Obrazy na stronie
PDF
ePub

num fugatio &c., quæ a Christo non semel facta esse constat? An meras fuisse præstigias, quibus hominibus illusit et imposuit? Sed quare hoc nunquam illi objectum a Judæis infensissimis ejus hostibus, qui omnem captabant illum perdendi occasionem? Cur non retegebant impostorem et circulatorem? Quis vero alienior unquam fuit a Præstigiatorum artibus? Isti latebras et secessum quærunt, et lucem fugiunt, ut facilius fucum simplicioribus faciant. Sed Christus in aperto et publice coram innumeris testibus, magnis, parvis, doctis, indoctis operatur, ne ullius fraudis suspicio superesse queat. Illi vana, ridicula, et inutilia sectantur. Sed Christus nihil nisi sanctum et salutare operatur. Illi turpis lucri gratia, et ut gloriam vel fumum captent. Sed quid simile in Christo, qui omnia ad salutem suorum direxit, eatenus ut pauper fieri voluerit, ut ex ejus paupertate ditesceremus? Illi turpissimis mancipantur affectibus, et carni ac dæmoni litant. Sed Christus pietatis magister, id unum sibi proposuit, ut sanctitatem animis nostris ingeneraret. An Christum miracula ista virtute magica fecisse, ut illi non semel objectum a Pharisæis, quum virtute Beelzebul Principis dæmoniorum illum ejicere dæmonia calumniabantur? Sed cur magis Judæi hoc suspicari possunt de Jesu Nazareno, qui fabri filius habitus est, quam de Mose, qui in aula Ægyptiaca educatus potuit artis magica penitissima cognitione imbui? Deinde quis suspicetur vel leviter, aut magum ullum potuisse, aut dæmonem ullum voluisse tot opera præstare, quæ mera fuerunt beneficia generi humano præstita? Quis credat Diabolum in sui perniciem et tyrannidis suæ destructionem armare Christum voluisse? Nec id fieri potuit per collusionem; quia amicorum est colludere, non hostium; At capitaliorem Dæmon hostem non habuit quam Jesum nostrum, ejusque Religionem, quæ tota ad destruenda opera Diaboli, et pietatem ac sanctimoniam animis inspirandam tendebat. Denique si Magus fuit, cur Magiæ nunquam postulatus fuit in judicio, et convictus a Senatoribus Sanhedrin, quos omnes magica artis peritissimos fuisse Judæorum schola asserit? Cur sollicite adversus ipsum quæsita fuerunt crimina, ubi solum magiæ crimen sufficiebat ad ejus condemnationem ex Lege, Exod. xxii. 18?

[ocr errors]

XX. Sed si opera, quæ Christus fecit in diebus carnis suæ, eum Messiam prædicabant, non minus efficaciter hoc ipsum probant ea quæ post resurrectionem et ascensionem in cœlos perfecit per Spiritus Sancti missionem, et opus Christianisimi. Primo, ipsa Christi Resurrectio, luculentum ipsi perhibet testimonium, in qua quippe solenni quasi Decreto approbatus est a Deo, et Filius ejus declaratus, creditus a fidelibus, et agnitus ab hostibus. Unde non aliud argumentum illustrius et certius Divinitatis et Vocationis suæ affert, "Solvite Templum hoc," inquit loquens de Templo Corporis sui, et tertio die illud ædificabo ;" Joh. ii. 19, et Matth. xvi. Judæis petentibus signum, non aliud dare vult, quam sui resurrectionem sub typo Jonæ. Et sane nisi Jesus a Deo missus esset, et nisi revera Christus Domini, qualem se profitebatur, fuisset; Quis crediderit Deum gloriæ suæ vindicem acerrimum in eo suscitando potentiam suam exerturum fuisse ad tantæ fraudis et imposturæ confirmationem, et tantam impietatem tanto præmio coronaturum fuisse? Accedit, secundo, Spiritus Sancti missio admirabilis et inaudita, quæ expresse et tempore et loco a Christo ipso prædicto contigit, quo ita repleti fuerunt Apostoli, ut in novos homines sint immutati, et ea dixerint et fecerint, quæ non in stuporem modo et admirationem spectatores et auditores rapuerunt, sed vi quadam flexanima potentissima ad fidem et obsequium Christi mirabiliter traxerunt. Unde vero tantum miraculum proficisci potuit nisi a Deo Christi suo testi

monium perhibente? Ut infirma sortis homines, idiotæ et avgaμuato, visi sint quasi uno momento in doctissimos et disertissimos transformati, linguarum omnium cognitione et rerum maximarum notitia perfusi, qui causam Domini sui apud omnes intrepide, et magna cum apinia et ingysia ita egerunt, Religionem non fucatis, quæsitisque, sed veris claris, et omni exceptione majoribus argumentis fortiter asserendo, ut catervatim et turmatim quasi ad Evangelium concursum sit, nonobstantibus minis, edictis, carceribus, tormentis, omnibusque extremorum suppliciorum generibus ?

Confirmatur ex

tianismi fundatione;

XXI. Hoc vero luculentius postea patuit in Vocatione Vocatione Gen- Gentium et Christianismi per totum orbem fundatione. Cum tium et Chris- enim Vocatio Gentium proprium opus Messiæ fuerit ex Oraculis Propheticis, Gen. xvii. 5, et xlix. 10. Psal. ii. 8, et xxii. 27, 30, et lxviii. 31, 32, et xlvii. 7, 8, 9, et cx. 2, 3. Hos. i. 10, 11. Joel. ii. 28. Isa. ii. 2, 3, et xi. 10, et xlii. 1, 4, et xlix. 6, et liv. 1, 2, et passim alibi, Et res ipsa clamet, et historiarum monumenta testentur hoc factum fuisse per Evangelium, ita ut brevi temporis spatio longe lateque per totum orbem disseminatum fuerit, et Gentes undiquaque ad Christum confluxerint, et Cæsares ipsi ac Reges coronas et sceptra sua ad ejus pedes subjecerint; Nihil causæ dici potest, cur Jesum nostrum, vel ex hac una nota verum Messiam fuisse non credamus.

Nonobstantibus

variis obstacu

lis:

1. A parte Christi ;

XXII. Nam nisi Jesus esset verus Messias, et ejus doctrina vere divina, quomodo fieri potuisset, ut pro Messia receptus, et doctrinæ ejus fides habita fuisset in mundo, tot tantisque occurrentibus obstaculis pene insuperabilibus ; Tum a parte Christi ipsius Religionis fundatoris, Tum doctrinæ ipsius prædicandæ, Tum Præconum ipsorum, Tum docendi modi. Nam si Christus ipse attendebatur Princeps et Caput Religionis, homo vilis in speciem erat, patre, ut putabatur, fabro, nullius dignitatis et nominis aut ordinis, imo a proprii populi primoribus contemptus et contumeliis omnis generis affectus, et tandem captivus ductus, et servi in morem vinctus, flagellatus et cruciarius factus, instar perduellis et Majestatis divinæ et humanæ læsæ rei, infami ligno affixus. Quis vero arbitrari potuisset, Deum tam vili et tam misero, ut videbatur, homuncione ad tantum opus peragendum uti voluisse? Certe Judæis maximum hoc scandalum fuit, et Græcis stultitia, quod Vocatis fuit summa potentia et sapientia Dei, 1 Cor. i. 18.

XXIII. Doctrinæ natura id confirmat, quæ talis fuit, ut 2. A Doctrinæ homines potius fugare deberet quam allicere; non modo natura; quia contrarias alias omnes Religiones ab omni fere ævo

receptas patrias, et longo usu inveteratas, damnabat, et ut funditus extirparentur urgebat, tanquam vanas, falsas, et Deo indignas et inimicas; sed etiam quia præcepta continebat ingratissima et molestissima carni, sui abnegationem, hostium dilectionem, malorum et crucis etiam durissimæ tolerantiam, et a vitiis et voluptatibus omnibus abstinentiam; Mysteria rationi absurda et impervia docebat, quale est Deum gloriæ et Principem vitæ crucifixum esse. At si Deus fuit, quid absurdius? si homo, quid vanius ? Promissa in hoc seculo vel exigua, vel nulla proponebat, sed honorem martyrii, et onus crucis, Matth. xvi. 24, Joh. xv. 18, 19, Act. ix. 16. Quis vero ita suadeat et copias adornet? An credibile est tot gentes in tam gravia et ardua præcepta consensuras, tantam laborum molem, sine ulla mercede, sine ullo voluptatum illicio subituras fuisse, imo cum præsentissimo rerum omnium sibi gratissimarum damno, ad calamitosam vir

tutem pertrahi potuisse, nisi de divinitate istius doctrinæ fuissent persuasuassima? Alexandrum Magnum miramur quod paucis militibus orbem subegerit: Josuam magis, quod tubis Jerichuntem expugnaverit. Sed Christum quis non præ cæteris miretur, qui linguis orbem vicit, quarum vox, licet illis nullus ut cœlis natura esset sermo, transiit in omnem terram, Rom, x. 18? Verbum stultitia fuit hominibus; Et tamen sapientes vincit : Horribile et quod homines abigere deberet; Et conciliat animos et corda trahit. Nulla ad suasionem ars illi inerat, nulla pigmenta, et verborum lenocinia. Sed in eo erat tamen “ ἀπόδειξις πνεύματος καὶ δυνάμεως demonstratio potentissima Spiritus," 1 Cor. ii. 4. Nec putandum partem illam quæ stultitia prædicationis dicitur occultatam fuisse, vel aliis coloribus. inductam; Imo palam omnibus exposita est, teste ipso Paulo, qui aperte profitetur se nihil aliud scire proposuisse inter ipsos quam Jesum crucifixum. Oppugnatum fuit ab innumeris hostibus, nec ab externis tantum et alienis, sed ab homine ipso carnali, qui nihil non molitur, ut illud a se repellat ; Et ista tamen omnia obstacula perrupit; et de homine ejusque resistentia triumphavit. Miratur Cicero Romulum, quod seculo adhuc rudi id consecutus fuerit ut Deus haberetur. Sed quanto magis mirandum, Jesum nostrum seculo literatissimo et excultissimo, id obtinuisse solo Verbi Præconio ut Deus crederetur, ut propter eam confessionem discipuli ejus nulla non mala experiri essent parati. Caligula, Nero, Domitianus, divinis honoribus viventes affecti sunt, sed mortui mille ludibriis expositi. Jesus vivens desperatissimus et miserrimus mortalium habitus, post mortem divinam gloriam consequitur, et supra omnes Reges extollitur. Quæ tantæ mutationis causa esse potuit? Non alia quam divinitatis doctrinæ ejus persuasio.

conditione;

XXIV. Præconum conditio non exiguum huic demonstra3. A Præconum tioni pondus addit. Illi erant pauci, duodecim numero, plebeii, obscuri, piscatores, publicani, quos nec domus sua illustres, nec potentia vel opes suspiciendos, nec gratia charos, nec magnatum favor gratos, nec eruditio vel eloquentia inclytos, vel ad alliciendum mortalium animos idoneos reddiderat ; sed quibus omnia ea deerant, quæ ad persua dendos homines requiri solent. Quis credat fieri potuisse, ut per tales homines res tantæ gererentur, iisque cederent tot Synagogæ, tot Academiæ, tot Philosophorum agmina, tot ingeniorum acumina, tot Tribunalia et Sceptra; si is quem prædicabant, non fuisset verus Messias? Mittuntur pauci ad innumeros, rudes ad doctos, infantes ad disertissimos, simplices ad astutos, inermes ad armatos, inopes ad potentissimos, et tamen omnes post se trahunt. Conferantur cum his quotquot olim fuerunt celebratissimarum sectarum Authores, qui omnem ingenii vim adhibuerunt, ut toto orbe inclarescerent, quibusque nihil defuit ad propagandam quaquaversum disciplinam suam. Ecquis tamen ex iis omnibus fuit, qui, non dico, tot sectatores, sed vel millesimam partem post se traxerit? Sic Deus voluit thesaurum suum in vasis testaceis collocare, ut excellentia virtutis istius esset a Deo, non ab hominibus, ne quid incrementorum suorum Pietas et Religio deberet Mundo, sed ut tota a Deo penderet.

modo.

XXV. Denique docendi modus id ipsum evidenter ar4. A docendi guit; nec enim fuit elaboratus et curiosus, et lenociniis sermonis et verborum ampullis ornatus, et ad fallendum compositus, sed simplex, inaffectus et rudibus pariter atque eruditis obvius, ut fraudis et simulationis omnis suspicio abesset. Ideo nec vim adhibebant, ut cogerent dissentientes, nec dolum, ut fallerent imprudentes, nec minas ut terrerent reluctantes; Sed liberam fidem cupiebant, aut nullam, non

corpora, sed animos in triumphum ducere Deo et Christo dignum putabant. Si vim adhibuissent, si armis aut legionibus, si cæde aut sanguine Religionem voluissent fundare, quomodo impostor Mahumetes tyrannidem suam erexit et conservat, non mirum videri deberet, si voti compotes utcunque facti fuissent: Sed armatum totum orbem ab inermibus, et infirmis, nullaque potentia vel autoritate instructis, sola persuasione subigi, id vero et Authoris, et doctrinæ, qua id fit, divinitatem manifeste arguit. Diabolo enim istud opus tribuere quid esset quam Diabolum velle proprii exitii autorem esse, et in sui regni excidium conspirare? quod nemo sanus dixerit. XXVI. Quod si certum fuit veritatis Messiæ argumentum Conversio mundi, et Christianismi fundatio, inter tot obstacula intercedentia; Non minus clarum est ejusdem veritatis testimonium, ejus Conservatio et Propagatio, dum a tot seculis, non modo non deletus est, licet nihil intentatum reliquerit Satan et Mundus ad illum funditus evertendum, sed magis confirmatus est et auctus, et altiores semper radices egit: Cum tamen aliæ Religiones et Sectæ, quæ authoritate Principum, et subtilitate Philosophorum, ac eloquentia Oratorum sustentabantur, tandem sint abolitæ. Quis non judicet opus non esse humanum, sed divinum; atque adeo ejus Authorem revera fuisse quod profitebatur, Christum Domini? Quarta Demonstra- XXVII. Quarta Demonstratio ducitur ab Absurdis : 1. tio ab Absurdis. Si Jesus non fuisset Christus, qualem se profitebatur, nunquam emergere potuisset ejus nomen et doctrina inter Reges et Principes, qui suffocare eam nitebantur, sed sepulta fuisset ejus gloria, cum nominibus aliorum, qui Pseudo-Christi fuerunt, maxime cum nec potentia ac authoritate mundi, nec sapientia seculi fulciretur. 2. Si Jesus non fuit Christus, omnium qui vixerunt, absit blasphemia dicto, contumeliosissimus fuit, qui toties ea de Deo, de se, de nobis, quæ falsissima sunt asseruit, et juramento etiam confirmavit, quo mendacio nullum majus aut periculosius dari potest. At in confesso est, fatentibus ipsis Judæis, Ethnicis, et Mahumedanis, summam vitæ puritatem conjunctam cum animi integritate in eo fulsisse, quæ ejusdem suspicionem plane tollunt. 3. Si Jesus non fuit missus a Deo, Deus gloriæ suæ vindex acerrimus, vel per Prophetam hoc prædixisset, ut a tali impostura homines caverent, vel Prophetis excitatis coarguisset, vel rebus ipsis et temporum decursu commonstrasset, quod dicebat Gamaliel, Si opus non est a Deo, destruetur. At seculorum decursu, non modo non extincta est et deleta ejus fama, sed crevit et totum orbem replevit ejus doctrina, ut e fonte prosiliens aqua, rivis confluentibus, quæ ante talos tantum pertingebat, ad genua attollitur, et pectus caputque tegit.

Fontes Solu- XXVIII. Quum Christus ait se non venisse pacem mittionum. tere in terram, sed gladium, Matth. x. 34, Sensus non est Christum fore causam belli efficientem per se, sed per accidens propter mundi malitiam, qui non ferens Evangelium debebat illi resistere, et bella adversus ejus professores excitare. Quod non opponitur Paci, quam Messias allaturus fuit in mundum ex Oraculis Propheticis, Isa. ii. 4, et xi. 6, 7, Mich. iv. 3; 1. quia pax non est mundana, sed mystica et cœlestis; 2. non cum mundo impiorum, et semine Serpentis, cum quo bellum rodo, debet esse, Gen. iii. 15, sed cum fidelibus inter se, qui positis odiis et inimicitiis debuerunt in Christo reconciliari et unum fieri; 3. si bella inter Christianos videntur, hoc non oritur ex doctrina Christi, sed ex vitio hominum.

XXIX. Destructio Idololatriæ, quæ prædicitur futura tempore Messiæ, non debuit fieri uno momento, sed paulatim, et per varios gradus, quod etiam contigisse cernimus: 1. quia Religio Christi aperte ac ex professo

omnem Idololatriam severissime damnat; 2. per eum etiam plane extirpata est in Cœtibus omnibus, qui Christi doctrinam vere profitentur; 3. quia quotidie tollitur in mundo per Evangelii prædicationem, et si qui inter Christianos adhuc eam retinent vel ex toto vel ex parte, eo ipso se non Ecclesiam Christi, sed Anti-Christi esse ostendunt, quod maximum est obstaculum conversioni Judæorum.

XXX. Si Johannes Baptista misit ad Jesum inquisiturus, An esset Messias venturus, Matth. xi. 2, 3, non hoc ideo facit, quasi de eo dubitaret, cum illustri modo de eo certior esset factus, et tam expressum testimonium illi perhibuisset, Joh. i. 29, 32, 33, 34, sed ut discipulos suos de eo adhuc non satis persuasos, et qui propterea nimium forte Magistro suo addicti erant, magis confirmaret ipsum videndo et audiendo.

XXXI. Tantum abest ut Christus debuerit a Synagoga approbari et recipi, ut ejus rejectio clare prædicta fuerit, Psal. cxviii. 22, "Lapis quem ædificantes rejecerunt," &c., Isa. liii. 1, "Quis credidit auditui nostro ?" Unde Thalm. tract. Sanhed, "Cum filius Davidis veniet," inquit R. Judas, "rari erunt Sapientes in Israel, et sapientia Scribæ putrescet, et Schola Theologorum lupanaria erunt."

XXXII. Si Jesus Legem cæremonialem abrogavit; Non sequitur violatorem fuisse Legis, sed Turn et consummatorem ; quia implendo eam abrogavit: Nec propterea, vel Legi ipsi adversatus est, quia Lex ista non data fuerat ut in æternum duraret, sed usque ad tempus dieplários; Nec consilio Dei, qui hanc mutationem ab æterno decreverat. Si cæremoniæ et sacrificia adhuc futura dicuntur sub Messia, hoc intelligendum est mystice quoad veritatem internam cultus spiritualis et Evangelici, non literaliter quoad figuram externam; ex stylo Spiritus S., qui mutato statu retinet nomen antiquum, et mysteria Evangelica describit terminis legalibus.

QUÆSTIO III.

DE INCARNATIONIS NECESSITATE.

An necesse fuerit Filium Dei Incarnari? Affirm.

Voces quibus In

tura:

I. Antequam de Quæstione dicamus, notandæ sunt carnatio desig- paucis variæ voces, quibus mysterium Incarnationis denatur in Scrip signari solet, tum in Scriptura, tum apud Veteres: In Scriptura, dicitur Pavigaris ir ragni manifestatio in carne, 1 Tim. iii. 16; cáμaτos xαvagτioμòs, Corporis adaptatio, seu formatio, Heb. x. 5; xivors, exinanitio et formæ servilis assumptio, Phil. ii. 7; ins assumptio seminis Abrahæ, Heb. ii. 16; izpania apparitio, 2 Tim. i. 10, &c. Apud Patres modo vocatur oixovoia distincte a Et apud Patres. Dooi, quia admirabilis dispensationis opus fuit, modo

ἐνανθρώπησις, ἐνσωμάτωσις, ἔνσαρκος παρουσία, communius σάρκωσις vel ενσάρκωσις voce proculdubio petita ex Joh. i. 14, quum λóyos dicitur caro factus; ubi vox carnis non stricte sumitur pro altera parte hominis, sed late et synecd. pro tota humana natura, quæ cum carne animam includit; Atque ita clarius insinuatur divinæ erga homines charitatis et misericordiæ magnitudo; cum eo usque se demittere dignatus sit Deus, ut non tantum animam, quæ nobilior est hominis pars, sibi sociare voluerit, sed quod est vilissimum et maxime infirmum in nobis, carnem scilicet hanc fragilem et mortalem assumpserit.

« PoprzedniaDalej »