propheta Legem debet cordibus inscribere, et ita docere efficaciter, ut det cor novum, et aperiat mentes ad intelligendas Scripturas, ut fideles sint vere Deodidantos, Joh. vi. 45, hoc vero potuit qua homo, sed qua Deus. Ad quem solum multo magis pertinet scribere in corde, quam in lapide.

non

VII. Qua Sacerdos debuit satisfacere pro nobis perfecte Sacerdotio; justitiæ divinæ, et pro Peccatoribus intercedere, debuit morte sua mortem, et eum qui habebat imperium mortis abolere, Et nos a Deo alienatos reconciliare et ipsi in æternum unire. Quis vero nisi Deus potuit peccatorum infinito demerito infinitum meritum opponere, et artíλurgov infiniti valoris justitiæ Dei exsolvere ? Quis nisi Deus potuit pondus iræ Cártanto ferre, et eo non absorberi? Quis nisi Deus habuit potestatem ponendi animam per mortem voluntariam, et rursus eam assumendi per resurrectionem, Joh. x. 18? Quis nisi Deus potuit per Spiritum æternum se offerre, partes Sacerdotis et Victima simul implendo, Heb. ix. 14? Morte sua mortem vincere, diabolum debellare, æternam redemptionem sanguine suo obtinere, et suos in æternum servare, Heb. vii. 25?

VIII. Qua Rex debuit regere universam Ecclesiam Verbi Et Regno; sui sceptro, Spiritum Sanctum cum omnibus suis donis mittere, vocare efficaciter, corda aperire, Diabolum conterere, et hostes omnes salutis in scabellum pedum ponere, et Ecclesiam glorificare. Quis vero nisi potentia invicta præditus, id. verus Deus potuisset? Ergo quomodocunque spectetur Christus Mediator, debuit hoc Officio defungi, non minus secundum naturam divinam quam humanam.

4. Ex Mediatione V.T.;

3. Ex Exinani- IX. Tertio, Secundum eam naturam debuit esse Meditione ; ator, secundum quam se exinanivit, et formam servi assumpsit, quia non alia de causa se exinanivit, quam ut hoc Officio defungeretur. At se exinanivit secundum naturam divinam, non reali gloriæ essentialis imminutione, sed externa gloriæ accidentalis occultatione. X. Quarto, Debuit esse Mediator secundum illam naturam, secundum quam potuit jam operari ut Mediator a principio mundi, si quidem Idem debuit esse heri, hodie, et in secula. At non potuit operari secundum naturam humanam, sed tantum secundum divinam, secundum quam, ut jam existebat, ita potuit regere Eccle siam suam, et donis omnibus ad salutem necessariis locupletare. 5. Ex effectis Me- XI. Quinto, Quia Præcipua effecta Mediationis Christi diationis. pertinent æque ad naturam divinam ac ad humanam. Qualia sunt Redemptio et Salus, Remissio peccatorum, Vitæ æternæ largitio, quæ talia sunt, ut Dei solius sint opera et beneficia. Nec dicendum actiones istas a Christo homine pendere per modum instrumenti, a Trinitate vero ut a causa principali. Quia Christus non tantum habet rationem instrumenti, sic enim nihil plus operaretur ministris, quibus talia opera quandoque tribuuntur, sed etiam causæ principalis, tam meritoriæ, quam efficacis. Hinc August. Sermone de Ovibus, "Divinitas sine humanitate non est Mediatrix, nec humanitas sine Divinitate, sed inter divinitatem et humanitatem solam, Mediatrix est humana divinitas, et divina humanitas." IX. Sexto, Quia Incarnatio facta est inconfusis proprietatibus, est ac

tionibus, non minus ac naturis. Actiones igitur ad Mediationem pertinentes Divinitati sunt adscribendæ, tanquam principio formali; Siquidem Christus ideo incarnatus est, ut esset Mediator; absurdum est autem Divinitatem Christi cohibuisse se ab opere propter quod potissimum missus est Christus; et si in miraculis se exeruit, multo magis inclaruit Redemptionis opere, omnibus miraculis illustriore; nec alia de causa tot miraculis coruscavit, quam ut hoc ipso se verum Servatorem comprobaret.

XIII. Quum Christus homo dicitur esse Mediator, 1 Fontes Solu- Tim. ii. 5, non evincitur esse tantum secundum humanam naturam. 1. Quia exclusiva non additur qua homo tan

tum.

tionum.

2. Additur hoc exegetice, non ad excludendam divinitatem, sed ad includendam humanitatem, ut ad eum majori cum fiducia accedamus, utpote qui ejusdem naturæ nobiscum sit particeps, et quia de traditione ejus in mortem statim erat verba facturus. 3. Argumentum Pontificiorum nihil concludit, nisi supponatur, ubicunque occurrit nomen concretum Dei vel hominis in Scriptura Christo attributum, ibi designari naturam ejus divinam vel humanam, quod dici non potest, cum concretum personam notet, non naturam. 4. Nomen Dei quod hic apponitur, vel personaliter sumitur ad Patrem designandum œconomice, inter quem et homines Christus Mediator est, vel si latius sumitur pro tota Trinitate, non excluditu: tamen natura divina a mediatione. Aliud est quippe Christum esse medi atorem secundum naturam divinam absolute, quatenus est communis tribus Personis; aliud secundum eam spectatam œconomice, ratione voluntariæ suæ Exinanitionis.

XIV. Nihil est absurdi partem læsam fieri voluntarie Mediatricem sub diverso respectu. Talem se nobis proponit Christus in parabola, Matth xxi. 37, et hoc fieri vult a suis, Matth. v. 24, et xviii. 16. Nec insolitum, ut reconciliationem offensus instituat apud offendentes, ut Deus apud pri mos parentes, Gen. iii., 2 Cor. v. 18, 19, 20, Israëlitæ apud Benjamitas, Jud. xxi. et David apud rebelles subditos, 2 Sam. xix. 12; Ut Senator agens causam rei, qui Senatui est reconciliandus, quod olim Menenius Agrippa præstitit inter Senatum et plebem Romanani. Unde nihil obstat Christum qua Jáveganov œconomice consideratum, esse Mediatorem ad seipsum, qua Deus est votadas. Licet enim Deus Filius vel Aoyos non distet a Christo Mediatore, vel Persona, vel natura in se et absolute spectatis, distat tamen oeconomia et relatione muneris Mediatorii. Aliud quippe est Deum Filium esse, Aliud esse Mediatorem; Aliud offensum esse ut Deum, Aliud Mediatorem agere veganov. Sic Mediatio semper erit ad alterum, tum quia Filius et Aoyos differt a Favegana, si non Quʊu saltem dovonia, tum quia Filius differt a Patre, apud quem appropriative dicitur Mediator, primo personaliter, quia est alia Persona a Patre, secundo dispensative, quia solus Filius, non Pater, factus est homo et se exinanivit.

XV. Etsi Officium Mediatorium competit Christo secundum Naturam Divinam, non sequitur Patrem et Spiritum Sanctum æque esse Mediatores cum Filio. Quia Mediatio competit Naturæ, non qua communis est Personis, sed qua characterizata est, et subsistit distincte in Persona Filii. Externæ operationes sunt quidem totius Trinitatis et omnium Personarum communes, qua rationem habent unius principii communis, sed Persona illa ad quam operatio aliqua terminatur, non desinit habere rationem principii singularis, ut patet ex Incarnatione, quæ licet sit totius Trinitatis originaliter, est tamen solius Filii terminative, a quo tanquam a termino hoc opus denominatur. Idem de Mediatione dicendum.

PARS II.

Y

XVI. Unitas Apotelesmatis arguit quidem unitatem principii quod, sed non semper principii quo; idem enim opus potest a variis principiis formalibus oriri, sed xar'äλno nai äñño; verbi gratia, Locutio est unum opus quod ab homine tanquam principio communi producitur, quod tamen duo habet principia formalia, corpus et animam; Ita hic dantur distinctæ ingya, sed unum vigynua, Unde male colligas sequi confusionem operationum, et per consequens naturarum.

XVII. Licet Sacerdotis et Intercessoris munus sit ministrare, Non sequitur Naturam Divinam in Christo inferiorem statui Patre; sequitur tantum Christum factum esse minorem Patre non qur, sed novouía, non absolute et in se, sed ratione voluntariæ dispensationis, per quam se sponte exinanivit.

XVIII. Quamvis ponere animam passive sit mori, et assumere eam sit resurgere, et recte utrumque dicatur de natura humana, si tamen active sumantur istæ phrases, ut necessario sumi debent, Joh. x. 17,18, ubi agitur de potestate ponendi et assumendi animam suam, seu de arbitrio vitæ et mortis, tum ponere animam est libere disponere de anima sua tanquam Dominum membrorum suorum, et eam assumere est seipsum excitare, quod non humanæ, sed divinæ naturæ est.

XIX. In Sacrificio Christi, substantia operis distinguenda est ab ejus valore et dignitate. Natura humana sola contulit prius, sed Natura divina debuit conferre posterius; ita ut Humanitas quidem Victimæ, Divinitas vero Sacerdotis partes egerit, quo sensu Christus dicitur seipsum obtulisse per Spiritum æternum, Heb. ix. 14. Licet autem efficacia et valor Sacrificii non sit per se actio realis et Physica, tamen agnoscendum est eam in actione reali semper ab agente reali procedere. Si ergo efficacia est a Natura Divina qua tali, colligendum est naturam divinam qua talem, operatam fuisse in Christi Sacrificio, atque in Opere Mediatorio Divinitatem partes suas habere.

XX. Mediator debet esse medius inter partes dissidentes, non negative per remotionem extremorum, sed positive per participationem naturarum ; nec enim Mediator esse posset ad uniendos homines cum Deo, nisi communionem haberet cum utrisque. Ut ergo duas naturas copulavit in persona per Unionem hypostaticam, ita debuit illas copulare in Officio per unionem mysticam voluntatum et operationum. Non sufficit ergo ad Mediationem, ut aliquis distet ab utraque parte, sic enim Angeli possent esse Mediatores distantes quippe a Deo et hominibus, sed requiritur ut sit æqualis distantia et proximitas, id est, tam accedat et recedat ab eo apud quem sit mediatio, quam ab eo pro quo illa sit. Jam Christus non æque distat a Deo et homine, qua homo justus, ut vult Bellarm, a Deo enim differt essentia, sed ab hominibus peccatoribus tantum qualitatibus. Ergo, ut inveniatur et distantia, et proximitas Mediatoris, quærenda est in Christo raven, qui, ut ad Deum accedit et a nobis recedit, respectu Divinitatis, ita ad nos accedit et a Deo recedit, respectu humanitatis.

XXI. Cum Patres negant Christum esse Mediatorem quatenus est Deus, nihil aliud volunt, quam necessitatem Unionis hypostaticæ in Christo Mediatore indicare, ut ostendant eum esse Mediatorem, non simpliciter qua Deus est, sed qua Deus in carne manifestatus.

XXII. Licet Moses Mediator Veteris Testamenti fuerit tantum merus homo; Non sequitur et Christum potuisse secundum naturam humanam hoc officio defungi. Quia alia ratio est Mediatoris typici, qui merus est internuncius, Alia ejus, qui verus est signvvonoids, qui nonnisi are infinito potuit nos Deo reconciliare, qualis debuit esse Christus.

XXIII. Licet Christus statuatur Mediator secundum naturam divinam; Non ideo Ayos minor Patre statuitur, vel ejus uoovcía negatur. Aliud enim est Personas secundum essentiam facere inæquales, cum Arianis, Aliud Filium a Patre distinguere secundum œconomiam voluntariam, qua seipsum exinanivit, quod perperam dissimulant, qui nobis Arianismum per calumniam impingunt.

Status Quæs

QUÆSTIO III.

An Christus sit Mediator Angelorum? Neg.

I. Variant hic Theologorum sententiæ; Quidam putant Christum posse et debere vocari Mediatorem Angelorum, tionis. sed Conservationis et Confirmationis tantum, non Redemptionis, per quam factum sit, ut cum alii Angeli laberentur, isti substiterint, et ita confirmati sint in justitia per creationem accepta, ut labi in posterum non potuerint. Ideo distinguunt duplicem miseriam, aliam actu, aliam potentia, illam, quæ ad malos Angelos et homines lapsos pertineat, istam, quæ spectet Angelos et homines labiles in natura integra; Ab hac potentia autem, ne in actum exiret, statuunt debuisse confirmari quotquot in integritate perstiterunt, nec per alium fieri potuisse quam per Christum.

II. Quamvis vero hæc sententia ita exposita nihil absurdi involvat, et videatur facere ad amplificationem gloria Mediatoris Christi, Contraria tamen sententia, quæ negat Christum Mediatorem fuisse Angelorum, verior nobis videtur, et S. Scripturæ convenientior; Ut si confirmati fuerunt Angeli, quemadmodum confirmari eos necesse fuit, ut extra periculum lapsus constituerentur, per novam Dei Gratiam, quæ statui naturæ semper mutabili superadderetur, hoc obtinuerint; Et per Dei Filium, non qua Mediatorem, sed qua Creatorem et Conservatorem, per quem et in quo omnia subsistere dicuntur, Col. i. 17.

lorum.

III. Rationes cur hoc statuamus, sunt: 1. Quia ScriptuChristus non est ra vocat Christum Mediatorem inter Deum et homines, Mediator Angenunquam vero inter Angelos. 2. Quia non opus est Mediatore, ubi nullum est dissidium, Mediator enim, ut loquitur Paulus, non est unius, Gal. iii. 20, sed nullum fuit dissidium inter Deum et Angelos. 3. Christus non est conjunctus Angelis, sed hominibus, quia non assumpsit Angelos, sed semen Abrahæ; Ubi Apostolus rationem reddit Incarnationis Christi, nimirum quia homines debuit salvare, non Angelos. 4. Quia quorum est Mediator, eorum est inaruòs, 1 Joh. ii 2, quod ad Angelos non pertinet. 5. Quia si datus fuisset Angelis in Mediatorem, debuisset et dari homini in statu integro, quod dici nequit, cum Mediatio pertineat ad novum Fœdus, et in eum finem directa sit ut tollantur peccata.

Fontes Solu

IV. Christus dicitur Mediator totius Ecclesiæ hominum, collectæ ex omnibus gentibus tam Judæorum quam Gentionum. tium, non vero Angelorum, qui distinguuntur ab Ecclesia, Eph. i. 21, 22. Licet ergo pertinere possint ad panegyrim Glorificatorum, Heb. xii. 22, 23, et sint conservi fidelium, æque servientes Deo, non possunt proprie vocari membra Ecclesiæ, quæ constituunt Corpus mysticum Christi ab ipso redemptum.

V. Licet Christus factus sit, in Regno œconomico Mediatoris, Caput et Rex Angelorum supra quos exaltatus est, ut iis utatur tanquam Ministris

« PoprzedniaDalej »