Obrazy na stronie
PDF
ePub

Filius ¿yaròs in quo Deo complacitum est, Matth. iii. 17. Nec de Gratia Unionis, per quam Humanitas assumpta est a Aoy in unitatem Personæ. Sed de Gratis habitualibus, seu donis et perfectionibus, ex vi Unionis hypostaticæ, humanæ naturæ collatis.

II. Tales gratias Christo collatas esse vere et plenisGratias Christo sime, Scriptura non uno loco docet, lsa. xi. 2, ubi dicitur collatas esse et Spiritus sapientiæ, scientiæ, &c., requieturus super Chrisvere et plene, tum. Et eo fine vocatur toties justus, sanctus, innocens, probatur. Isa. liii. 11, Luc. i. 35, Act. iii. 14, Heb. vii. 26. Huc facit quod dicitur unctus Spiritu et virtute, Act. x. 38, unctus oleo lætitiæ, Psal. xlv. 7, quod non alio potest pertinere, quam ad dona Spiritus S. animum mirifice lætificantia. Plenitudo etiam earum designatur, quum dicitur Christus "plenus gratia et veritate," Joh. i. 14, et accepisse Spiritum durgas sine mensura, Joh. iii. 34.

III. Non putandum tamen plenitudinem istam esse simpliciter infinitam, tum quia ipsa humanitas in se finita est, nec potest esse infiniti capax, tum quia gratia ista est aliquid creatum, cui proinde repugnat esse infinitum. Sed hoc intelligendum secundum quid: 1. Respectu gratiarum, quæ vel Angelis vel hominibus communicantur, quibus gratiæ Christi longe sunt majores In aliis est plenitudo sufficientiæ, quatenus tantum gratiarum obtinent a Deo, quantum ipsis ad salutem sufficit; Sed in Christo est plenitudo abundantiæ, quæ non ipsi tantum sed et aliis sufficit, ut de ejus plenitudine hauriamus omnes, Joh. i. 16. 2. Ratione graduum, quia gratiæ Christi omnes habuerunt gradus, quicunque ex Dei lege haberi possunt, supra quos nihil dari potest, vel quibus inter homines nihil par aut æquale potest occurrere. Nec obstat, quod nullum finitum sit, quod ab alio non dici possit exæquari. Quia hoc valet quidem in iis quæ sunt ejusdem generis et rationis. At Christi gratia non talis est respectu gratiarum aliarum Creaturarum, quia illa fuit universalis, sed istæ particulares.

IV. Dona ista Spiritus Sancti in plenitudine sua, sive extensiva quoad partes et species, sive intensiva quoad gradus, recensentur ab Isa. xi. 1, 2, sapientia, intelligentia, consilium, fortitudo, scientia, timor, quibus a Scholasticis additur ex V.V., sed sine fundamento et necessitate, pietas, quæ timore Dei jam includitur; non quod numero illo omnia contineantur, cum alibi fiat mentio aliorum donorum; sed præcipua indicantur, quæ ad impositi Christo muneris administrationem præcipue requirebantur. Nec tantum conferendus dicitur Spiritus iste cum donis suis Christo, sed quieturus super eum, quo notatur, non tantum vera et realis communicatio; sed et diuturnitas et perpetuitas donorum, quippe quæ Christus possedit, non tanquam actum, et ut motum quendam transeuntem, aut labilem, sed ut permanentem et fixum, quo liberrime usus est, quantumcunque et quotiescunque libuit.

spem?

V. Quæstio hic movetur a Scholasticis, An Christus fiAn Christus ha- dem et spem habuerit? Et non pauci ex ipsis dicam scribuerit fidem et bunt Calvino, et Feuardentius imprimis, lib. viii. Douaxias, quod fidem Christo tribuat, quem errorem vocat impium, et Scripturæ contrarium. Sed non esse simpliciter denegandam fidem Christo Scriptura non uno loco ostendit, dum Christum vocat fidelem, Heb. ii. 17, et iii. 2. Petrus, Act. ii., refert ad Christum verba Psal. xvi., Caro mea requiescet in spe, et, Matth. xxvii. 46, Christus Patrem Deum suum vocans, fidem suam in ipsum testatur. Sed non potest competere illi sub omni illo formali, quo hominibus competit, cum eo modo imperfectionem involvat.

U

VI. Fides ergo tribuitur Christo, non quatenus est apEt quomodo? prehensio fiducialis misericordiæ Dei, quia sic tantum peccatoribus competit; nec ratione modi cognitionis, quantum ad ænigmatis obscuritatem, et quatenus opponitur de aspectui, 2 Cor. v. 7, quod non sine imperfectione fieri potest, quæ in Christum non cadit: Sed quoad cognitionis substantiam, et quoad assensum in rem cognitam, id. doctrinam a Deo revelatam; et quoad fiduciam, quæ recumbit in Dei bonitatem nobis omnia necessaria providentem.

VII. Idem de Spe dicendum, Quicquid in ea perfectionis est quoad certitudinem, per quam firmiter innitimur promissioni divinæ de re futura, recte Christo tribuitur: sed quod involvit defectum et imperfectionem, quatenus est expectatio adhuc obscura rei quæ nondum habetur, Rom. viii. 24, non debet illi adscribi.

VIII. Licet anima Christi ab initio jam beatitate gavisa sit, et Deo ipso ex vi Unionis hypostatica fruita sit: Non habuit tamen adhuc ejus plenitudinem, propter passionis necessitatem; sed demum eam consequi debuit post resurrectionem et ascensionem, quum factus comprehensor, plene glorificatus est et quoad animam et quoad corpus. Ideo nihil obstitit quominus in Deum crederet, et speraret gloriam sibi promissam, Heb. xii. 2.

QUÆSTIO XIII.

DE SCIENTIA ANIME CHRISTI.

An Christi Anima ab ipsa Creatione, ita repleta fuerit scientia, ut nihil ignoraverit, vel didicerit? Neg. contra Pontificios.

turæ.

I. Scholastici scientiam Christi distinguunt in tres præcipuas species, Beatam, Infusam, et Acquisitam, pro triplici lumine gloriæ, gratiæ, et naBeatam vocant eam qua Christus Deum videt secundum essentiam, ut beati ejus faciem in cœlo intuentur. Infusa illis est, qua supernaturali habitu cognoscit res cœlestes, et quicquid per lumen gratiæ videri potest. Acquisita est, qua intelligit quæcunque lumine naturæ sive rationis cognosci queunt. Sed minus recte, quia scientia beatifica, quæ est comprehensorum, non potest commode tribui Christo adhuc Viatori in terris versanti, ut postea dicetur. Duplicem ergo naturæ humanæ Christi in mundo degenti scientiam agnoscimus, infusam, et acquisitam seu experimentalem; Infusam accepit per gratiam Spiritus S. humanam naturam sanctificantis, et eam donis suis replentis, de qua agitur Isa. xi. 1, 2. Acquisita est cognitio actualis, quam Christus acquisivit, tum per ratiocinationem, conclusiones deducendo ex principiis scientiæ infusa, tum per propriam experientiam, Heb. iv. 15, et v. 8.

II. Quæstio hic intercedit cum Pontificiis, De natura et Status Quæs- extensione istius scientiæ. Non de scientia Christi glorifitionis. cati, sed in terris agentis. Non, An Omniscientia illi data sit per gratiam Unionis, quod antea refutavimus. Non, An crassa multarum rerum ignorantia laboraverit, quod per calumniam nobis imputatur ab Adversariis, quia sic non posset eximi a peccato, cujus ne umbram quidem in ipso fuisse agnoscimus.

III. Sed Quæstio eo redit, An Anima Christi tanta scientia imbuta fuerit ab initio, ex vi Unionis hypostaticæ, ut nihil ignoraverit, vel de

novo discere potuerit? Quod Pontificii affirmant, Bell. tom. 1. Contr. gen. 2. de C. 1, 2, "Catholicorum communis sententia semper fuit, Christi animam ab ipsa sua creatione repletam scientia et gratia, ut nihil postea didicerit, quod antea nesciret." Nos vero negamus. Et Christum quidem qua Deum omniscium agnoscimus, sed qua hominem scientia, magna quidem supra cæteras omnes creaturas, sed finita tamen et creata, et cui aliquid addi potuerit, et revera additum sit, præditum confitemur.

tia Orthodoxa

IV. Rationes sunt: 1. Quia Christus dicitur profecisse Probatur Senten- sapientia et statura, Luc. ii. 52: At ubi est perfectio, ibi 1. Ex Luc. ii. 52; nullus est profectus. Nec dici potest profecisse tantum opinione hominum, ut vult Bellarm. capite 5., quia magis indies aperiebat sapientiam suam: Quia ut vere profecit ætatis accessu, et quoad staturam; ita et dotium incrementis et quoad sapientiam, ut Toletus bene probat. Unde Ambros. de Incarn. cap. vii., "Sicut proficiebat ætate hominis, sic proficiebat sapientia hominis," quod agnoscit Stapleto. in Antido. Evang. ad h. 1. Confirmatur ex eo quod non dicitur tantnm profecisse apud homines, sed etiam apud Deum, quod ad opinionem meram non potest referri, sed rei veritatem importat.

2. Ex Marc. xiii. 32:

V. 2. Quia Filius dicitur ignorare diem judicii, Mare. xiii. 32. Non utique quatenus Aoyo; seu Filius Dei, quia non potest ignorare diem, quem ipse præfinivit cum Patre, Act. xvii. 31, et, ut tempus fecit, nec principium nec finem ejus ignorare potuit; Sed quatenus homo et respectu naturæ humanæ tantum, ut Veteres se ab Arianorum objectione inde petita contra divinitatem Filii non aliter expediverunt. Non tantum, quia non sciebat ad dicendum aliis, ut Bell. Beca. Tiri. et alii vellent, quod æquivocationem Jesuïticam saperet, Quis enim citra mendacii culpam potest absolute negare se scire quæ scit, eo quod non debeat aliis revelare? Deinde hoc sensu nihil fere esset, quod non posset dici Christus ignorare quia non revelat mysteria sua Ethnicis et Turcis; Imo Pater ipse dicendus esset ignorare diem judicii, cum eum nulli revelet. Non tantum quia noverat quidem theoretice, sed non practice et secundum experientiam; Sic enim nec Pater ipse eum novit, cum nondum advenerit. Sed simpliciter, quia Verbum hoc illi non revelaverat. Atque ita Christus vult curiositatem discipulorum compescere, ne ultra quam oportet penetrare auderent, nec de judicii illius tempore quæstiones scrupulosas necterent, quoniam membra eam cognitionem affectare non debent, quæ ne ipsi quidem Capiti concessa est secundum humanitatem ipsius. Nec propterea statuendi sunt duo Christi, quorum unus sciverit, alter ignoraverit diem judicii, sed duæ tantum naturæ, in uno Christo, quæ ut conjunctæ sunt in unitatem personæ, ita et proprietates suas retinent inconfusas; ut multa de toto Christo seu persona dicuntur, quæ ad totum Christi, seu ad utramque naturam non pertinent, sed ad alterutram tantum. Istæ ergo propositiones possunt esse simul veræ, sed xar' anno nai aao, Christus ignorat diem judicii, et Christus non ignorat diem judicii, quia fit oppositio inter naturas conjunctissimas, quarum una non includitur in conceptu alterius. Sed alia ratio est propositionum, quæ fiunt de iis, quæ non distinctione reali, sed tantum formali differunt, et quæ ita se habent, ut unum subordinetur alteri, et includatur in altero. Unde non potest commode dici, quod homo aliquid ignoret secundum esse animale, quod scit secundum esse rationale, quia rò rationale includitur in

animali.

VI. 3. Quia factus est nobis similis in omnibus, Heb. ii. 3. Ex Heb. ii. 17. 17, excepto peccato, cap. iv. 15. Neque hic ignorantia

quam Christo tribuimus excipi potest. Licet enim ignorantia prava dispositionis, et universalis rerum quas scire necesse sit, vitiis bene accenseatur, quibus caruit Christus; Non tamen negativa, et particularis rei alicujus pro illo statu et tempore non necessariæ, quo faciunt ista Athanasii, Serm. 4. contra Arianos, ὡς ἄνθρωπος ουκ οίδεν, ἄνθρώπων γαρ ἴδιον τὸ αγνοειν.

Fontes Solu- VII. Si Christus omnia scire dicitur Joh. xxi. 17, et tionum. Matth. xi. 27, Vel ad scientiam divinam pertinet, vel si ad humanam extenditur, non absolute debet intelligi, alias omniscientia naturæ ejus humanæ tribuenda esset, quod nolunt Adversarii; sed tantum secundum quid et comparate respectu scientiæ hominum, qua longe fuit perfectior.

VIII. Thesauri scientiæ et sapientiæ qui in Christo dicuntur absconditi, Col. ii. 3, non omnimodam scientiam omni tempore semper et absolute fuisse in ipso evincunt; Sed fuisse eam omnem scientiam, quæ ad rationem Officii Mediatorii pertinere potuit, quæ omnino eminentior fuit scientia hominum et Angelorum. Adde quod, ut alibi visum, hoc potest optime referri vel ad personam Christi, vel ad Evangelium, de quo proxime locutus fuerat.

IX. Christus ut Filius Dei ad omnia bona paterna ab ipsa Incarnatione jus habuit, sed possessione quorundam ex voluntaria dispensatione ad tempus carere potuit. Debuit sane repleri omnibus donis ad Muneris Mediatorii administrationem necessariis; Verum suo ordine et gradu secundum œconomiam voluntatis divinæ. Unctio facta quidem est ab ipso conceptionis momento, sed ejus unctionis actus dispensati sunt per temporum momenta, ut et per objecta varia: ut natura divina in Christo primo comprimebat aliquomodo majestatem suam, et illam quasi occultabat sub velo Carnis, quam postea clarius exeruit in exaltatione. Sic Spiritus sapientiæ, quo unctus est, cohibebat actus suos, nec statim radios suos plenissime in intellectum Christi effudit. Unde licet plenissimam imo infinitam cognitionem haberet, non tamen eam totam Christo homini communicavit.

X. Ad finem Incarnationis aliquid potest conducere dupliciter, Vel mediate et communi ratione, vel immediate ratione singulari. Quamvis ignorantia negativa Christi, non diceretur utilis fuisse ad Incarnationis finem singulariter et immediate, ut fuit necessaria mors et resurrectio; satis est quod fuerit talis mediate et communi ratione; ut Christus declararet se vere participem naturæ nostræ cum infirmitatibus suis adiaßros. Ignorantia quippe ista est conditio annexa naturæ nostræ animali.

XI. Perperam sententia nostra confertur cum Agnoëtarum hæresi, cum nihil nobis sit commune cum illis, qui ignorantiam Verbo, sive Christo qua Deus est tribuebant, ut Alph. a Castro lib. 5. advers. hæreses, hær. 8. notat; Et Isid. Orig. lib. viii. cap. 5. Unde Niceph. lib. xii. c. 30, fuisse eos Arianismi propaginem docet.

rit simul Viator

XII. Hinc non obscure colligi potest, Quid statuendum An Christus fue- sit circa aliam Quæstionem, quæ hic movetur a Pontificiis, et Comprehen- An Christus fuerit Viator simul et Comprehensor? Quod sor? Negativa illi pertendunt, ut facilius negent passiones spirituales in probatur. anima Christi locum habuisse. Nos vero negamus. Quia status isti ita sunt oppositi, ut sint curato; Viator est in via, Comprehensor in meta; Viator laborat et patitur, Comprehensor finitis laboribus perfecta beatitudine fruitur. Cum ergo Christus fuerit hic in via ad decurrendum stadium ipsi propositum, ut opus redemptionis nostræ perficeret, in quo variis ærumnis et certaminibus obnoxius fuit, Imo et maledictionem et pondus iræ Di sustinuit; non potuit hoc temporis intervallo Comprehensoris

beneficio frui in plenissima naturæ humanæ beatitudine, quam per exaltationem suam demum obtinuit, licet perfectissima sanctitate semper præditus fuerit, absque ulla peccati labe.

XIII. Beatitudo Comprehensorum est status gloriosus et felix, doloris et ignominiæ expers. At tota historia vitæ passionis et mortis Christi clamat non fuisse talem statum Christi in terris gloriosum, Phil. ii. 7, 8, et felicem, Matth. xx. 28, Luc. ix. 58, doloris aut ignominiæ expertem, Matth. xxvi. 39, et xxvii. 31, sed post mortem tantum et obitum ejus ex mundo illi contigisse, Luc. xxiv. 26, Phil. ii. 8, 9.

num.

Fontes Solutio- XIV. Quod Deo arctissime est unitum, debet esse undequaque et omni modo perfectum ratione sanctitatis ut nulla peccati macula in eo deprehendatur. Sed non statim quoad beatitatem; quod vel exemplo Corporis Christi cum Aoy etiam uniti constare potest, quod non potuit dici perfecte beatum, siquidem passioni et morti fuit obnoxium. Unio ergo animæ cum Deo infert quidem beatitatis possessionem, sed non statim adeundam, vel constanter semper fruendam ; cum ex dispensatione Dei passio gloriam et felicitatem debuerit præcedere. XV. Alia est gloria et beatitas divinitatis intrinseca et essentialis; Alia extrinseca et participata. Per Unionem hypostaticam Persona Javie communicata est, cum natura divina, gloria et beatitas intrinseca et essentialis, quæ infert communionem omnium perfectionum divinarum. Sed naturæ humanæ communicari tantum debuit beatitudo externa et participata, quæ Deitati non adhæret, sed ab ea tanquam effectum manat in creaturam, et quidem tanquam accidens, quod aliquando abesse et adesse potuit.

XVI. Si Christus vidisse Patrem dicitur Joh. vi. 46, non agitur de natura humana præcise, sed de Persona Aóyov quæ ut unita intime semper fuit Patri, non potuit non semper ejus visione beatifica frui. Nec si anima Christi arctius unita est cum Deitate, quam animæ beatorum, sequitur beneficio Comprehensorum jam frui: quia per dispensationem hoc jure se abdicavit, ut Sponsoris munus implere posset, quod vadimonium inter animas Coelitum et earum unionem cum Deo non intercedit.

QUÆSTIO XIV.

DE PASSIONIBUS CHRISTI.

An Christus panas tantum corporales in corpore, aut anima quidem, sed tantum quoad partem inferiorem et sensitivam, passus sit pro nobis? An vero ipsas etiam spirituales et gehennales peccati pœnas, tam in superiori, quam inferiori parte, proprie in se, et ex sensu iræ Dei sustinuerit? Neg. Prius; Poster. Affirm. contra Pontificios.

I. Ut Passio Christi potissima est pars Aurgov pro nobis a Christo persoluti, et præcipuum fiduciæ et consolationis nostræ fundamentum; Primarium etiam debet esse fidei nostræ objectum, et meditationis argumentum, ut cum Paulo nihil nobis proponamus, nisi scientiam Jesu Crucifixi. Atque eo diligentius in id incumbendum est, quo Satan impotentius furit ad veritatem Passionum istarum obscurandum, et fructum earum salutarem nobis intercipiendum.

Status Quæstionis.

II. Non quæritur hic, An Christus aliquid passus sit? Licet enim jam olim fuerint nonnulli, qui, cum divina Christi gloria indignum censerent doloribus et moestitia corripi, eo

« PoprzedniaDalej »