Obrazy na stronie
PDF
ePub

LOCUS DECIMUS QUARTUS.

DE OFFICIO CHRISTI MEDIATORIO.

QUÆSTIO PRIMA.

Quo sensu nomen Mediatoris Christo competat?

I. Postquam de Persona et Statu Christi dictum est; Jam de ejus Officio Mediatorio, propter quod factus est Davlewos, et duplicem subire debuit Statum, agendum est. Ubi primo occurrit expendenda vis nominis Mediatoris, quod solet in hoc negotio illi tribui.

tur.

II. Mediator, qui μecirns apud Græcos, a medio deducitur. Mediatoris Vox Et is vulgo dicitur, qui medius est inter partes dissidentes, et unde deduca- qui revu, siquidem Mediator non est unius, ut ait Apost., Gal. iii. 20, sed plurium inter se contendentium, ad eos scilicet reconciliandos. Unde Suidas sin explicat per ειρηνοποιόν. Dicitur et Latinis Sequester, qua voce utitur Tertull. adversus Praxeam ad designandum Christum. Est autem Sequester, qui medius est inter duos altercantes, et apud quem res ponitur de qua controvertitur; Ita dictus a sequendo, quod fidem ejus uterque contendentium sequatur.

III. Ut autem Christi Mediatio, spectari potest, vel ratione Persona, vel ratione Officii, vel quatenus medius est, vel quia mediat; Hinc factum ut a quibusdam Mediatio in duas species distincta sit, quarum primam, substantialem dixerunt, per quam Christus medius est inter Deum et hominem, alteram vero efficacem et operativam, per quam Munus sibi a Patre demandatum exequitur. Illa notat statum Personæ, Ista ejus operationem. Illa unionem naturarum, Ista Officii executionem in Persona designat. Sed prior illa, ut minus propria, a nobis hic non attenditur, sed demum posterior, quæ est hujus loci.

tur?

IV. Mediator ergo Christus proprie dicitur actu et exQuot modis dica- ercitio, quia Officium Mediatoris exercet, ad unionem Dei et Hominum a se invicem propter peccatum separatorum instituendam. Ut vero Mediator inter homines multiplex est, vel per modum meri Internuncii, qui interpres est utriusque partis, quomodo Moses Mediator dicitur in Veteri Testamento, quia stabat medius inter Deum et populum, Deut. v. 5, vel per modum Arbitri, qui a litigantibus seligitur,

et totius rei habet potestatem, ut eam componat, non stricto jure, sed nar' isia. Vel per modum Intercessoris et Advocati, qui deprecatur et patrocinatur pro altera parte erga alteram. Vel per modum Sponsoris et Satisfactoris, qui dissidentes conciliat, satisfaciendo parti offense; et spondendo in posterum pro fidelitate et obsequio partis offendentis, ut nulla in posterum dissidii inter ipsas causa oriatur. Ita Christus juxta varias istas σχέσεις Mediator recte dicitur.

Christus Media

cius ;

V. Primo, fuit Internuncius ratione doctrinæ, quatenus tor, Ut internun- fuit interpres utriusque partis, et præcipue quatenus voluntatem Dei hominibus, declaravit, Joh. i. 18, Luc. iv. 18, quo sensu vocatur Angelus Foederis, Mal. iii. 1, et Consiliarius, Isa. ix. 6. Secundo, potest et Arbiter dici, ut vocat eum Ambros. Ut Arbiter; in 1 Tim. ii., et August. in Psal. ciii. Conc. 4, quia in procuranda nostra cum Deo reconciliatione non stricto jure egit, sed justitiam gratia et misericordia temperavit. Tertio, Quia res nobis est cum suprema potestate offensa, Ideo Intercessoris et Patroni, munus Ut Intercessor; obire debuit, qui causam nostram coram Deo contra Diabolum ageret, et gratiam nobis necessariam obtineret, quo sensu vocatur Tagάxλntos, 1 Joh. ii. 1. Quarto, ut dissidium ex peccato inter nos et Deum ortum non potuit tolli nisi satisfactione justitiæ Dei, et peccati expiatione ; Mediator noster non tantum internuntii et intercessoris partes sustinere debuit, ut vellet Socinus; sed præcipue Reconciliatoris Ut Pacificator. et envoi qui pacem sanguine suo, nobis apud Deum pararet, et huτgov pro nobis solvendo nos a peccati reatu et dominio liberaret; et quia non satis fuit semel homines Deo reconciliasse, si subinde idem dissidium per hominis peccatum renovaretur, debuit idem sponsionis suæ efficacia reconciliationem semel factam constanter firmare, ut in æternum uniremur Deo. Primus et secundus modus pertinent ad Prophetiam, tertius et quartus ad Sacerdotium et Regnum.

VI. Ut vero Mediator utrinque agere debuit, et cum Deo offenso, et cum homine offendente, ad tollenda reconciliationis obstacula, utroque modo reipsa egit, et pro nobis apud Deum satisfaciendo et intercedendo, qua Sacerdos, et pro Deo apud nos, docendo et dirigendo, qua Propheta, et Rex, primo pro nobis agendo, deinde in nobis operando, ut fusius dictum antea, Loc. XII. de Foed. Grat. Qu. 2, Th. 16. Hinc omnes illi actus distinguuntur in impetratorios, quibus illa reconciliatio fuit acquisita, et quæ ab illa pendent; et applicatorios et conservatorios, quibus omnia illa applicantur et conservantur : Per illos Christus Mediator et Servator est merito, per hos vero efficacia.

Status Quæs

VII. Res nobis hic est cum Socinianis, qui ut totam tionis. doctrinam Satisfactionis evertant, Christum quidem Mediatorem fatentur, sed tantum 1. divinæ institutionis seu revela. tionis, per quam Christus vitam salutis, quæ secundum ipsos consistit in obedientia mandatorum Dei, declaravit; 2. exempli, quia eandem viam est ingressus, et perfectissimum exemplar suis præbuit; 3. confirmationis, quia illam obedientiam sua morte et passione sancivit. Nos vero, licet non negemus Christum has partes obiisse, negamus tamen in eo tantum Officium ejus Mediatorium positum fuisse; sed præcipue in ratione Reconciliationis et Satisfactionis, quatenus fuit signvonoids, qui pace per sanguinem facta, nos Deo reconciliavit.

VIII. Rationes sunt: 1. Quia Scriptura describit eum, Probatur Chris- non ut merum Internuncium, sed ut verum Erenvoiòr, et Patum esse igne cificatorem, ejusque Mediationem, ut Redemptionem et

ποιόν.

Reconciliationem; quum dicitur Mediator, quatenus se arriλurgov dedit pro nobis, 1 Tim. ii. 6, qui ignoras pace per sanguinem crucis facta, Deum nobis reconciliavit, Col. i. 20, Et yyvos et Sponsor novi Fœderis, Heb. vii. 22, qui proinde solvere et satisfacere pro nobis debuit, Et Mediator, qui morte redemptionem procuraret Vocatis et sanguine suo æternam salutem obtineret, Heb. ix. 12, 15, Unde Mediatori jungitur sanguis earrioμo allusive ad sanguinem victimarum legalium pro peccatoribus morientium, Heb. xii. 24. Quæ omnia non simplicem declarationem, sed veram satisfactionem inferunt, ut suo loco fusius probabitur.

IX. 2. Necessitas salutis hoc requirebat, quia cum dissidium inter Deum et hominem per peccatum ortum, homines oorvy, reddidisset, Rom. i. 30 id. non tantum osores Dei active, sed etiam exosos Deo passive, non simpliciter doctrina, vel exemplo id tolli potuit: sed verum Aurgo postulabat, quo non homo tantum Deo conciliaretur per poenitentiam et sanctitatis studium ut pertendunt Sociniani, sed etiam Deus homini, cui ex justitiæ suæ vindicatricis natura merito irascebatur quique adeo nonnisi adæquata satisfactione placari potuit, per substitutionem Mediatoris in ejus locum, qui se pro eo devovendo pœnas ipsi debitas in se reciperet, et eas ferendo illum ab iis ilberaret.

X. 3. Si Christus non aliter esset Mediator, quam doctrina et exemplo, in eodem ordine collocaretur cum Prophetis et Apostolis, illis præcipue qui martyrium passi sunt, qui doctrina et exemplo suo viam salutis manifestarunt, et omne consilium Dei nobis exposuerunt, Act. xx. 27, quod tamen Apostolus negat posse dici, quum Christum vocat unum Mediatorem nostrum, 1 Tim. ii. 5. 4. Non aliter esset Servator, quam moraliter et per accidens, quia salus uniuscujusque realiter penderet ab illo, qui mandatis divinis obtemperaret, ut plenius ostendetur, quum de Satisfactione agetur.

tionum.

XI. Christus dicitur Mediator εἰς μαρτύριον καιροῖς ἰδίοις, 1 Fontes Solu- Tim. ii. 6, ut det testimonium scilicet veritati proprio tempore, non tantum quia testimonium dedit veritati Evangelicæ per Prophetiam, sed quia morte insuper sua fidem nobis fecit partæ nobis benevolentiæ, et factæ cum Deo reconciliationis; vel magrigio potest intelligi passive de re cui testimonium perhiberi debuit, quia de ea omnes Viri Dei testari debuerunt.

XII. Similitudo, quæ intercedit inter Mosem et Christum, non infert statim paritatem; ut non alia ratione Christus Mediator fuerit, quam Moses per modum Internuncii, Deut, v. 5, Act. vii. 38, Quia fuit tantum Mediator typicus, atque adeo longe imperfectior antitypo, Christus autem verus et proprie dictus, Ille homo merus, Christus vero homo Deus, Ille quidem ad eloquia Dei ad populum deferenda, non vero ad populum Deo conciliandum vel sanguine suo iram Dei placandam, cum ad vocem Dei Legislatoris contremuerit, Heb. xii. 21, Sed iste sanguine suo pacem fecit, et se stitit Deo yyvo pro nobis. Itaque ut typus partialis et inadæquatus potuit Christum in nonnullis partibus Mediatoris adumbrare, puta quoad Prophetiam vel Regnum, sed non quoad omnes, et præsertim quoad functiones Sacerdotales, quæ aliis typis, scilicet Sacerdotibus et victimis, significatæ sunt.

XIII. Nec-juvat Adversarios locus Gal. iii. 19, ubi Lex dicitur data Ev xuigi μECITOV In manu Mediatoris. Nam, præterquam quod recte ad Christum referri potest, quod plerique fecerunt Græci et Latini, tam veteres quam recentiores, et inter eos Calvinus noster; tum quia nuspiam alibi Mediatoris nomen nisi Christo tribuitur, quia etiam unicus vocatur, 1 Tim. ii. 5, tum quia Moses alibi, Act. vii. 35, dicitur constitutus Princeps et Liberator Populi çı ’Ayysλov in manu, id. authoritate et directione Angeli, illius scilicet, qui illi apparuerat in rubo, Filii æterni Dei, qui etiam ver. 38, dicitur

dedisse Mosi óyın Zăvτa Oracula viva, Legem puta quam populo traderet, ut sensus sit, vel Legem Israëlitis traditam per manum, id. potestatem et directionem Mediatoris Christi populum illum in suum adventum hoc modo præparantis, vel sua manu Christum Legem proferendo, quasi Vadem se medium interposuisse, qui et Legem aliquando perfecte præstaret, et Legis execrationem in se derivando nos ab ea liberaret. Si ad Mosem referatur, ut placuit Epiphanio et aliis, quos sequitur hic Beza, quia i zugi ministerium potius, quam summam potestatem notat, quod minus conveniret Christo, et quia constat Legem a Mose datam, Joh. i. 17, ut alibi dicitur data a Deo per manum Mosis, Lev. xxvi. 46, nihil inde decedit sententiæ nostræ ; Quia Moses typicus tantum dicetur Mediator, quomodo Lex typus erat Evangelii, non ut adæquet Christum in omnibus, set ut tenuiter ipsum in quibusdam tantum adumbret. Cæterum quod additur ver. 20, μɛcing de ¿vòs ουκ εστι, ὁ δε θεός εις εστι Mediator non est unius, Deus autem est unus, ut obiter aliquid dicamus de loco obscuro et difficili; Sic potest non incommode illustrari ex scopo Apostoli, qui est, ostendere non dari vitam et justificationem per Legem, quia cum in ea ferenda opus fuerit Mediatore, inde liquet eam non esse vinculum nostræ cum Deo conjunctionis, sed potius indicem nostræ ab illo abalienationis et dissidii. Quia, inquit, Mediator non est unius, scilicet partis, sed plurium vel saltem duarum, et quidem dissidentium; nam ubi unio est, nihil opus est intercedere Mediatorem. Quod vero additur, Deus autem unus est, non tam refertur ad unitatem et simplicitatem Dei, quam ad ejus constantiam et immutabilitatem, non minus in natura, quam in consiliis et decretis, id. constans et sibi semper similis. Cum ergo perfectam justitiam ad vitam obtinendam in Lege præscripserit, nec illi ab homine peccatore dari potuerit, patet conjunctionem. duarum istarum partium dissidentium, Dei scil. et hominis, non potuisse fieri per Legem, sed per solam justitiam et Satisfactionem Christi, quam Evangelium nobis annunciat, ut hoc Apostolus notaverat ver. 13. Quidam ex Æthiopico interprete sic exponunt, Mediator unius non est, Deus autem est unus, scil. duorum, qui inter se dissident. Sed hoc frigidiusculum videtur, quia nemo ignorare potuit, Deum esse unum ex dissidentibus, cum ageretur de Mediatione apud ipsum.

QUÆSTIO II.

An Christus sit Mediator secundum utramque Naturam.

Pontific. et Stancarum.

Affirm. cont.

I. Quæstio hæc nobis intercedit cum Pontificiis, qui ut facilius obtineant plures dari posse mediatores, pertendunt Christum Mediatorem fuisse secundum naturam humanam tantum, ut post Lombar. lib. 3, dist. q. 19, 1.9; Thom. p. 3, q. 26, art. 2; Bell. contro. 1, de Christo, Lib. 5, c. 3; Becanus in manu., lib. 3, c. 2, et alii afferunt. Quos hic Stancarus sequitur, qui dum se opponit vehementius Osiandro Collegæ suo in Academia Regiomontana statuenti Christum non esse Mediatorem nisi secundum naturam divinam, adeoque nos justificari æterna et essentiali ejus justitia, non satis distinguendo efficaciam Christi ab ejus merito; In contrarium errorem Pontificiorum incidit affirmans Christum tantum secundum naturam humanam Mediatorem esse.

Status Quæs

II. Non quæritur, An persona Mediatoris divina? Hoc tionis. enim non negant adversarii; Sed An actiones vel passiones

« PoprzedniaDalej »