Obrazy na stronie
PDF
ePub

cutoris sævissimi, Christi Natalem supposuit in calculo suo privato circa tempora Justiniani Ann. Dom. 532. Quod inventum Vener. Beda septingentesimo post Christum anno secutus est, aliique non pauci, sed privatim. Nec enim in Actis ullis publicis vel sacris vel civilibus Æra Christi adhiberi cœpit ante Caroli M. tempora post C. 800.

III. Utut vero exinde Christiani consentiant in Æræ a Christo nato ductæ usu, dici tamen non potest, quantum inter se, tum Chronologi, tum Theologi dissideant in figendo certo et vero illius Æræ principio, aliis ad hunc, aliis ad alium annum referentibus. De quo duplex movetur quæstio, quæ hic distincte excutienda erit: Prima De vero termino Anni natalis ; Secunda De ejus Mense et Die.

Sententiæ variæ

tali.

IV. Quoad primam, Longum esset sententias omnes de Anno Na- Chronologorum hic recensere, operosius adhuc multo, si non plane impossibile, eas inter se conciliare, obiter tantum præcipuas notamus. Scaliger, Calvisius, Helvicus Annum natalem. Christi referunt ad annum mundi 3947, Periodi Julianæ 4711, Urbis conditæ 750, Nabonassaris 745, Augusti a cæde Julii 41, Emendati a Julio Calendarii 43, Herodis regni 33, et vitæ 70, Coss. L. Cornelio Lentulo et M. Valerio Messalino. Lansbergius in annis Urbis, et Julianis ac Nabonassari consentit, sed annis mundi tres addit referendo ad annum 3950. Petavius vult esse 3979. Salianus longius adhuc excurrens ad annum mundi 4052 extendit. Torniellus unum subtrahit. Ne jam alios commemoremus qui plus minusve hinc recedunt, Æra vulgaris Dionysii reponit circa annum mundi 3949.

-Tres characteres

tati.

V. Ut vero hæc Chronologica sunt potius quam TheoAnni natalis in logica, non anxie de eo laborandum esse credimus. Nec Scriptura no- putamus multum facere ad fidei nostræ quav, ut sciamus præcise quo anno natus sit Christus, modo teneamus in ejus nativitatem vere concurrere characteres temporis a Prophetis notati. Itaque missis quæstionibus variis intricatissimis, quæ hic moventur, sufficit nunc quidem observare, tutissimum esse acquiescere in iis quæ Scriptura hac in parte tradere nobis voluit ad confirmandam fidem nostram. Proponit vero illa natalis Christi characteres communes potius, quam singulares, qui tempus quidem natalitium aliquatenus circumscribunt, Annum vero præcise nusquam designant. Tres vero potissimum notantur characteres in Novo Testamento, ex quibus judicium fieri potest Natalis Christi. Primus in notatione Regni Herodis in cujus diebus natus dicitur, Matth. ii. 1, "Jesu nato Betlehemi, tempore Herodis Regis." Secundus in designatione descriptionis totius orbis, institutæ a Cyrenio Syriæ Præside, imperante Augusto, Luc. ii. 1, 2. Tertius in concursu anni decimi quinti Tiberii, et tricesimi Christi, quando baptizatus est, Luc. iii. 1, cum 23. Christus dicitur fuisse as Tay Tgiánovra, postquam baptizatus est a Johanne, ad quem verbum Dei dicitur factum anno decimo quinto Tiberii Cæsaris. Sed omnes isti characteres generales sunt et indefiniti, qui docent quidem Christum natum in diebus Herodis, et tempore descriptionis primæ factæ a Cyrenio, sed nec designant præcise annum regni Herodis, aut istius descriptionis. Duo tantum hic certa sunt et indubitata. Primo, Christum non esse natum, nec ante imperium Augusti, et regnum Herodis, nec post. Secundo, Natalem ejus incidere in ultima Herodis tempora, cum post mortem Herodis Christus redux ex Egypto, ut zaidion adhuc describatur, Matth. ii. 20, id. in tenera ætate. Deinde Herodis mortem statim subnecti velut Jarov post insidias Christo structas, et crudelissimum infanticidium Betlehemi exercitum.

VI. Si quæratur, Cur Spiritus Sanctus in istis generalioribus voluerit subsistere, nec specialius quid de anno natali, quod illi facile fuisset tradere; Responsio facilis, factum id proculdubio, Primo, ut constaret nec fidei nec salutis cardinem verti in scrupulosa temporum supputatione ; sufficere nobis Christum vere natum tempore a Prophetis designato, licet particularis notatio istius anni non sit perspecta. Nostrum autem non est definire cum periculo, quod sine periculo ignorari potest. Secundo, voluit etiam hac ratione harmoniam utriusque Testamenti clarius oculis subjicere. Ut enim in Veteri Testamento designatur adventus Christi per occasum sceptri Judaïci, et avrovouías Judaïcæ, sine specialiori et magis præcisa ejus designatione, Ita ejus nativitas contigisse dicitur sub regno Herodis et imperio Augusti, quod diserte indicat sceptrum a Juda fuisse ablatum, et complementum temporum, quo adventus Messiæ circumscriptus fuerit, exhibitum.

VII. Quamvis vero Annus ipse natalitius præcise non designetur; Non putandum ideo periclitari fidem historia Evangelicæ, quia determinatio accurata temporis potest ignorari sine dispendio veritatis, quando quæstio, An sit, est in confesso apud omnes, ut hic se res habet; licet enim dissensus sit inter Doctores de temporis notatione, fatentur tamen omnes, et ipsi etiam Judæi, Christum natum certo tempore. Sufficere ergo hic potest designatio generalis facta a Scriptura, nec de ulteriori multum laborandum. Præstat hic iixu et sobrie loqui, quam temere quicquam affirmare.

Quæstio de Mense circa

et Die Natali.

VIII. Altera Quæstio respicit Mensem et Diem natalem, quam tres sunt præcipuæ sententiæ. Prima quæ rejicit in 25 Decemb., quæ communis est Pontificiorum, et recepta est etiam apud Nostros, quam sequuntur Ecclesiæ Christianæ. Altera rejicit in finem Septembris, quæ est Scaligeri, Calvisii, Beroaldi, et aliorum. Sed neutrius rationes sunt apodicticæ, sed probabiles tantum, quæ magna ex parte conjecturis nituntur.

Decemb.

Prima Sententia, IX. Fundamentum primæ sententiæ præcipuum, est peti· quæ rejicit in 25 tum ex Chrysostomo in Luc. i., quod utriusque conceptio et Johannis et Christi contigerit in duobus æquinoctiis, nativitas vero in duobus solstitiis. Equinoctio autumnali conceptum Johannem, et natum solstitio æstivo, puta mense Junio, Christum vero post sex menses conceptum Equinoctio verno, et natum solstitio hyberno quod incidere putaretur ex fastis Eudoxi et Metonis in 25 Decemb. Johannem autem vere conceptum mense Septembri æquinoctio autumnali, ex eo colligit, quod Angelus Gabriel prædicat Zachariæ conceptionem Johannis die decimo mensis Septimi Tisri dicti, qui respondet Septembri nostro, qui fuit dies expiationum, quo Zacharias, qui supponitur fuisse S. Pontifex, ingressus sit ex Lege Sanctum Sanctorum, et suffitum adoleverit coram Arca, Luc. i. 9, quo sacro peracto Zacharias domum iverit, et Elizabetha conceperit ineunte Octobri. Tum vero post sex menses ineunte Aprili, Luc. i. 26, conceptus sit Christus, et nono mense sub finem Decem

bris natus.

X. Sed parum firmum esse hoc fundamentum non difficile est demonstrare. Quia nititur falsa hypothesi, quod Zacharias fuerit S. Pontifex, qui die expiationum suffitum adolere debuerit, quod ex ipso textu non una ratione refellitur. Nam si Zacharias fuit S. Pontifex, Cur Lucas de eo nihil dicit, non exigia vocando, sed tantum igia Tivà quendam Sacerdotem, nimirum ex plebe Sacerdotum ? Quomodo dicitur Sacerdotio functus in ordine suæ inusgies, quod Sacerdotibus ordinariis competebat, qui juxta

iQnugías inserviebant altari, et post hebdomadale ministerium domum discedebant, non vero summo, qui nulli affixus ordini, quibusvis sacris, quovis tempore poterat operari? Cur dicitur sortitus Tougyiav istam suffitus faciendi, cum summo Sacerdoti soli solennis illa cæremonia citra sortem ex officio incumberet ?

Secunda Sententia

XI. Nec contrarium evincitur, Vel ex eo quod dicitur ingressus in Templum ad suffitum faciendum; Quia suffitum adolere extra velum et Sanctuarium, ad quosvis pertinuit Sacerdotes sorte ad id delectos, ut altare suffitus extra velum et sacrarium erat collocatum, Exod. xxx. Vel ex eo quod populus dicitur expectasse extra Templum, ver. 21, quia hoc solitum. fuit populo exspectare in Atrio reditum Sacerdotis, utpote cui non dabatur aditus in locum Sanctum, sed solis Sacerdotibus. Expectabat ergo pro more populus Zachariam, dum ille pro sortitionis suæ ratione sacris operabatur. Vel ex eo quod Angelus dicitur illi apparuisse ad latus dextrum Altaris suffitus. Quia hoc non fuit intra velum ad Arcam, sed extra velum ad latus altaris Thymiamatum, ubi sortitus Sacerdos quotidie manc et vesperi suffitum adolebat. XII. Secunda sententia est Scaligeri, Calvisii et aliorum, refert ad Equi- qui existimant Christum natum sub Equinoctium aunoctium Autum tumnale, vel circa finem mensis Septembris. Ad cujus nale seu finem probationem, Scaliger putat se apodixim ducere posse ex Septembris. ἐφημερίᾳ, de qua Luc. i. 5, a distributione scilicet familiarum Sacerdotum, quæ ordine quæque suo per vices divino cultui vacare debebant, juxta ordinem a Davide sancitum, 1 Paral. xxiv: per quem distributæ erant in 24 classes, et per jactam a Davide sortem prima classis contigit familiæ Joaribi; secunda familiæ Abiæ, in qua erat Zacharias; et reliquæ cæteris familiis dicto loco notatis. Et quia in annis ducentis viginti quatuor Ephemeriæ omnes redibant ad eosdem dies, sacri hujus orbis adminiculo certissime singularum familiarum Ephemeriæ investigari possunt. Quia vero hnic ordini confusionem induxit præter Babylonica captivitatis calamitatem, variorum Judæ Regum idololatria, et divini cultus adeoque ordinum Sacerdotalium in Templo neglectus, Judas Maccabæus purgando Templum ab Antiochi pollutionibus, ordinem hunc Ephemeriarum ita restauravit, ut Josephus testetur, ad ultimam usque Hierosolymorum obsidionem per Vespasianum, nunquam interruptum fuisse. Secundum hunc orbis hieratici calculum, Zacharias in classe octava Abiæ debuit inire Ephemeriam suam Julii 21, annis post Maccabæi Encania centum sexaginta, et diebus centum nonaginta duobus; quæ impleta sit Julii 28, post quem diem Zacharia domum redeunte potuit concipere Elizabetha Johannem Baptistam initio Augusti, latuitque secundum Lucam menses quinque; et sexto ineunte scilicet Januario, post visitatam Elisabetham, Maria conceperit Christum, quæ novem post mensibus, sub finem scil. Septembris vel Octobris initium prope Equinoctium Autumnale eum pepererit.

XIII. Verum demonstratio ista, utut subtilis et ingeniosa, non videtur satis solida; tot enim nititur hypothesibus, quarum una labente totum ruit ædificium, ut non facile assensum possit impetrare. Supponitur hic præcipue instaurationem istius ordinis factam a Juda Maccabæo, nec amplius unquam turbatum et interruptum. Sed præterquam quod nihil dicitur de restitutione istius ordinis 1 Macc. c. iv., Quo argumento persuaderi possumus nullam unquam interruptionem in eo exinde, ut vult Josephus, accidisse ? cum tot casus hunc ordinem turbare potuerint, v. g. si familia aliqua legali pollutione contaminata esset; si aliqua ex 24 fami

liis intercidisset, vel non præsto esset, et alia id genus; Et unde certo constabit familias in eodem ordine semper permansisse, cum non semper in eodem gradu recenseantur? Adde supponi etiam sine certo fundamento Elizabetham statim uno vel altero die post reditum Zachariæ concepisse, cum Lucas dicat simpliciter hoc factum uerà ravras nugas post dies illos, quod latitudinem aliquam temporis importat.

XIV. Præter hanc Scaligeri demonstrationem, alia afferuntur argumenta ad confirmationem istius sententiæ, sed non majoris ponderis; Ut quod ea tempestate nasci debuerit Christus, qua licebat pastoribus ygævλešv et διανυκτερεύειν ἐν ὑπαίθρῳ ; Tale autem non esse tempus brumale. Sed hae ratio minus firma videtur Casaubono, Exer. 2. ad Anna. Baro. an. 1. n. 14, quia non ex Gallia vel Germania, de Judæa et locis aliis calidioribus et magis meridionalibus judicium fieri debet, præsertim cum in frigidioribus et magis septentrionalibus id etiam locum habeat, ut in Anglia, ubi nullus est a lupis et aliis feris metus, armenta toto anno in agris pernoctare solent. Quidni ergo in Judæa longe calidiori pastores potuerint aygava in agro degere excubias agentes super gregibus suis?

XV. Licet vero Tempus Census instituti ab Augusto minus commodum videatur, si sit hybernum; Non sequitur aliud esse debuisse. Quia Tempus istud non aliunde, quam a voluntate imperantis petendum est, pro cujus arbitrio omnia agebantur. Imo talis obnoxietas ad dura ista imperia, fuit pars servitutis Judaïcæ. Nec adeo Judæi a Romanis æstimabantur, ut attenderent eorum commoda vel incommoda.

XVI. Non necesse fuit Christum nasci eo anni tempore, quo creatus est mundus, nim. autumnali. Quia nihil obstabat mundum per Christum renasci, quamvis in aliud tempus rejiciatur ejus nativitas. Nec Jubilæi Evangelici promulgatio eodem tempore debuit fieri, quo Legale; nam quivis annus, et quodvis tempus sub Messia est annus acceptus Domini, et dies salutis.

XVII. Tertia sententia eorum est, qui inixs, pertendenSententia irix. tes mensem et diem natalitium Christi determinari a nemine posse vel debere, cum Scriptura de iis sileat, et primis Ecclesiæ Christianæ seculis, nihil de iis determinatum legatur. Ad quos etiam accedimus, ne temere definiamus, quod solide definiri non potest, sed id ignoremus, quod Scriptura nos ignorare voluit, cui proclive fuisset annum, mensem et diem istum notare, siquidem id visum fuisset necessarium ad consolationem et fidem nostram. Unde super hoc argumento nemini litem intentandam censemus. Et ut solennitatis natalitiæ celebrationem anniversariam piissimam judicamus et utilissimam; præcisam tamen 25 Decembris observationem, consuetudine potius et longa Ecclesiæ praxi niti arbitramur, quam ullo præcepto vel exemplo Apostolico. Qui plura voluerit consulat Usserii Annales, Spanhemii Dubia, Bailii Chronolog. et alios ex Doctoribus nostris, qui fuse de hoc argumento egerunt.

QUÆSTIO XI.

DE CONCEPTIONE ET NATIVITATE CHRISTI.

Quomodo Christus conceptus fuerit ex Spiritu S. et natus ex B. Virgine? Primus gradus hu- I. Primus Humilitatis et Exinanitionis Christi gradus militatis Christi a Conceptione et Nativitate ejus petendus est, quæ duæ sunt in Conceptione. Incarnationis ejus partes. Licet enim non obscura gloriæ ejus in utraque fuerint argumenta; Certum est hic jam aperiri magnum

Exinanitionis Christi mysterium, dum eo usque se demittere voluit æternus et gloriosissimus Dei Filius, ut intra uteri materni angustias delitescere, et carnem infirmam et mortalem assumere non dedignatus sit.

ritus S.;

66

II. Conceptio seu rúaans, de qua Luc. i. 31, quæ vocatur etiam Yevros, Matth. i. 18, est, per quam invisibiliter Christus formatus est in utero B. Virginis, nulla hominis operatione, sed sola Spiritus S. virtute et obumbratione, το ἐν αὐτῇ γεννηθέν, ἐκ Πνεύματος ἐστιν ἁγίου, " quod in ipsa genitum est, ex Spiritu S.," Matth. i. 20. In qua duplex principium attendendum est, Activum Spiritus Sanctus, Passivum B. Virgo. Cujus Principium III. Principium activum non fuit Virorum aliquis, ut activum est Spi- in generatione communi, quia talis debuit esse Conceptio, ut sua B. Virgini maneret integra et illibata virginitas, et per quam immunis esset Christus ab omni peccati labe, quod per ordinariam genituram solet propagari et contrahi. Sed solus Spiritus Sanctus, Matth. i. 18, 20, Luc. i. 35, non exclusive ad cæteras Trinitatis Personas, quæ ad hoc opus etiam, ut ad alia externa ejusdem generis, indivisim concurrerunt; sed appropriative, quatenus consummatio et fœcundatio rerum solet tribui Spiritui Sancto, ut quæ sunt Creationis et Gubernationis Patri, quæ Redemptionis et Sapientiæ Filio. Ut ita generatio Christi et regeneratio nostra sibi respondeant, et eandem causam habeant.

IV. Spiritus autem hic se habuit, non materialiter, sed efficienter tantum, δημιουργικῶς 101 σπερματικῶς κατ' εξουσίαν no1 κατὰ συνουσίαν, ut conceptus sit ex Spiritus potentia, non ex substantia, non generatione, sed benedictione et consecratione, ut loquebantur Veteres. Ut Præpositio iz nota sit causæ efficientis, ut sæpe alibi, Rom. xi. 36, quum omnia dicuntur esse ex Deo, et 1 Joh. iii. 9, pii nati ix To≈ to, non vero causæ materialis, ut quum tribuitur Virgini, ex qua natus dicitur.

Qui tamen non po

Christi.

V. Atque hinc facile responderi potest ad Quæstionem, test dici Pater quæ hic moveri solet a Socinianis, Annon Spiritus S. recte dicatur Pater Christi, cum ex illo conceptus dicatur? Cum enim titulus Patris requirat generationem ex substantia generantis, et generationem naturæ sibi similis, et neutrum hic occurrat; patet Spiritum S. non posse dici Patrem Christi. Accedit quod Christus vocetur náτwę, Heb. vii. 3, ratione humanitatis, et quod Deus Pater, solus ejus Pater dicatur, isque proprius, Joh. i. 18, et v. 17, quodque Pater non procedat, mittatur et donetur a Filio, quomodo Spiritus dicitur procedere, mitti, et donari a Christo. Aliud vero est potestate sua aliquid ex materia aliunde assumpta formare; Aliud ex substantia sua generare. Prius fecit Spiritus Sanctus, sed non posterius, quod est Patris.

VI. Non melius iidem pertendunt ad Divinitatem Christi destruendam, Filium Dei tantum vocari propter conceptionem extraordinariam ex Spiritu S. 1. Quia ut suo loco probatum, Filius Dei jam fuit ante suam conceptionem ex Spiritu S., Joh. i. 1, 2, Psal. ii. 7, Prov. viii. 24, et propter ipsum fideles Vet. Test. jam actu fuerunt filii et hæredes. 2. Quia vocatur Filius Dei secundum naturam divinam humanæ oppositam, Rom. i. 3, 4, et ix. 5, 1 Pet. iii. 18. 3. Quia ut Filius hominis dicitur, quia genitus est ex homine, ex genere Adami; Ita Filius Dei debet dici, non quod conceptus sit ex Spiritu S. ratione humanitatis, sed quod genitus sit ex Deo ratione Divinitatis; alias perpetua et immediata antithesis, quæ occurrit inter istas duas nomenclationes, stare non posset.

[ocr errors]

VII. Nec hoc potest evinci ex Luc. i. 35, Spiritus Sanctus superveniet in te, &c., diò xai, Ideo quod ex te genitum est sanctum, Filius Dei vocabitur." Quia particulæ diò et nai non sunt notæ consequentis, quasi sit

« PoprzedniaDalej »