Obrazy na stronie
PDF
ePub

potius amovet; Vel ea quæ est inter personam et essentiam relatio, Quia cum non aboleat discrimen personarum, nec impediat, quominus una persona revera distinguatur ab altera, multo minus impedit, quominus una incarnetur absque altera.

VIII. Si Incarnatio tribuitur nonnullis in locis Deo, ut 1 Tim. iii. 16, Col. ii. 9, hoc intelligendum est de natura divina, non absolute et in se, sed relate ad characterem Filii, quo distinguitur a Patre et Spiritu Sancto. Et hoc volunt Patres, qui affirmant divinam naturam esse incarnatam, nimirum ἐν μία ὑποστάσεων, et ἐν ὑποστάσει λόγου. Ut hanc phrasim Damascenus explicat, lib. iii. cap. 6, et Lomb. lib. iii. dist. 2.

IX. Licet essentia propter summam simplicitatem in partes dividi non possit: tamen quia aliter est in Patre, puta yavras, aliter in Filio, in quo est, yras, aliter in Spiritu S., Ideo potuit natura humana assumi secundum unum subsistendi modum, qui constituit unam Trinitatis Personam, ut non assumeretur secundum reliquos, qui reliquas personas constituunt ; quandoquidem hi modi non solum ratione, sed etiam re differunt.

X. Alia est ratio visionis intuitivæ in beatis, alia unionis hypostaticæ in Christo. Illa primo et per se terminatur ad essentiam divinam, ut est communis tribus personis, quia rem debet attingere sicut in se est; id. Deus debet videri et cognosci a beatis sicut est, adeoque simul Unus et Trinus. Sed non debuit uniri hypostatice natura humana toti Trinitati; sed satis fuit eam conjungi naturæ divinæ, non qua late patet, et convenit etiam Patri et Spiritui S. sed qua characterizata est, et determinata in Persona Filii.

XI. Si Doctores nostri non admiserunt phrasim Lutheranorum, qui Naturam divinam incarnatam asserunt, non hoc ideo faciunt, quasi absolute et simpliciter negent naturam divinam incarnatam esse, et solum gó

pis absque natura divina incarnatum dicant, ut injuste traducuntur. Sed tantum minus accuratum loquendi genus perstringunt, quod neque cum Scriptura, neque cum veritate rei, nisi dextre explicetur, stare potest.

QUÆSTIO V.

DE NATURA ASSUMPTA.

An Natura Humana assumpta a Aoy fuerit nostræ per omnia similis excepto peccato, et Caro ejus ex substantia B. Virginis desumpta? An vero cælitus delapsa? Prius Affirm., Poster. Neg., contra Anabaptistas.

Varii errores cir

chæorum ;

Valentiniano

I. Ut variarum hæresium furoribus impetita est Christi ca humanitatem Divinitas; Ita multos adversus ejus humanitatem excitavit Christi: Mani- hostes Satan. Manichæi et Marcionita Christum non vere, sed apparenter tantum et phantastice hominem fuisse contendebant, et ita humanitatem ejus in spectrum convertebant. Valentiniani corpus quidem habuisse, sed de cœlo missum, non de Virgine acceptum; Et corpus Virginis fuisse instar canalis, per quem Corpus Christi transierit. Apollinarista carnem quidem habuisse credebant, non tamen quod eam ex Virgine sumpsisset, sed quod in Incarnatione aliquid Verbi in carnem conversum esset, et loco animæ divinitas carnem informaret.

rum;

Apollinarista

rum;

II. Horum omnium prementes vestigia hodierni AnabapAnabaptistarum. tista, negant Christum ex B. Virginis substantia carnem

et sanguinem sumpsisse, Colloq. Francoth. art. iii. et Embd. art. iv. In sententia negativa consentiunt Belgæ et Germani, quod Christus ex substantia Mariæ carnem et sanguinem non assumpserit; sed in affirmativa unde assumpserit dissentiunt. Germani id se ignorare fatentur. Belgæ vero clarius profitentur carnem Christi esse ex Sermone vitæ, ex semine Patris, quod semen sit Verbum Dei.

Status Quæs

Christum esse ve

rum

III. Non quæritur, An Christus carnem habuerit, et tionis. homo fuerit et dici possit? Sed, An homo similis per omnia nobis fuerit excepto peccato? Et, An carnem ex B. Virgine, et non aliunde habuerit? Quod illi negant, nos affirmamus. IV. Rationes sunt: Primo; Quia passim vocatur Homo hominem et Filius hominis, quod vere dici non posset, si naturam nobis similem nostræ similem, id. ex hominibus desumptam non habuisset. probatur, 1. Quia vocatur Nec si Angeli, qui sub forma humana apparebant, alihomo et filius quando vocantur homines zarà dižav, quia tales videbantur iis, quibus apparebant, sequitur idem de Christo dici posse, quia nuspiam dicitur de illis quod fuerint Filii hominis, quod facti sint caro, quod participes fuerint carnis et sanguinis.

hominis;

et Abrahæ,

&c;

2. Quia dicitur V. Secundo; Quia vocatur "Semen mulieris," Gen. iii. Semen mulieris 15, "Semen Abrahæ," Gen. xii. 3, et xxii. 18, "Filius Fructus ventris, Abrahæ," Act. iii. 25, "Filius Davidis et Fructus lumborum ejus," Luc. i. 32, Rom. i. 3, "Semen Virginis, et Fructus ventris," Luc. i. 31, 42, "Factus ex muliere," Gal. iv. 4. Quomodo vero istis nominibus insigniri posset, nisi ex ipsa Mulieris et Virginis substantia, naturam nostræ similem habuisset? Nec dici potest, 1. Filium Abrahami vel Davidis vocari, quia illis promissus est, Ita enim pariter posset vocari filius omnium fidelium, quibus etiam promissus est; 2. Esse Filium Davidis, eo modo quo Filius Josephi dicitur; Quia Filius Josephi æquivoce tantum vocatur quia opinione aliorum talis videbatur, "as évouéZETO," ut ait Lucas, sed Filius Davidis debet dici proprie et univoce, ut qui ex Patribus et ex semine Davidis secundum carnem ortus fuit, Rom. i. 3, et ix. 5. 3. Vel Fructum uteri Mariæ dici, quia in ea conceptus fuit, non ex ea ; Quia non denotatur tantum locus conceptionis, sed etiam materia, ut explicatur Rom. i. 3, Gal. iv. 4, quum factus ex muliere dicitur. Nec si Christus fuit Dominus Mariæ secundum Spiritum, sequitur non potuisse esse Filium ejus secundum carnem. 4. Vel semen intelligi spirituale, non naturale; Quia tale semen debet intelligi, cujus vi ex Patribus oriri debuit secundum carnem, Rom. ix. 5.

caro

noster;

VI. Tertio; Quia particeps factus est Carnis et San

[ocr errors]

3. Quia factus est et frater guinis, et ex eo frater noster vocatur, Heb. ii. 10, 14, 16. Nec caro et sanguis simpliciter pro infirmitate potest sumi, sed innuitur necessario veritas naturæ humanæ, quia agitur de homine, de quo Psal. octavus, de eo qui gustare debuit mortem pro omnibus, qui frater noster, et similis in omnibus esse debuit, ver. 17, de eo, qui ex uno sanguine esset nobiscum, nam qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno sunt omnes," ver. 11, nimirum ex eadem massa seu natura humana, quam vocat, ver. 14, carnem et sanguinem;" ut ejusdem naturæ erat in Vet. Test. Pontifex sanctificans populum cum populo, Heb. v. 1, vel primitiæ cum reliquis fructibus. Atque ita docet Christum idoneum esse, ut pro nobis pateretur, et passione sua nos sanctificaret et redimeret, ut Goel noster. Quomodo vero vel esse ex uno nobiscum diceretur, vel frater noster nobis in omnibus similis perhiberetur, si naturam humanam, seu carnem nostræ μovio non habuit? Nec obstat quod natura hæc etiam reprobis communis

[ocr errors]

sit, cum Christus eam filiorum gratia susceperit, nec aliam quam omnibus communem suscipere potuerit.

4. Quia semen A

sit;

VII. Quarto; Quia "semen Abrahæ assumpsit, non brahæ assump- Angelos," Heb. ii. 26, ubi rò imıdaμßánodas proprie apprehendere et assumere, seu suscipere significat, et recte ad assumptionem naturæ ad unitatem Personæ refertur, ut sensus sit Filium Dei non Angelicam, sed humanam, et quidem secundum promissionem, ex Abrahæ posteritate naturam assumpsisse; quem genuinum sensum esse scopus Apostoli et series sermonis ostendit; hic enim intendit veritatem naturæ humanæ Christi et pooviav nobiscum probare per participationem carnis et sanguinis, quæ necessaria erat omnimodo ad Redemptionem ; et quia, ver. 14, 15, dixerat participasse eum carni et sanguini ut nos liberaret, jam docet quomodo, et unde carnem illam participaverit, nimirum assumendo semen Abrahæ, id. non naturam humanam in genere, sed in singu. lari naturam ex Abrahamo derivatam, juxta promissionem illi factam. Nec huic interpretationi obstant, quæ a Socino et aliis ad vim ejus eludendam afferuntur, 1. "quod Apost. non dixit intλáßero in præterito, sed iaμßáriTa in præsenti, cum assumptionis naturæ actio sit momentanea, non continua;" Quia cum unio hypostatica perpetuo duret et conservetur, et conservatio sit continua quædam rei productio, non male in præsenti loquitur. Adde quod enallage præsentis pro præterito frequenter occurrit, maxime in narrationibus rerum gestarum, ut res non tam acta, quam geri videatur. 2. "Idem probaret per idem, Nam fieri nobis similem, quod sequitur, idem est quod assumere naturam nostram: Sed verba sequentia, Unde debuit, non tam illationem continent ab eo quod hic asseritur, quam affirmationem necessitatis illius rei, quæ ibi asseritur, ob id quod sequitur, ut sit Pontifex, &c. 3. "Semen Abrahæ est collectiva locutio, quæ multos denotat nimirum credentes, Rom. iv. 16, Gal. iii. 29." Sed semen de uno individualiter etiam dicitur, ut non semel, et hic peculiariter intelligendum esse docet Paulus, Gal. iii. 16.

VIII. Tò λaußáriotas non potest hic ad auxilium et patrocinium simplex referri, quia verbum hoc nuspiam hoc sensu occurrit. Nec locus Rom. xv. 7, huc pertinere potest; Quia aliud est gorλaußávur siç doğar, aliud ἐπιλαμβάνειν σπέρμα, illic Christus dicitur assumere in gloriam, seu participes facere gloriæ cœlestis, hic vero quod assumat semen, seu particeps fiat carnis et sanguinis. 2. Ab hac in excluduntur Angeli;

sed a cura Christi Capitis in munere suo exaltati, non excluduntur Angeli, qui Ecclesiæ triumphantis membra sunt, Heb. xii. 22. 3. Christus semen assumpsit in terris, ut antecedentium et consequentium collatio docet, ergo non demum in cœlis, ut vellent Adversarii.

5. Ex Genealogia IX. Quinto; Quia datur Genealogia Christi, ex qua Christi; oriundus dicitur a Patribus secundum carnem, Matth. i. Luc. iii. Rom. i. 3, quod falso illi tribueretur, si aliunde quam a B. Virgine carnis substantiam sumpsisset.

6. Quia peccatum X. Sexto; Si Christus nobis per omnia similis non est debet puniri in factus quoad identitatem naturæ, non potuit nos vere renatura quæ pec- dimere, cum peccatum in eadem natura, in qua commissum fuit, expiari debuerit.

cavit.

Fontes solutio

XI. Christus dicitur Dominus e Cælo, 1 Cor. xv. 47, num. non ratione materiæ corporis, sed ratione 1. personæ Aoyov, et naturæ divinæ, quæ se in carne manifestavit, 2. Causæ efficientis, nimirum Spiritus Sancti, ex quo humanitas concepta est, 3. Conditionis vitæ Christi in terris, quæ non terrena et mundana, sed divina et cœlestis fuit,

sanctitate, et potestate, non corpore. Antithesis quæ instituitur Joh. iii, 31, et viii. 23, quum "Christus dicitur venire, et esse e cœlo, homines vero e terra," non arguit carnem ejus cœlitus descendisse, sed tantum nudos et meros homines e terra oriundos Christo Favegana opponit. Christus opponitur Adamo, 1 Cor xv., non ratione carnis, secundum quam vocatur filius Adami, Luc. iii. 38, sed ratione personæ et officii, ut Dominus e cœlo, homini nudo et animali, ut autor justitiæ et vitæ, autori peccati et mortis.

XII. Similitudo alia est externæ apparentiæ tantum, alia vero internæ veritatis, et naturalium proprietatum. Christus dicitur factus in similitudinem hominis, Phil. ii. 7, non priori, sed posteriori sensu, ut Adam dicitur genuisse Sethum ad similitudinem suam, Gen. v. 3. Et Elias dicitur qualomains nuir, Jac. v. 17, qui tamen vere et non apparenter tantum habuit affectus humanos. Et si Christus dicitur cxar seu habitu compertus ut homo ibidem, non propterea negatur veritas naturæ humanæ ejus, sed fortius adstringitur, quia illud is, non est tantum similitudinis, sed veritatis, ut sæpe alibi, Joh. i. 14, 2 Cor. iii. 18. Nec si compertus dicitur in habitu externo, ut homo merus, et peccator non secus ac alii, negatur fuisse verum hominem quoad identitatem naturæ. Denique quis hominem fuisse neget, qui habitu fuit compertus ut homo, et se usque ad mortem demisit?

XIII. To quoоúo Christi nobiscum consistit in identitate naturæ, et proprietatum essentialium, non vero in subsistentiæ ratione quæ naturæ humanæ defuit; fuit ergo natura humana Christi singularis completa physice in esse substantiæ, et quoad partes integrales, sed non metaphysice quoad subsistendi modum.

XIV. Idem qui post resurrectionem in cœlum ascendit, descenderat de coelo, Eph. iv. 9, quoad Personam, non quoad utramque Personæ naturam ; descendit qua Ayos per insignem manifestationem, ascendit qua Drávoęw.

, nec necesse est ut ascensus respondeat omnino descensui, propter diversitatem subjectorum, unus verus est et localis, alter tantum metaphoricus; Panis qui e cœlo descendit per manna olim adumbratus, Joh. vi. 33, non significat naturam humanam in abstracto, sed personam in concreto, quæ modo talis dicitur relate ad naturam divinam, quum e cœlo descendisse dicitur, modo relate ad humanam, ut quum dicitur caro Christi data pro mundi vita. Panis qui dat, est Persona Christi, qui datur, est Christi caro.

XV. Qui mulieres fingunt rógovs, et negant active eas concurrere ad generationem, non modo Medicorum scholæ se opponunt, sed et Scripturæ contradicunt, quæ fœtificandi vim collatam tam fœminæ quam mari asserit, Gen. i. 28, et semen illis tribuit, Gen. xvi. 10, et xxiv. 60. Unde datur consanguinitas inter fratrem et sororem uterinos, licet distinctis patribus natos, Lev. xviii. 9, 10.

XVI. Christus Matth. xii. 47, 48, non negat Mariam esse matrem suam simpliciter: sed matrem et fratres spirituales carnalibus præfert, ut potiori apud se loco esse testetur.

XVII. Christus dicitur conceptus ex Spiritu sancto, non materialiter, sed dnμoveyizãs et efficienter, ut præpositio Ex notet hic causam effici cientem, quia ejus virtute et operatione extraordinaria conceptus est non vero materiam ex qua.

XVIII. Filius Dei viventis non potest dici filius Mariæ secundum id quo est Filius Dei; Sed quia naturam humanam ex ea assumpsit in unitatem personæ, recte et vere etiam Filius Mariæ hoc respectu dicitur. Sic Maria potest dici vere eoróxos seu mater Dei, Deipara, si vox Dei sumatur

S

concrete pro toto personali Christi, quod constat ex persona Aoyov et natura humana, quo sensu vocatur Mater Domini, Luc. i. 43, sed non præcise et abstracte ratione Deitatis. Ita mater Dei dicitur specificative, id. ejus, qui Deus est, sed non reduplicative, qua Deus est.

XIX. Quicquid natum est ex carne caro est, Joh. iii. 6. nim. secundum naturæ ordinem, et modo naturali, seu generatione ordinaria et univoca; non vero extra ordinem, et modo supernaturali, quod hic factum. Hine licet Christus ex Adamo peccatore ortum duxerit, non tamen peccatum ab eo traxit vel imputatum vel inhærens; quia non descendit ab ipso ex vi promissionis generalis, Crescite et multiplicamini; sed virtute promissionis specialis de Semine mulieris; Et licet fuerit in Adamo quoad naturam, non tamen quoad Personam et statum moralem, seu fœderalem rationem, per quam fit ut posteri Adami omnes, excepto Christo, peccato ejus participent.

QUÆSTIO VI.

DE VERITATE INCARNATIONIS, ET UNIONE HYPOSTATICA.

An filius Dei Naturam Humanam in Unitatem Personæ assumpserit ? Affirm. contra Socin.

I. Duæ sunt in Religione Christiana Quæstiones præ cæteris arduæ. Prima de Unitate trium Personarum in una Essentia in Trinitate; Altera de Unione duarum Naturarum in una Persona in Incarnatione. Licet autem multum inter se differant, quia in prima agitur de Unitate Essentiæ, et Trinitate Personarum; In altera vero de Unitate Personæ, et Diversitate Naturarum: Tamen altera alterius cognitionem non parum juvat. Nam ut in Trinitate unitas essentiæ non impedit, quominus distinctæ sint ab invicem Personæ, et incommunicabiles earum proprietates et operationes : Ita Unio Naturarum in Persona Christi, non obstat quominus et Naturæ et earum proprietates inconfusæ maneant et distinctæ.

Status Quæstionis.

II. Non Quæritur de veritate Naturæ humanæ, quia ea utrinque est in confesso; Nec de veritate naturæ aut hypostasis Filii Dei, quia alibi de ea actum est. Sed de Incarnationis veritate, An Filius Dei naturam humanam assumpserit in unitatem Personæ, ita ut idem qui Filius Dei erat, factus sit per unionem hypostaticam Filius hominis? Hoc asserunt Orthodoxi, negant Sociniani.

III. Non Quæritur de Unione physica et essentiali duarum rerum ad constituendam unam tertiam naturam, ut anima unitur corpori ad constituendum hominem. Non de unione rxriy et relativa, quæ in unione animorum et consensu voluntatum consistit, qualis est unio amicorum. Non de unione agaστaτixй per meram assistentiam, qualis erat Angelorum cum corporibus assumptis. Non de Unione dearrix quoad efficaciam et sustentationem generalem, qua omnia sunt in Deo, et nos in eo sumus, vivimus, et movemur, Act. xvii. 28. Non de Unione mystica et gratia fidelium cum Christo. Non de Unione ivoiádu seu essentiali Personarum Trinitatis in una essentia. Sed de Unione Hypostatica, per assumptionem naturæ humanæ in unitatem Personæ Aéyou. Quæ ita vocatur, tum ratione forma, quia sit in Persona Adyov, tum ratione termini, quia ad eam terminatur. Ita Unio personalis est, sed non Personarum, ut Unio naturarum, sed non naturalis. Si quando vocatur a Patribus, ut Cyrillo, Anath. 3, Unio Quin

« PoprzedniaDalej »