Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad inferos, Vel id factum, ut aliquid ibi pateretur, vel ut Patres liberaret, vel ut mortuis evangelizaret, vel ut victoriam suam ostentaret diabolis. Sed nec primum dici potest, quia in cruce omnia consummavit, Joh. xix. 30, et unica oblatione consecravit in perpetuum sanctificatos, Heb. x. 14. Nec secundum, quia jam in cœlum recepti erant, nec unquam in limbo fictitio fuerunt, ut supra probatum. Non tertium, quia Evangelizatio pertinet tantum ad statum hujus vitæ, non ad conditionem mortis. Nec si Petrus, c. 4. 1, dicit Evangelizatum esse mortuis, hoc non intelligendum est in sensu composito, quasi prædicatum esset mortuis qua talibus, quia cum non sint in statu viæ, non egent amplius ullo præconio; sed in sensu diviso, id. illis qui jam mortui sunt, sed qui olim vivebant, dum illis evangelizatum est. Non quartum, quia descensus iste debuit esse pœnalis, non triumphalis, et pertinet ad statum Exinanitionis, non Exaltationis.

VIII. Talem autem esse descensum Christi varia docent. 1. Quia ex stylo Scripturæ descensus ad inferos significat gravissimas adversitates et dolores exquisitissimos, Gen. xxxvii. 35, Job. xiv. 13, Psal. vi. 5, et lxxxvi. 13, et exxx. 1. 2. Loca quæ de descensu ad inferos agunt, extremam miseriam ejus notant, non triumphum, in quo scil. non sit ideo relinquendus, sed a Patre liberandus, Act. ii. 30, 31. 3. Descensus in infimas partes terræ opponitur ascensioni supra omnes coelos, quæ pars est Exaltationis, Eph. iv. 9. Ergo debet esse pars Exinanitionis.

Fontes Solutionum.

IX. Cor terræ ex stylo Hebræorum nihil aliud innuit, quam quod intra terram est, enim ponitur pro 7, quod medium est, medium autem sæpe dicitur, quod internum est, sive sit in meditullio, sive non. Ezec. xxvii. 4, Tyri termini dicuntur fuisse in corde maris, quia mari undique alluebatur, et Deut. iv. 11, Mons dicitur ardere usque ad cor cæli, id est, usque ad mediam aëris regionem. Ita esse in corde terræ, Matth. xii. 40, nihil aliud notat, quam intra terram esse, sive illud superficiei ejus sit propius, sive remotius, et hac ratione innuitur status Corporis Christi in Sepulchro, quod in terra fuit, in quo usque ad tertium diem quievit.

X. Quum Christus dicitur descendisse "us TU κατώτερα μέρη τῆς γῆς partes infimas terræ," Eph. iv. 9, non notatur descensus localis, sed ejus exinanitio et manifestatio in carne, quam in terra assumpsit, ut nihil aliud sit quam descendere in terram, quæ est infima mundi pars, constructione Hebræis satis familiari, qua regimen ponitur pro appositione, Psal. cxxxix. 15, “In imis partibus terræ," id. in terra, quæ est pars inferior respectu cœli. Ita non partes terræ inter se, sed partes mundi cœlum et terra inter se conferuntur. Nec alium sensum esse posse verba textus innuunt, ubi oppositio sit inter ascensum e terra in cœlum, et descensum de cœlo. Sicut autem ascensus pro termino a quo habuit terram, et pro termino ad quem cœlum, ita vicissim descensus pro termino a quo habet cœlum, et pro termino ad quem terram. Hoc vidit Caietanus, qui per inferiores partes terræ intelligi vult "terram quæ infima est pars mundi, ad differentiam inferiorum partium coeli quæ sunt in aëre. Ac si apertius dixisset, Quia descendit primum ad inferiorem partem terræ."

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XI. Quum Petrus ait, Act. ii. ex Psal. xvi., " Animam Christi non relinquendam fuisse in inferno," non potest intelligi descensus localis, sed detentio in sepulchro, quia hoc refertur a Petro ad resurrectionem, quod colligitur: 1. Ex connexione, Caro," inquit, mea commorabitur,' scilicet in sepulchro, "sub spe, quoniam non derelinques." 2. Ex phrasi addita ad exegesim, "Non sines Sanctum tuum," id. me, "videre corruptionem," scilicet in corpore, quam alioqui relictum in sepulchro sentiret.

3. Ex collat. cum Act. xiii. 34, 35, ubi Deus dicitur suscitasse Christum ex mortuis, ne videret corruptionem. Nec obstat, Vel vox oxus, quæ, ut notat Ema. Sà de phrasibus Scripturæ, synecd. partis pro toto, pro persona ipsa tota ponitur, non semel alibi, Psal. iii. 2, et xvii. 13, Act. vii. 14, vel partis pro parte, pro ipso corpore, ut Lev. xix. 28, et xxi. 1, 11, Num. v. 1, et Luc. vi. 9, ut Virg. Æneid. 3, "Animam sepulchro condimus ;' Vel vox das, quam sæpe pro sepulchro sumi constat, ut infra probabitur.

Φυ

[ocr errors]

XII. Locus Petri, 1 cap. iii. 19, quum "Christus profectus Spiritu,” dicitur "prædicasse spiritibus Tois Ey Quλaxy," non favet descensui locali in infernum. 1. Quia Petrus non loquitur de anima, sed de Spiritu; Ergo non potest intelligi de ullo animæ descensu. Spiritum enim hic pro anima non posse sumi, sed pro divinitate, colligitur ex vers. præced.; non alius intelligitur Spiritus, quam ille quo vivificatus est, quod non potest de anima dici, nec subjective, quia id tantum vivificatur, quod mori potest, quod in animam non cadit, nec efficienter, quia vivificatio est opus infinitæ virtutis. Ideo de necessario intelligenda ipsa divinitas, quæ sic alibi non semel designatur, Rom. i. 4, Heb. ix. 14, et 1 Tim. iii. 16, ubi justificatus Spiritu dicitur, quod de divinitate et Spiritu Sancto intelligunt Caieta., Gagnæus, Thomas, Lyranus, et alii. 2. Agitur de spiritibus anular id. rebellibus, qui bene monentibus non paruerunt, quales non possunt dici patres, quos volunt in limbo detentos Christum in coelum deduxisse. Nec dici potest eos initio quidem incredulos fuisse sed postea pœnituisse, quia hoc non habetur in textu, sed ei potius repugnat, quia octo solum servari, reliqui periise dicuntur, at si quidam pœnitentes fuissent, Petrus non vocaret eos άusis. 3. Nulla hic liberationis, sed tantum prædicationis mentio. 4. DuAan de qua hic agitur bifariam tantum sumitur in Scriptura, vel pro vigilia nocturna, vel pro carcere in quo detinentur sontes, Luc. iii. 20; cum vero primo sensu usurpari hic non possit, debet necessario pro carcere sumi, ut Glossa interli. dicit "carcerem tenebrarum et infidelitatis," sed nusquam in Scriptura carcer dicitur locus aliquis, ubi Spiritus beati conclusi sint. 5. Prædicatio non dicitur facta spiritibus in carcere existentibus quasi prædicationis tempore in carcere essent, quorsum enim fieret, cum ex eo non detur reditus? sed dicitur facta olim tempore Noachi, quo patientia Dei expectabat homines, illis qui, hoc tempore quo Petrus scribit, sunt in carcere. Unde Petrus non dicit ἐκήρυξε τοῖς πνεύμασι ἐν φυλακη, sed τοῖς ἐν φυλακῇ πνεύμασι ἐκήρυξε, ut necessario supplendum sit verbum substantivum, non ut Vulgata reddit iis qui in carcere erant, quasi prædicationis tempore in carcere essent, sed qui sunt Tos o, eo scilicet tempore quo Apostolus scribebat. Illud enim or Petrus jungit, non cum verbis ἐν φυλακῇ, sed cum ἀπειθήσασι hoc modo, τοῖς ἐν φυλακῇ πνεύμασι ἀπειθήσασί ποτε, tempora non obscure distinguens, quibus rebelles fuerant in diebus Noë, et quibus in carcerem detrusi sunt propter rebellionem. Ita sensus loci planus est, ut Beza noster felicissime illum exposuit, "Christus," inquit, "quem dixi vivificatum Spiritu, profectus, non mutatione loci, sed singulari quadam præsentiæ suæ testificatione, per revelationem et operationem suam, quomodo sæpe Deus dicitur venire in Scriptura, non literaliter sed figurate et metaphorice, non corpore, quod nondum assumpserat, sed illo ipso Spiritu seu divina virtute, qua resurrexit et vivificatus est, et qua afflati locuti sunt Prophetæ, (1 Pet. i. 11,) prædicavit spiritibus illis, qui nunc sunt in carcere infernali, ubi meritas dant pœnas rebellionis, quam tempore Noachi ejus prædicationi exhibuerunt.' Quod Andradius vidit, lib. 2, Defens. Triden. hunc loci planum esse sensum dicens, "In quo Spiritu jam olim ipse veniens prædicavit spiritibus illis, qui nunc in carcere meritas jam

infidelitatis suæ pœnas luunt, quippe qui Noë recta monenti, et arcam Dei jussu construenti, fidem habere nunquam voluerunt.”

XIII. Si Christus dicitur, Act. ii. 24, per resurrectionem exsolutus a doloribus mortis; Non sequitur sustinuisse dolores usque ad momentum resurrectionis, et animam ejus abiisse in inferos, ubi talibus doloribus posset affici. Quia locus potest bifariam intelligi: 1. Ut dolores mortis per figuram grammaticam dia dvory, ponantur pro morte dolorifica, ut Matth. iii. 11, Christus baptizaturus dicitur Spiritu et igne, id. igne spirituali, et Virg. Æneid. 1, Arma virumque cano, id. virum armatum; Quia certum est mortem Christi conjunctam fuisse cum doloribus exquisitissimis, nec fuisse mortem illam solutam nisi momento resurrectionis. 2. Locus ad quem Petrus alludit, Psal. xviii. 5, adhibet vocem quæ proprie notat funes et vincula, quibus homo detinetur veluti captivus in morte, a quibus solvitur per resurrectionem, nihil ut opus sit fingere propterea passionem aliquam animæ post mortem. Petrus tamen secutus 70, retinet vocem adivas; quæ utrumque potest connotare, et cruciatus quos in morte passus est, et vincula mortis, quibus in sepulchro quodammodo ligatus est, ut sensus sit, Quem, nempe Christum, suscitavit Deus, solvendo mortis vincula, cum non posset ngariobai detineri semper instar captivi ab ipsa.

XIV. Carmen Triumphale, quod Paulus, 1 Cor. xv. 54, 55, post Hoseam canit, recte refertur ad resurrectionem Christi, qua de peccato, morte et inferno, victoriam reportare cœpit; sed ad descensum ad inferos non potest pertinere, qui fuit extremus Exinanitionis ejus gradus, in quo tantum non a morte absorptus videbatur.

QUÆSTIO XVI.

An Descensus ad Inferos recte ad Cruciatus infernales, et ad statum abjectissimum sub dominio mortis in sepulchro referatur? Affirm.

I. Quæstione præcedenti confutata est falsa Pontificiorum de Descensu locali Christi ad inferos, sententia; Nunc verus et genuinus ejus sensus adstruendus. Circa quem rursus Orthodoxi inter se non omnino conveniunt, dum alii ad spirituales Christi angores, et cruciatus gehennales, quos sustinuit, referunt, ut Calvinus, Beza, Danæus, Ursinus et alii, imo et variæ Confessiones Ecclesiarum. Alii ad sepulturam et triduanam ejus in sepulchro detentionem pertinere contendunt, ut Zanchius, Piscator, Pierius, et alii.

II. Observandum vero ante omnia; Non quæri hic De Status Quæs- Origine istius Articuli, An ab initio fuerit relatus in Symtionis. bolum Apostolicum, et constanter ab Ecclesiis agnitus et receptus? Constat enim, nullam mentionem ejus fieri in Symbolo Nicæno, et Romano, teste Ruffino Exposit. Symbol. c. xx., et Veteres, qui Confessiones ediderunt, et regulam fidei exposuerunt, quales sunt Irenæus, Origenes, Tertullianus, Augustinus, et alii, de eo silere; Et referri tantum a Ruffino Aquileensi circa finem seculi quarti. Habetur quidem hic articulus in Symbolo Athanasii, sed omisso articulo sepulturæ, indicio non obscuro pro uno eodemque sumptos esse. Ita verisimile est ex Symbolo Athanasii hunc articulum in Symbolum Apostolicum translatum esse, et primo forte in margine appositum esse explicationis gratia, deinde ex margine in ipsum textum, qui deinceps retentus sit et uno tenore recitatus. Sed missa nunc ista quæstione, agitur hic tantum De vero ejus sensu, de quo non convenit inter omnes.

III. Cum autem causa istius discrepantiæ non alia sit, quam ambiguitas vocis et adus, et multiplex sensus phrasis descendere ad inferos, paucis excutiendus est. Vox in Scriptura quadrifariam sumitur, 1. Pro sepulchro, Psal. xvi. 10, et xlix. 15; 2. Pro loco damnatorum, Luc. xvi. 23; 3. Pro maximis cruciatibus, Psal. xviii. 5, et exvi. 3; 4. Pro extrema humiliatione, Isa. xiv. 15. Hine descendere ad infernum quatuor modis usurpatur: 1. Notat sepeliri, Gen. xxxvii. 35, et xlii. 38; 2. Descendere in locum damnatorum, Num. xvi. 33; 3. Dolores_infernales sentire, 1 Sam. ii. 6; 4. Extreme humiliari, Matth. xi. 23. Juxta quadruplicem istum significatum, quadruplex potest esse sensus istius articuli. Ut vel referatur ad descensum localem in locum damnatorum, quod volunt Pontificii et Lutherani, et a nobis supra refutatum est; vel ad sepulturam Christi, vel ad dolores ejus infernales, vel ad extremum Exinanitionis gradum. IV. Qui volunt articulum istum non differre a sepultura, pultura et statu his potissimum rationibus nituntur: 1. Quod Petrus ex mortuorum. Psal. xvi., Act. ii., aperte, videatur ad sepulturam Christi referre ver. 31, "David prævidens locutus est de resurrectione Christi, quod non derelicta sit anima ejus in inferno," &c. 2. Quia passim in Scriptura ponitur pro sepulchro, et descendere in infernum, pro descendere in sepulchrum, ut Arias Montanus, Emanuel Sà, et alii ex Pontificiis, et Lexicographi docent. 3. Quia in variis symbolis mentio fit descensus ad inferos, nulla facta sepulturæ mentione, ut in Athanasii Symbolo, quod evincit, ab ipso pro uno eodemque sumi. Et eo referri potest, quod Paulus, 1 Cor. xv. 3, 4, mentionem quidem facit mortis, sepulturæ et resurrectionis Christi secundum Scripturas, sed nihil dicit de descensu ad inferos, quod dicendum tamen fuisset, si talem articulum aliud quid a sepultura importare credidisset.

Rationes pro se

V. Non fit tamen verisimile hunc articulum idem esse cum sepultura. 1. Quia esset ravrokogía, quæ vix esset ferenda in tam succincto et brevi Symbolo. 2. Non potest dici articulum istum appositum esse priori de sepultura ad ejus exegesim, cum obscurior sit priore. Ideo non ad sepulturam præcise referendus est, sed ad statum mortis seu detentionem ejus in sepulchro sub dominio mortis, quomodo sæpe phrasis ista sumitur ad describendum mortuorum statum, Gen. xxxvii. 35, Jacob lugens filium Josephum, quem credebat dilaniatum a feris, descendam, inquit, lugens cum filio meo, non quidem in sepulchrum, quia putabat a feris esse discerptum et non humo contumulatum, sed simpli. ad mortem seu statum mortuorum. Sie Psal. vi. 5, In morte non est tui memoria, quis in laudabit te? Vide Job. xvii. 13, 14, 15, Psal. xxx. 3, et xlix. 15, Isa. xiv. 11, 19, 20. VI. Secundo, Hoc necessario videtur exigere locus Petri, Act. ii. 27, petitus ex Oraculo, Psal. xvi. 10, Non relinques animam meam is adov, supple xov, qui adhibetur ab ipso ad probandam resurrectionem; dum ait Prophetiam hanc impletam esse per Christi resurrectionem; ut sit sensus, Non relinques animam meam, id. vitam meam, seu me in morte, sed me suscitabis ex morte per resurrectionem. Eo pertinet, quod dicitur ver. 24, de doloribus seu funibus mortis, quibus detentus fuit, velut captivus a morte, a quibus exsolutus est per resurrectionem; cum impossibile foret, tum propter gloriam divinitatis, tum propter sanctitatem humanitatis, ab ea ulterius ipsum detineri.

Rationes pro Cru

ciatibus.

VII. Sed nec repudianda est altera sententia, quæ descensum hunc intelligit de summis angoribus Christi, quos tum in horto, tum in cruce pertulit. Quia convenit 1. Cum stylo Scripturæ quæ per infernum, et dolores inferni solet gravissimos cru

rum rum.

ciatus designare, ut jam dictum. 2. Cum Symbolo, ne reticeantur gravissimæ et præcipuæ passiones Christi, quæ reticerentur, nisi descensus Christi ad inferos intelligeretur de internis passionibus animi Christi; Nam præcedentes articuli loquuntur tantum de externis passionibus corporis. Conciliatio dua- VIII. Si quæratur, utra ex duabus istis sententiis retisententia- nenda sit? Respondemus, utramque posse admitti, et optime inter se componi, ut per descensum ad inferos intelligatur extremus passionis et exinanitionis Christi gradus, tam quoad animam, quam quoad corpus, et, ut extremus gradus humiliationis quoad corpus fuit detentio in sepulchro, ita quoad animam fuerunt diri illi cruciatus, quos pertulit: Atque ita appositus erit ultimus ille articulus ad exprimendum ultimum gradum exinanitionis Christi, sive quoad ignominiam corporis, sive quoad angores animæ. Nec mirum videri debet, si duæ istæ partes a se invicem diversæ in uno eodemque articulo conjungantur; cum non insolitum sit in Scriptura unicum sensum variam ex induere, et multa simul complecti, maxime quum res sunt sibi invicem subordinatæ et inter se connexæ. Cum ergo phrasis ista modo ad abjectionem corporis, modo ad dolores animæ referatur, et Christus utramque conditionem sustinere debuerit; non abs re, Veteres hunc articulum addiderunt præcedentibus ad hunc Christi statum distinctius exprimendum.

IX. Constans et indissolubilis naturæ humanæ cum

Fontes Solu- divina unio in Christo, Non impedit, quominus pati potutionum. erit et in anima et in corpore poenas nobis debitas. Unio

cum Verbo facit quidem ut sit semper sancta, et omnis peccati expers; sed non ut fuerit semper beata et gloriosa, quandoquidem propterea veniebat ut pateretur. Habuit Christus semper gloriam personæ, ut savegames; sed non semper debuit habere gloriam naturæ humanæ, quam demum post resurrectionem consecuturus erat, quia debuit tentari in omnibus pariter nobiscum et fieri maledictio ad salutem nostram.

X. Ut damnatus proprie is dicitur, qui in inferno sustinet pœnam peccatis suis debitam; Non potest nomen hoc Christo tribui, qui non pro suis unquam sed pro nostris peccatis passus est, nec in inferno, sed in terra. Nihil obstat tamen dici Filium Dei condemnatum pro nobis a Deo fuisse, quemadmodum alibi dicitur factus zarága et maledictio pro nobis. Nec magis absurdum est dicere Christum condemnatum fuisse quam Dominum gloriæ passum et crucifixum fuisse, et propter nos afflictum et castigatum, ut toties dicitur.

XI. Visio Dei alia est beatorum in cœlis per gloriam; Alia fidelium in terris per gratiam. Qui priori modo Deum vident nullis pœnis et doloribus possunt ulterius subjici, quia sunt in patria, constituti in statu felicitatis; sed non eadem est ratio fidelium, qui licet videant Deum per fidem, non desinunt variis afflictionibus exponi. Christus in terris qua homo vidit Deum posteriori sensu, et longe perfectius fidelibus; Sed hæc visio non obstitit, quominus pateretur, et se a Deo derelictum quereretur.

QUÆSTIO XVII.

An Christus propria virtute resurrexerit? Affirm. contra Socin.

Status Quæstionis.

I. Primus gradus exaltationis Christi in Resurrectione ponitur; De qua hic quæstio movetur a Socinianis. Non quidem De Veritate ejus. Licet enim eam in dubium revo

« PoprzedniaDalej »