Obrazy na stronie
PDF
ePub

ejus executionem paratum esse testatur. Nec alio pertinet, quod dicitur Agnus mactatus a fundatione mundi," Apoc. xiii. 8, quam ut efficacia et certitudo istius Sponsionis designetur, per quam sit, ut sacrificium post multa demum secula futurum, jam pro oblato habitum sit.

VIII. Secundo, Rei ipsius natura hoc postulat, sive Deus cui Sponsio fieri debuit respiciatur, sive Sponsor, qui eam facere tenebatur, sive Electi ipsi pro quibus spondebat, sive Sponsionis ipsius natura, cum ejus effectis attendatur. Nam ad Deum quod attinet, Expromissorem verum, non merum fidejussorem exigebat ejus Justitia, quæ ut non potuit solutionem a primis Debitoribus expectare; ita non potuit acquiescere nisi in absoluta Filii Sponsione, nec illi conveniebat Christum simul et Electos eodem decreto manere obligatos, cum ideo in Vadem ipsis sit datus, ut eo ipso liberi dimitterentur. Nec Sapientia ejus, certæ solutionis per Christum solum præstandæ præscia, potuit eos, a quibus solutio nunquam petenda fuit, ut debitores sub obligatione tenere, et ut reos adhuc intueri. Imo cum opera Dei ab æterno ipsi sint cognita, Act. xv. 18, per lumen omniscientiæ Sponsio ista non modo ut futura, sed jam ut præsens, imo ut peracta Deo observabatur, et efficacia sua eadem beneficia Patribus dabat, quibus fruimur, quod mera fidejussio præstare non potuisset.

IX. Qualitas etiam Sponsoris hoc importat, nam ut est Deus infinitus et perfectissimus, Sponsio ejus debuit esse perfectissima, et involvere quicquid perfectionis in Expromissore ad debitorum liberationem contineri, concipi potest. Accedit, quod cum sit talis Sponsor, qui ab hominibus nec inventus, nec datus est, sed a Deo ipso; imo qui seipsum ab æterno Patri obtulit et loco peccatorum substituit absque illorum conscientia et desiderio, qui solutionem daturus erat solus ex immutabili Dei decreto, cujus certitudo promissionibus variis confirmabatur, et typis compluribus obsignabatur, non potuisset hoc exequi, nisi jam tum Expromissoris partes implevisset, et non tantum Fidejussoris. Unde talis fuit efficacia et effectus istius sponsionis, ut ejus virtute Patres plane ab omnibus pœnis, ab ipsis commeritis sint liberati, ut solutio ab ipsis amplius exigi non potuerit. Quod Viri Docti cum quibus res nobis nunc est, non potuerunt diffiteri. Hinc Celeb. Cocceius Sum. Theol. c. 35, s. 2 : Effectus Sponsionis fuit, ut peccatum postquam commissum erat, non imputaretur Hæredibus in Testamento scriptis, sive ut non posset esse in Deo voluntas puniendi peccatum in ipsis, quippe quod impactum erat in Sponsorem, et in eum debebat incurrere et ab eo exigi," Isa. liii. 6, 7; Et s. 134, "Pro quibus enim subrogatus est, eorum Sponsor extitit, illorum peccata in ipsum conjecta sunt."

X. Tertio, Electi ipsi pro quibus Sponsio fiebat, Expromissorem exigebant, non tantum Fidejussorem. Quia Sponsor ipsorum debuit esse anixos, ut ante dictum, qui se pro reis substitueret ad pœnas illis debitas patiendas, et eos hac ratione liberandos, quod fidejussor merus non potest præstare, qui spondet tantum ad certiorandam fidem creditoris de accipienda solutione, sed non præcise sua. Deinde ut Electi non erant amplius solvendo, ita nec ab ipsis in æternum potuit expectari solutio, imo nec ex decreto Dei unquam fuit postulanda. Ideo Sponsor debuit absolute solutionem in se recipere, adeoque rationem Expromissoris reipsa habere. Denique cum non tantum salvandi fuerint per Christum, sed reipsa salvati sint, et in cœlum recepti per vim Sponsionis Christi; non sufficit Christum fuisse Fidejussorem, qui post se non trahit primariorum debitorum personalem liberationem, sed necessario rationem Expromissoris debuit habere, qui omnimodam liberationem acquirit iis pro quibus spondet. Alias di

cendum foret, eos liberatos fuisse, et tamen mansisse obligatos, justos habitos fuisse coram Deo, et tamen fuisse semper sub reatu, quod est aris

τατον.

XI. Quarto, Sponsionis istius natura hoc innuit. Quia quicquid absoluti et immutabilis in expromissione continetur, id longe perfectius et eminentius in Christi Sponsione deprehenditur. Nam si in illa Sponsor solus ad solutionem obligatur, primario debitore non manente amplius obligato, et si ab illo solo postulatur debitum, et solutio expectatur; Hic pariter Sponsio Christi excludit propriam Electorum solutionem, quia ad solutionem ita absolute se obligavit, ut eo ipso liberati sint ab omni personali obligatione, et ab illo tantum solutio peti et expectari potuerit. Quod ulterius ex fine ipsius Sponsionis confirmatur, qui nullus alius fuit, quam absoluta Electorum liberatio, quo cum excidere non potuerit; debuit necessario expromissionis naturam induere, non tantum fidejussionis.

Fontes Solu

XII. Nec dici potest, Deum libertatem seu jus sibi semtionum. per servasse exigendi solutionem ab Electis seu primariis debitoribus. Quia cum absoluta fuerit Christi Sponsio ex immutabili Dei decreto, quo in peccatorum locum substitutus est, et solus pœnas ipsis debitas debuit ferre; capi non potest, quomodo, posito illo decreto de pœnis tantum a Sponsore repetendis, homines adhuc obligati remaneant, et Deus libertatem sibi servaverit exigendi solutionem ab ipsis. Verum quidem est in foro civili Jus esse creditori, ex duobus correis debitum repetendi, vel a primario debitore, vel a fidejussore. Sed ubi post contractum debitum, et debitorem factum non solvendo, Sponsor intervenit, qui debiti dispungendi onus omne in se suscipit, et cujus fidem creditor sequitur, eo ipso primus debitor omni exactioni subducitur; alias creditor ageret contra sponsionis admissionem, et videretur fidem Sponsoris in dubium vocare. Ita hic quia Christus sponsione sua recepit in se onus pro peccatoribus solvendi, Deus eo ipso deposuit voluntatem exigendi ab ipsis debitum; hoc enim nec Equitas divina ferre posset, ut duo obligati maneant, cum unius satisfactione, et absoluta ad illam obligatione contenta, in ea plene acquieverit; nec Sapientia et Veritas, ut exigatur debitum ab illis pro quibus absoluto decreto Sponsor constitutus est, et in quo justificati sunt et ab omni pœna exempti; nec Bonitas et Misericordia, ut habeat pro reis et debitoribus, pro quibus liberandis sponsor sese stitit Dei judicio.

XIII. Nequicquam regeritur, Potuisse semper ab Electis exigi solutionem, satisfactione nondum præstita, posito quod Christus non stetisset sua sponsione et promissis, sed vadimonium deseruisset. Quia hoc est fingere quod est plane dovratov. Sane ubi agitur de sponsione seu vadimonio hominis mendacis et inconstantis, desertio ejus non abs re metuitur. Et hinc fit quod creditores fidejussionem ita admittant, ut jure suo adversus debitores se non abdicent, sed illud retineant, et in defectu solutionis a Sponsore promissæ illud exerceant. Sed quodnam potest concipi periculum desertionis vadimonii in Christo veracissimo, potentissimo, et optimo? imo quænam possibilitas? Quomodo promissio ejus absoluta in æterno Dei decreto, et ex eo in Oraculis Veteris Testamenti facta, "Ecce venio ut faciam voluntatem tuam," &c. id. ut satisfaciam pro iis quos mihi dedisti, potuit revocari, quin eo ipso immutabile Dei decretum rescinderetur, et electio ad salutem mutaretur, vel consisteret cum punitione Electorum? Quod cum plane sit advvárov, absurdam etiam esse hypothesim unde deducitur ne

cesse est.

XIV. Licet sub Veteri Testamento solutio nondum data fuisset; Non

sequitur Patres ad eam adhuc ita obligatos fuisse, ut potuerit ab ipsis exigi. Quia solutio danda fuit tantum a Sponsore, a quo solo repetenda et expectanda fuit, juxta decretum æternum et foedus Dei. Quamvis vero propter unionem, quæ nobis intercedit cum Christo, dum Christus pro nobis satisfecit, tantundem est ac si nosmet per ipsum satisfecissemus, 2 Cor. v. 15, 21, minus accurate tamen fideles Veteris Testamenti dicerentur obligati fuisse ad solutionem per Mediatorem præstandam; sed Christus contra, ut ab æterno constitutus peccatorum Sponsor, obligatus fuit, ut pro ipsis ex vi Sponsionis suæ satisfaceret. Sane quod quis per alium facit, per seipsum fecisse putandus est, si scilicet eum, per quem dicitur agere, loco suo substituit, et illi authoritatem et vires aliquid per se agendi dedit. Sed hic res plane aliter se habet. Nam nec Christum suffecimus loco nostro, imo nec de eo cogitavimus quidem, sed nobis gratis datus est, nec ullam potestatem aut vim faciendi quæ pro nobis præstitit, illi dare potuimus.

XV. Ut Christo Favega non est injurium dici peccatum et maledictionem in tempore; sic non repugnat ab æterno ad actualem illius maledictionis perpessionem in natura assumenda obligari, quod est reatum vi carium electorum in se suscipere. Si non dedecuit Christum Mediatorem nostrum fieri; Nec pariter dedecere potuit ea omnia peragere, quæ ratio muneris et salutis hominum, pro quibus vices has obibat, exigebat; Nec hic Christus spectandus est simpl. ut λoyos, sed economice ut Dearθρωπος futurus.

XVI. Non eadem est ratio translationis debiti pecuniarii in Sponsorem, et debiti pœnalis. Illa potest esse absoluta et plena quoad omnem rationem debiti, quia non attenditur quis solvat, sed tantum quid solvatur, non persona, sed pecunia. Sed in criminalibus ubi respicitur persona, et non tantum pœna, obligatio nequit quoad omnes partes transferri in Sponsorem, sed tantum quoad aliquam, nimirum quoad certam pœnam Vadi infligendam loco Rei, non vero quoad obligationem personalem, seu pœnam in propria persona ferendam. Peccata nostra dicuntur in Christum translata ratione prioris, non vero posterioris; nec personalis nostra obligatio est in Christum translata, sed gratiose dissoluta. Unde licet peccata nostra possint dici Christi, ratione imputationis reatus, non desinunt ese nostras ratione proprietatis, et commissionis. Et ut in locum nostrum se substituit; Ita quicquid solvit, pro nobis et nomine nostro solvisse bene dici. tur. Nam ubi quis se obligat tanquam vixos ad passionem pro alterius delictis, necesse est semper ut patiatur vice illius ad satisfactionem, nec hic alia concipi potest, quam vicaria ex gratiosa acceptatione solutio. XVII. Quamvis Christum Expromissorem dicamus; Non ideo volumus esse merum Expromissorem, vel juridicam hic factam esse novationem, quæ in variis differt a Sponsione Christi, potissimum vero in eo, quod per eam obligatio potest quoad omnes partes alterius fieri, quia debita pecuniaria possunt plene in alium transferri, nec necesse est ut solutio eorum alterius loco fieri dicatur, quod in criminalibus locum non habet, ut jamjam dictum. Tum in eo quod ubi per novationem delegatus debitor ad solutionem obligatur, nulla fit remissio, manente obligatione ad solutionem ejusdem rei quæ debetur, quod in hoc negotio non occurrit, ubi pœna vicaria tantum pro nobis, non vero propria et personalis luitur. Sed hoc tantum urgemus, ut perfectionem et efficaciam Sponsionis Christi explicemus, quæ per solam fidejussionem non potest sufficienter intelligi, ut hic semper Sponsio Christi longe perfectior et præstantior dicenda sit quavis expromissione civili.

XVIII. Quum Christus vocatur yyvos Fœderis Novi, Heb. vii. 22, non restringenda est ejus Sponsio ad solam fidejussionem; nam præterquam quod verba Pauli non minus ad tempus Novi Testamenti referuntur, quo nemo negat eum Expromissorem fuisse ; vox ipsa ex usu recepto non tantum fidejussorem merum, sed etiam expromissorem denotat, Hesy. "Eyvos, ávádoxos, at ávádéxica est actus proprius expromissoris, qui in se recipit, et suum agnoscit debitum, Budæo teste, Martin. in Lex. Philo. ad vocem iyya sponsio, expromissio ¿vadoxy.

XIX. Non eadem est ratio victimarum legalium et aλóyar, et Victimæ cœlestis et divinæ : Illis non potuit imponi reatus, antequam offerrentur, quia translatio fiebat a peccatoribus ex Dei ordinatione, nullo intercedente earum consensu, ad expiationem peccati sui: Sed nihil obstat translationem factam esse in Christum, antequam actu offerretur, quum munus illud sponte susceperit ex Dei decreto. Imo necesse fuit ejus promissionem et sponsionem voluntariam antecedere oblationem, ut fructus ejus manaret ad fideles V. T. qui per fidem sibi applicare debuerunt vim meriti Christi, jam tum efficacis ad sui liberationem.

XX. Licet Lex cæremonialis eum Sacrificiis in you sua Legali fuerit instar chirographi, quod inculcavit jus violati fœderis Operum; non ideo tamen importavit Sponsionem Christi fuisse meram fidejussionem, et fideles manere adhuc obligatos sub reatu; Quia in oσu sua Evangelica, quatenus erat typus Christi, adumbrabat liberationem a reatu, et justificationem in Christo Sponsore datam. Unde Circumcisio dicitur sigillum justitiæ fidei, Rom. iv. 11, et Petra Christus, 1 Cor. x. 4. Qui plura voluerit consulat Celeber. Leideckerum Theologum et Professorem Ultrajectinum, qui hoc argumentum fuse et solide exequitur, Lib. ii. Vis veritatis, Cont. 1. et 2.

QUÆSTIO X.

DE STATU PATRUM SUB VET. TEST.

An Patres sub Vet. Test. dici possint fuisse adhuc sub ira Dei, et maledictione Legis, et permansisse in reatu peccati, usque ad mortem Christi ; Nec habuisse aon, seu plenam et proprie dictam remissionem peccatorum, sed tantum πάρεσιν? D.

tionis.

I. Ut præcedens Quæstio de Sponsore Fœderis Gratiæ sub Veteri Testamento nata est ex occasione præsentis, quæ versatur circa Statum Patrum sub Veteri Testamento, non parum etiam conféret ejus decisio ad istius elucidationem. II. Ne autem aberremus a Statu Quæstionis, et a Nobis Status Quæs- hic peccetur, vel in defectu nimis deprimendo eorum privilegia, vel in excessu nimis ea extollendo, ut non raro fieri solet, Observandum, 1. Non quæri De actuali impetratione reconciliationis et remissionis peccatorum per solutionem aurgov factam in morte Christi. Constat enim utrinque eam demum fieri debuisse, et factam fuisse sub N. T. in complemento temporum. Sed de applicatione morali solutionis istius præstandæ tempore a Deo præstituto, in remissione vera et plena omnium peccatorum fidelium, ita ut debitum ab ipsis exigi amplius non potuerit.

III. 2. Non quæri De virtute et efficacia Legis in se spectatæ, quoad justificationem, An remissio Patribus obtigerit per victimas legales spectatas

in esse suo absoluto, vel in exéru sua legali? Convenit enim inter omnes hoc fieri non potuisse, propter Legis advrauíar Heb. vii. 18, 19, et x. 1, 2, 3. Et hoc sensu verum est fideles spectatos in se, et quatenus erant sub Lege, fuisse sub reatu, et conscientiam peccati habere potuisse: Sed De efficacia gratiæ et sacrificii Christi legalibus victimis adumbrati, Annon obtinuerint in dispensatione interna fœderis gratiæ remissionem plenam omnium pec. catorum virtute mortis Christi futuræ ?

IV. 3. Non quæri De sensu Remissionis peccatorum, et pace et consolatione inde manante quoad gradum, An minor fuerit sub V. T. et major sub N? Nemo enim negat graduale hoc discrimen; Et ut obscurius fuit lumen, et parcior mensura Spiritus; Ita minorem fuisse remissionis sensum, et minus solatium. Imo et metum fuisse mortis, et Spiritum servitutis ex rigore legalis œconomiæ, ut fuse supra probatum Q. 7. Sed An posito isto discrimine, ideo dici debeat Patres fuisse adhuc sub reatu et execratione Legis, nec habuisse veram peccatorum pov, seu plenam eorum remissionem, sed tantum ágio, et præteritionem, in qua potuerint ad scriptionem Chirographi, et solutionem debiti adhuc obligari?

V. 4. Non quæri, An habuerint remissionem peccatorum et justificationem, quæ fit propter solutionem actu præstitam, et quæ conjunctam habet omnimodam immunitatem a Chirographo, annunciationem Justitiæ adductæ, et mortis Christi ad deletionem peccati? Nemo enim negare potest hoc esse privilegium Novi Testamenti fidelibus proprium, quorum temporibus solutio actu præstita est per Christum, et deletum in Cruce Chirographum, quod nobis erat adversum. Sed Quæri, An talis justificatio sola nomen mereatur ass? Annon etiam ea quæ concessa fuit Patribus propter solutionem Christi certo futuram? Quod pertendimus.

VI. Quæstio ergo eo redit, An sub Veteri Testamento ita translata fuerint in Christum Sponsorem peccata Patrum, ut vi solutionis suo tempore futuræ, veram et plenam peccatorum suorum omnium remissionem obtinuerint, et ex ejus sensu, si non pleno et perfecto, at vero et reali, conscientiam tranquillatam habere portuerint, et solido frui solatio? An vero nonobstante Christi Sponsione, Patres manserint adhuc sub maledictione Legis, et conscientia peccati, et de eo accusari, et solutio ab illis postulari semper potuerit? Et si remissio ipsis aliqua concessa fuit, habuerit rationem agirias potius, quam peraws? Prius asserimus, Posterius vero Viti Docti cum quibus agimus.

VII. Ut enim Christum Sponsorem tantum Fidejussorem fuisse volunt, non Expromissorem, ut antea dictum, qui ita spoponderit pro Electis, ut manserint semper obligati, donec solutio esset præstita; Ita pertendunt Patres fuisse adhuc sub reatu et ira Dei propter Sacrificii expiatorii dilationem, et permansisse usque ad mortem Christi satisfactoriam sub execratione Legis et conscientia peccati. Nec habuisse po plenam scilicet et proprie dictam remissionem peccatorum, sed vixisse sub agiru, conniventic scilicet, dissimulatione, et prætermissione potius quam sub plena remissione. Hinc nullum peccatum proprie remissum esse sub Vet. Test. statuunt, et remissionem ad Nov. Test. pertinere, et promitti, ut rem non prisci temporis, sed posterioris, Et justificationem illorum, propter imputationem quandam peccati, et iram, quam operabatur, speciem tantum agiosas habuisse.

VIII. Quamvis vero non negemus discrimen memorabile intercedere inter statum fidelium Veteris et Novi Testamenti, quale est inter filios infantes et minorennes, qui sub Tutoribus et pædagogis retinentur et duriter tractantur, et eosdem adultos et emancipatos qui et bona sua norunt, et ad corum usum et fruitionem liberam admittuntur. Licet etiam concedamus

« PoprzedniaDalej »