Obrazy na stronie
PDF
ePub

tivis illustratum et sancitum, qualia sunt tum exemplum Christi, tum maxima illius beneficia; quippe si nos tantopere dilexit, debemus vicissim, ut amor amore compensatur, in charitatis redhostimentum et ipsum et fratres nostros propter ipsum diligere, 1 Joh. iv. 11; novum etiam ratione durationis, quia perpetuum est et æternum.

XXIV. Non potest dici quicquam additum a Christo quoad essentialia præceptis Legis moralis. Non Primo, vel novus modus orandi, qui oratione Dominica definitur; Quia præceptum colendi et adorandi Deum, orationem necessario continet, et quamvis oratio Dominica quoad formam a Christo sit instituta, nihil habet quoad materiam et res petendas, quod precibus Sanctorum in Veteri Test. non sit expressum; Vel novus Christi cultus et Patris in ipso; Quia adoratio Christi et mandata fuit sæpius in Vet. Test., Psalm. ii. 12, et xlv. 11, et xcvii. 7, Exod. xxiii., et exemplis variis confirmata, Abrahami, Gen. xviii. 23, &c.; Jacobi, Gen. xlviii. 16; Danielis, ix. 17, &c. Imo nulla oratio a Patribus nisi in nomine Christi saltem implicite fiebat, quatenus nitebatur promissionibus divinis, quarum fundamentum erat Messias, 2 Cor. i. 20.

XXV. Non Secundo, per Imaginum et Idolorum, non modo cultus, sed etiam fabricationis, et locorum Idolis sacrorum frequentationis, prohibitionem. Quia hoc ipsum jam sub Veteri Test. præceptum fuerat, quum Idola Gentium comburi, altaria destrui, et luci succidi jubentur, Exod. xxiii. 24, Deuteron. xii. 2, 3. Imo interdictum, ne nomina Idolorum in sermonibus usurpentur, Exod. xxiii. 13, et Psal. xvi. 4, vel consortium cum Idololatris religioni damnosum colatur, Deutero. vii. 2, 3.

XXVI. Non Tertio, Vel per Advocationem Christi in testimonium utpote cordium scrutatoris, Apocal. ii. 23. Quia ut Christus tanquam coæternus et coëssentialis Patri adoratus est in V. Test., ita juratum est per Homen ejus, Isa. xlv. 23, et Rom. xiv. 11. Vel per Juramenti absolutam prohibitionem, qui aut antea dictum, non absolute et simpliciter intelligendus est sermo Christi, Matth. v., sed limitate quoad subjectam materiam, id. temerarias illas et perversas, quæ in quotidianis sermonibus usurpabantur, jurandi formulas per creaturas. Non Quarto, per abrogationem Sabbathi, Quia, ut postea probabitur, abrogatum tantum est quoad cæremoniale, non quoad morale.

XXVII. Non Quinto, per Magistratuum, Dominorum, et Maritorum cultum, qui instar Patrum observari debeant. Quia certum sub nomine Patrum etiam in Vet. Test. et Magistratus et Dominos seu heros et maritos intelligi, Genes. xli. 43, et xlv. 8, Job. xxix. 16, 2 Reg. v. 13, qui potestate sua moderate et paterne, non despotice, debent uti, Deut. v. 20, 21, et xvii. 15, et xxiv. 1; Mala. ii. 14, 15. Non Sexto, per prohibitionem ira et injuriarum erga fratrem, et vindictæ cujuscunque; Quia quoad prius, Lex prohibendo homicidium, prohibet quæcunque eo deducunt, tum extrinsecus injurias et dicteria, tum intus motus iræ et odii, Quoad posterius, a Christo vindicta privata tantum vetatur juxta Legem, non vero publica, quæ non potest separari ab officio Magistratus, Rom. xiii. 1, 2.

XXVIII. Non Septimo, per interdictum aspectus impudici mulieris, divortii extra causam adulterii, et omnis scortationis et turpiloquii. Quia ista omnia sub Lege jam continentur, quæ sub una specie totum genus complectitur, vetando omnem impuritatem, quæ vel in opere vel verbis sese exerit, et præceptum decimum de concupiscentia id ipsum fortius confirmat. Divortium vero, ut supra dictum, non permissum vel præceptum fuit Lege morali, sed toleratum tantum Lege forensi propter oxλngoκαρδίαν populi.

XXIX. Non Octavo, per avaritiæ, et luxuriæ in victu et amictu prohibitionem; Quia utraque in Lege jam interdicta; Illa quidem Exod. xx. 17, et xxii. 25, et Psalm. cxix. 36; Isa. iii. 17; Ista vero Deuter. xxi. 20; Prov. xxiii. 20; Isa. iii. 16, 17, et v. 11, 12. Non Nono, per mendacii cujusvis, et obtrectationum ac delationum interdictum; Quia hoc etiam in Lege continetur et alibi interdicitur, Psal. xv. 3, et ci. 5. Non Decimo, per mandatum de non adjiciendo animo rei concupitæ ; Quia Paulus, Rom. vii. 7, 8, docet omnem concupiscentiam in genere damnari, atque ideo omnes species et gradus ejus. Ūno verbo omnes additiones ab Adversariis propositæ, vel continentur sub ipsis præceptis, ut species sub genere, partes sub toto, effecta sub causis, consequentia sub antecedentibus, et vicissim; Vel heterogeneæ sunt ipsis præceptis, a scopo eorum et subjecto alienæ, vel illis etiam repugnant; ut ex dictis patet.

XXX. Quod nullo modo continetur sub dilectione Dei et Proximi, nec explicite, nec implicite, nec quoad literam, nec quoad sensum, bene additum dicitur Legi. Sed Abnegatio nostri, Tolerantia crucis, et Imitatio Christi, continentur in Lege, si non expresse, saltem implicite et quoad sensum, quia non possumus diligere Deum toto corde, quin parati simus ad abnegandos nos ipsos, et tolerandam crucem propter ipsum, et Christum, qui verus Deus est, imitandum.

XXXI. Quamvis Lex agat tantum expresse de officiis erga Deum et proximum, sub illis tamen necessario continentur officia erga nos, quia non possumus Deum diligere ex toto corde sine omnimoda sanctitate, nec amabimus rite proximum sicut nos ipsos, nisi amorem nostri ex Dei Lege

componamus.

XXXII, Christus confertur cum Mose, Heb. ii. 1, 2, 3, -non in Legislatione, quasi esset novus Legislator perfectior Mose; sic enim potius opponitur, quum Lex data dicitur per Mosem, Johan. i. 17, Gratia vero et veritas per Christum : Sed partim in genere doctrinæ, quod illic Legale, hic Evangelicum; partim in dignitate et gloria, qua Mosem Christus longissime superat.

XXXIII. Licet Lex resipiscentiam directe et formaliter non præcipiat, quia nullam spem veniæ dat peccatori, atque ita proprie ad Evangelium pertineat: materialiter tamen et indirecte ad eam refertur, quia in ea præscribitur bene vivendi et Deo placendi regula, qui est resipiscentiæ

scopus.

QUÆSTIO IV.

An aliquid additum sit Legi morali per modum Consilii? Neg., contra Pontificios.

Quid sint Consi

I. Quæstio ista, quæ nobis cum Pontificiis intercedit, lia Evangelica. differt a præcedenti; Ibi enim disputabatur de præceptis; Sententia Pon- Hic de Consiliis: vocant autem illi "Consilia, Bona opera tificiorum. a Christo nobis, non imperata, sed demonstrata, non mandata, sed commendata," finitore Bellar. lib. ii. de Mona. c. 7; Quæ Evangelica, et Perfectionis illis dicuntur, quod in Evangelio tanquam Lege per-fectiore proponantur, et suadeantur, et ad majorem sanctitatis perfectionem deducant quotquot speciali voto se obstringunt ad eorum observationem. Unde distinguuntur secundum ipsos a præceptis, 1. Ex parte materiæ, quæ in consiliis longe difficilior et perfectior sit, quam in præ

ceptis. 2. Ex parte subjecti, quod consilia ad certum tantum hominum ordinem pertineant, præcepta vero ad omnes in universum. 3. Ex parte forma, seu observationis, quæ in consiliis arbitraria, in præceptis autem necessaria sit. 4. Ex parte finis et effectus, quod majus et præstantius præmium, puta aureolas, et sublimiorem felicitatis gradum obtineant, præ præceptorum observatione. Licet vero de numero non consentiant, dum alii plura, alii pauciora esse volunt; Tria tamen præcipua sunt, quibus monasticam vitam superstruunt, Continentia, Obedientia et Paupertas, quibus respondent tria vota Monachis imposita, Continentiæ perpetuæ, Obedientiæ regularis, et voluntaria Paupertatis.

II. Orthodoxi vero non negant dari opera quædam Orthodoxorum. adiaphora, quæ cujusque arbitrio permittuntur in Scripturis, et quorum respectu consilia dari possunt in Verbo Dei, quæ a præceptis necessario observandis non male distinguuntur: quale est consilium Pauli de elocanda vel non elocanda virgine, 1 Cor. vii. 26, 36, et de usu vini respectu Timothei, 1 Tim. v. 14, sed quæ talia sint, ut per se Deo grata non sint, nec pœnam ullam neglecta, nec observata præmium ullum mereantur. Sed negant dari talia consilia circa moralia: utpote quæ cadant sub præceptum proprie dictum, non sub consilium. Rursus fatentur diversa præcepta dari posse, alia universalia, quæ omnes homines sine exceptione obligent, ut præceptum amandi Deum et Proximum; Alia specialia, quæ certis personis in certo statu et vitæ genere conveniunt, qualia sunt officia Magistratus, Patris, Viri, et similia; Alia privata, quæ personis quibusdam singularibus imponuntur, quale fuit præceptum datum Noacho arcam fabricandi, et Abrahamo tollendi filium. Sed negant ulla ex istis sub consilium cadere, cum expresse mandentur.

tionis.

per

III. Quæstio ergo eo redit: An in Evangelio additum Status Quæs- sit aliquid, non per modum præcepti, sed modum consilii, non circa adiaphora, sed circa moralia, non respectu omnium, sed quorundam tantum, non ad perfectionem tantum Christianismi, sed ad perfectiorem quendam statum obtinendum, et merita supererogationis stabilienda. Affirmant Adversarii, Nos negamus. Nulla dari consi- IV. Rationes sunt, 1. Quia nullum datur opus morale lia Evangelica bonum, quod non contineatur in Lege morali, atque adeo probatur. quod non cadat sub præceptum; siquidem est regula absolutissima omnis rectitudinis et perfectionis, et nihil pertinere potest ad perfectionem moralem hominis cujuscunque sit gradus, quod non includatur in amore Dei et proximi. 2. Quia quicquid cadit sub consilium in rebus moralibus, cadit etiam sub præceptum; Nam quod Deus consulit, eo ipso imperat: Unde Prover. i. 30, Luc. vii. 30, Act. xx. 27, Apocal. iii. 18, consilium pro mandato ponitur. 3. Quia quicquid ad hominis Christiani perfectionem facit, non suadetur tantum, vel commendatur, sed mandatur a Christo, Estote perfecti, ut Pater vester est perfectus, Matth. v. 48. 4. Quia quæ pro consiliis Evangelicis obtruduntur, vel in Verbo præ-cepta sunt, qualis est dilectio inimici, Matth. v. 44; Rom. xii. 20; Patientia injuriæ, Matth. v. 39; Castitas, vel etiam Cœlibatus, si adsit donum continentiæ, et ex aliqua causa requiratur, 1 Corinth. ix. 5; Voluntaria Paupertas propter Christum et Evangelium, Luc. xiv. 33; Mat. xvi. 24: Vel extra Verbum excogitata sunt ab hominibus; et non aliam rationem habere possunt, quam cultus voluntarii; ut Obedientia regularis, quæ repugnat libertati, in qua nos Christus constituit, Galat. v. 1, et secundum quam non debemus amplius fieri servi hominum, 1 Cor. vii. 23; Continentia perpetua, quia testatur Christus illud donum non esse cujusvis, Matth.

xix. 11, et per Apostolum præcipit, ut qui se non continet matrimonium contrahat, quod melius sit nubere quam uri, 1 Cor. vii. 9; Paupertas voluntaria, qualis commendatur a Pontificiis, quia nemo sine speciali vocatione aut necessitate facultates suas debet abjicere, Matt. xix. 21, 27, ne tentet Deum, Matt. iv. 7, aut charitatem erga proximum negligere cogatur, Eph. iv. 28.

Fontes Solutionum.

[ocr errors]

V. Mandatum factum a Christo juveni turgido, et perfectam Legis observationem Pharisaïce jactanti, "Si vis perfectus esse, abi, et vende quæ habes, et da pauperibus," &c., Matth. xix. 21, non fuit consilium perfectionis, sed præceptum personale et exploratorium" ad illius fastum retundendum et hypocrisim detegendam; Nec per modum consilii proponitur, quod sequi vel non sequi positum fuerit in ejus arbitrio, sed per modum præcepti ad cujus observationem tenebatur. 2. Perfectio quæ hic proponitur, non est perfectio gloriæ, quam præ cæteris consecuturus fuisset, sed perfectio justitiæ, quæ studio bonorum operum in hac vita obtinetur, q. d., Si vis te perfectum ostendere, qualem te jactas, debes hoc experimento illud comprobare, omnia vendendo; quod ex quæstione Juvenis, et Christi ad eam responsione patet. 3. Quod Christus ait unum illi deesse non evincit Christum probare quæ dixerat de observatione perfecta Legis, alias non recusasset obsequi mandato Christi; set fit tantum ad explorationem, ut latens hypocrisis vitium detegeretur. 4. Licet præceptum vendendi omnia non sit generale et commune, non sequitur esse consilium, quia potest esse præceptum speciale et personale ugrizò, quod certis de causis proponitur. 5. Quod Christus, Marc. x. 21, dicitur eum dilexisse, non infert juvenem vera dixisse, quum se observasse omnia Legis mandata a juventute profitetur: nam tristitia, quam concepit ex mandato Christi, satis evincit amo. rem ejus erga Deum perfectum non fuisse, sed signum fuit benevolentiæ, propter desiderium quod testabatur vitæ æternæ obtinendæ, et studium quod impenderat in implenda Lege, licet suis nævis non careret.

VI. Quum Apostolus, 1 Cor. vii. 25, opponit véμnv izıtayḥ, et dicit se non habere zıtayàv seu mandatum de virginibus, sed dare un seu sententiam et consilium, ut V. V. reddit; nihil habet quod faveat consiliis Evangelicis Pontificiorum; quia agitur de re libera et adiaphora, quæ nec præstita nec omissa ullum reatum inducit; nam sive virgo nupserit, sive non, minime peccat, cum uterque status Deo gratus esse possit, si in eo pure versemur. 2. Nec si Paulus subjicit melius facere, v. 38, çüσo o, qui virginem innuptam relinquit, tam intelligit bonum honestum et morale, (siquidem ex ipso Paulo, v. 28, si nubat virgo non peccat, et Hebr. xiii. 4, riuos est yáμos iv rãi, honorandum est conjugium in omnibus,) quam utile et commodum, propter ærumnas varias, quas post se trahit matrimonium, et præcipue ratione temporis illius, propter instantes persecutiones, in quibus melius agi debebat cum cœlibibus, quam cum conjugatis, quod Apostolus v. 28 innuit, tales afflictionem habituri sunt in carne, et v. 35, hoc dico gòs to iμãr ovμpigor, ad commodum vestrum. 3. Si beatior vocatur quæ in statu colibatus manet, v. 40, hoc intelligendum non est de perfectiori aliquo gradu gloriæ, sed de statu hujus vitæ, quia minus afflictionibus et tentationibus debuit esse exposita.

VII. Eunuchi de quibus agitur, Isa. lvi. 3, 4, quibus promittitur "intra muros Jerusalem spatium et nomen melius quam filiorum et filiarum;" non sunt Eunuchi voluntarii, qui se voto cuipiam obstrinxerint, sed naturales, vel per vim facti, quibus sub novo Testam., dummodo pietatem coluerint, promittitur admissio in Templum et Civitatem Dei, id. in Ecclesiam,

et nomen eximium filiorum Dei, quod melius est liberis, quia est æternum, non obstante Lege forensi de Eunuchis, qua a congregatione Domini excludebantur in Vet. Test., Deut. xxiii. 1, 2. Quia ergo Lex obedientibus fœcunditatem promittebat, Eunuchi rezvo poterant cogitare inane fore studium suum, maxime cum infames essent, et a populi privilegiis exclusi: Ideo quod hac in parte ipsis deest, id aliis beneficiis potioribus se compensaturum si fideles fuerint, dicit Deus, ita ut nulli opera sit peritura. Ita sub Alienigenis et Eunuchis Isaïas complectitur omnes qui videntur indigni quos Deus in populo suo censeat, sive quia erant exclusi a fœdere, sive quia notam aliquam ignominiæ gerebant qua a populo Dei submoverentur, quos alloquitur ne diffidant, quod non sit acceptio personarum apud Deum, sed in quavis gente, qui timet ipsum, illi sit acceptus, ut ait Petrus, Act. x. 34, 35.

VIII. Eunuchi qui dicuntur se svovi propter regnum cælorum, Matth. xix. 12, non denotant eos, qui ex consilio voverunt perpetuum cœlibatum sive futurum sit ut urantur, sive non; non possent enim eximi a culpa, quia præstat nubere quam uri: Sed qui sibi imponunt sponte necessitatem manendi in cœlibatu, et servandi talem vitæ statum, ut commodius Deo serviant, et ejus regnum promoveant, quandiu Deus donum continentiæ ipsis concesserit, quæ limitatio colligitur ex v. 11, ubi Dominus testatur, non omnes cœlibatus esse capaces, ideoque nonnullis necessarium esse conjugium: et ex v. 12, quum ait, Qui potest capere capiat, ubi hortatur ad usum continentiæ eos qui doni istius sibi conscii sunt, et quandiu illud habent.

IX. Apostoli quidam cœlibes fuerunt, sed citra votum, salva manente conjugii ineundi libertate, si res posceret, 1 Cor. ix. 5. Alii manserunt conjugati etiam post vocationem, ib., et Luc. iv. 38. Reliquerunt quidem omnia, ut dicitur, Matth. xix. 27, sed quæ Christum sequentibus impedimento esse poterant; Inter quæ numerare uxores contumeliosum est, tum quia et ipsæ secutæ sunt Christum, Luc. viii. 2, 3, tum quia maritis fidelibus constanter adhæsisse leguntur. Quoad facultates, si eas reliquissent, fecissent hoc non consilio, sed mandato Christi, Joh. i. 40, &c. Matth. ix. 9, sed docet Evangelium, non abdicasse se earum proprietate, ut qui domos et naves retinuerint, Matt. viii., Jo. xix. et xxi., sed ordinario earum usu abstinendo, et operis manuariis, ut ministerio suo in solidum vacarent.

X. Gratuita prædicatio Evangelii, de qua Paulus loquitur, 1 Cor. ix. 12, 15, non imperata quidem fuit mandato communi Apostolo; alias nec ipsi, nec aliis licuisset stipendium accipere; sed ex vocatione singulari ei incumbebat, pro circumstantiis hominum et locorum, ut Apostolico munere a Christo sibi imposito rite defungeretur, propter Pseudapostolos ejus æmulos, qui hoc faciebant, ut seipsos apud Ecclesias commendarent. Gloriam quam sibi propterea tribuit, v. 15, opponit calumniis falsorum fratrum, quasi quæstui haberet Evangelium; non quasi opus indebitum et supererogationis faceret, sed quatenus officii sibi demandati partes sedulo et fideliter obibat.

XI. Quum Christus præscribit Juveni, ut se sequatur, Mat. xix. 21, non dat consilium, sed præceptum omnibus commune, quia nemini spes esse potest salutis, nisi Christum sequenti, 1 Pet. ii. 21, licet ex causa singulari illi peculiariter accommodetur.

« PoprzedniaDalej »