Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXIV. Christus, Matth. v. 39, quum jubet percutienti malam dextram, etiam sinistram porrigere, et eripienti tunicam, insuper dare pallium, non immutat Legem naturæ, per quam homini insitum est propulsare injuriam, et vim vi repellere. Sed damnat tantum rò eordàs seu talionem, quando ad sui defensionem additur insuper ultio, et par aut major injuria. Proverbialiter et hyperbolice ista sunt intelligenda, non xarà rò faròv, nec enim Christus ipse præbuit alteram maxillam percutienti, Joh. xviii. 23, nec Paulus, Act. xxiii. 3; ut sensus sit, satius esse paratum esse ad novam injuriam ferendam, quam ad parem injuriam referendam aut malum malo pensandum, et quidem prætextu Legis divinæ de talione. Ita adversativa, ut sæpe alias, comparationem in se includit.

XXV. Deus non jussit Hoseam contra Legem scortari, c. i. 2, sed ei mandavit ut fornicariam duceret uxorem, quod parabolice potius quam historice intelligendum esse regula Augustini testatur, qui vult Scripturam figurate intelligi quoties vel vitium aliquod præcipit vel virtutem prohibet, et Scopus Prophetæ, qui erat redarguere populum ob fornicationem spiritualem, quod non fecisset, si talia præstitisset. Denique verba ipsa hoc ostendunt, Assume tibi uxorem scortum, et natos scorti, cum non potuerint iidem liberi assumi cum matre et ex ea gigni; sensus ergo est, Assume tibi scortum argumenti loco, illudque propone populo Israëlitico, et simile hoc de uxore fornicaria Israëlitis applica, quia spirituali fornicationi, idololatriæ scilicet, dediti sunt. Nec si exprimuntur apud Prophetam nomina uxoris et patris, judicandum est veram fuisse historiam, quia hoc non esse universale apparet ex parabola Lazari. Adde quod dato non concesso, hæc historice facta fuisse, non sequeretur Prophetam jussum fuisse scortari, quia aliud est scortari, aliud scortum in matrimonium assumere; Sed nihil obstat quominus executio sit emblematica, ut et præceptio.

XXVI. Cum Polygamia simultanea repugnet primævæ institutioni conjugii, in quo Deus virum unum et unam fœminam creavit, ut essent duo, non plures, in carne una; Et ejus confirmationi per Christum, Matth. xix. 8, dum licentiam divortiorum arguens dicit a principio non fuisse sic; Et saniorum Gentium testimonio, apud quas infamia notatur qui duas uxores simul habuerit; Dubitari non potest, quicquid Ochinus ad ejus defensionem dicat, eam illicitam esse ex se, et Legi naturali adversari. Quid vero sentiendum sit de Veteribus qui Polygami fuerunt, non omnes consentiunt. Quidam volunt hic intercessisse peculiarem quandam Dei dispensationem, et permissonem Ethicam, "secundum quam remiserit illis legem quam tulerat ab initio, ut citius impleri posset promissio de multiplicatione seminis Abrahæ : quia alias vix concipi potest, quomodo tot et tales viri tam frequenter et perseveranter eam inire voluerint vivendi rationem, quæ Deo displiceret, et benedictionem prolis quæsiverint in eo quod Juris naturalis et divini regulas perverteret. Et hoc eo facilius fieri potuisse arbitrantur, quod polygamia ista repugnet quidem Juri naturali secundario, et naturæ honestati, quæ mutatis rerum et personarum circumstantiis aliquando immutari licite possit, sed non Juri primario, quod absolute sit indispensabile. Verum quia talis dispensatio ex Scriptura demonstrari non potest, et probabilibus tantum rationibus nititur; Alii satius putant tolerantiam hic tantum agnoscere, et permissionem physicam facti, non permissionem ethicam juris, juxta quam nec simpliciter approbabat, nec absolute et formaliter permittebat, tanquam licitam, sed tantum ut infirmitatem et nævum aliquem dissimulabat et tolerabat suis de causis : Unde licita potuit esse in foro soli, ut immunitatem obtineret a pœnis civilibus et Ecclesiasticis apud homines, sed non in foro poli apud Deum.

XXVII. Licet autem Scriptura non reprehendat Polygamiam in Patriarchis; Non sequitur licitam fuisse: Nam et alia varia referuntur in Scriptura, nec reprehenduntur, quæ a peccato excusari nequeunt, ut Lothi incestus, Saulis auroxugía, et sim. Eam vero probatam non fuisse Deo colligi potest a posteriori ex gravissimis calamitatibus, quibus polygamos propterea castigavit. Nota crux domestica eo nomine Abrahamo imposita; Nota jurgia et æmulationes uxorum Jacobi; Notum quid David passus sit a liberorum flagitiis ex Polygamia ortis, et quam care constiterit illa Salomoni.

XXVIII. Quamvis Patriarchæ nesciverint se peccare per polygamiam, Non obstat tamen quominus peccaverint ex ignorantia, putantes id licitum esse omnibus quod passim obtinebat, prava consuetudine quæ invaluerat in ipsis obscurante vel obliterante primævæ institutionis memoriam, ut non cognoscerent esse peccatum. Nec sequitur mortuos esse in reatu illius peccati quod ignorabant, quia nunquam pœnitentiam ejus egerunt; quia si non expresse et formaliter pœnitentiam illius egerunt; implicite tamen ejus veniam petierunt, quum petebant veniam omnium peccatorum etiam occultorum. Nec pœnitentia specialis super hoc facto magis ab iis exigenda, quam super factis aliis de quibus non leguntur pœnitentiam egisse. Alias nec Noachum super ebrietate, nec Lothum super incestu, nec alios super aliis peccatis pœnitentiam egisse legimus, quos tamen peccatorum omnium veniam a Deo per fidem in Messiam impetrasse non dubitamus. Si pii quilibet multa committunt peccata ex ignorantia et errore, quorum nunquam distinctam agunt pœnitentiam, quod non impedit quominus eorum petant et obtineant remissionem, dicendo cum Davide, Purga me ab occultis, Ps. xix., quidni idem dicamus de veteribus Polygamis?

XXIX. Quoad Divortium, Deus nec præcepit simpliciter, aut permisit, sed tantum licentiam divortiorum, quæ obtinebat apud Judæos contra legem naturalem conjugii, certis legibus coercere voluit, ut modum rei illicitæ poneret, non vero ut eam licitam faceret. Unde Christus dicit hoc Deum permisisse, seu tolerasse, propter duritiem cordis Judæorum, Mat. xix. 8.

XXX. Si Conjugia in gradibus prohibitis, quæ inter liberos Adami fratres et sorores in principio contracta sunt, necessitate ita postulante, hoc non tam factum est per dispensationem proprie dictam Legis, quam per ejus declarationem. Judæi Doctores plerique confugiunt hic ad indulgentiam Dei, quasi Deus hoc, licet vitiosum, indulserit primis illis hominibus. Verum indulgentia non consentanea juri et honestati naturali non potest locum habere, quia Deus nunquam indulget facere malum. Alii, ut August., Necessitatem hic obtendunt, "cum non essent," inquit, lib. xviii. de C. D. cap. 16, "ulli homines nisi qui ex illis duobus nati fuissent, viri sorores suas conjuges acceperunt, quod postea quanto est antiquius compellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione prohibente." Sed neque hoc plene satisfacere potest: Quia necessitatis illius causa fuit ipse Deus, qui facile casum hunc tollere potuisset, si voluisset plura hominum paria creare, ne homines conjicerentur in necessitatem violandi Jus naturale. Commodius alii se expediunt distinguendo Jus naturale primarium et absolutum, quod in natura ipsa Dei immediate fundatur, et secundarium, quod fundatur in natura rerum, et locum tantum habet in certo rerum statu, ut lex prohibens furtum supponit rerum divisionem; Talia conjugia repugnare quidem posteriori juri naturali in certo rerum statu, seu natura constituta, post generis humani multiplicationem, et illicita esse natura, propter reverentiam sanguinis, quia in sorore et

fratre, qui sunt caro et imago parentis, venerandus est ipse parens, et verecundia naturalis hoc prohibet: Unde Gentiles ipsi, ut Plato, lib. viii. de Legibus, talia conjugia vocat μηδαμῶς ὅσια και θεομισῆ, minime pia et Deo invisa, et Diodor. Sicu., libro i., dicit esse xovov bos argwawr, communem hominum morem, ne fratres miscerentur cum sororibus, quia cohabitatio et convictus quotidianus nunquam vacaret suspicione illiciti amoris, et occasionem daret stupris et adulteriis, si talia conjugia licita essent: Sed non repugnare Juri naturali primario et absoluto; alias Deus qui seipsum non abnegat, de eo nunquam dispensare potuisset, nec talem conjunctionem, nequidem sub mundi initium, vel instituisset ipse, vel probasset. Ut ergo rerum constitutio a voluntate Dei pendet, potuit in certis casibus eam, si non absolute, at secundum quid et in certo rerum statu, immutare, prout expedire novit ad humanæ societatis conservationem; Et quia voluit ex uno sanguine omnes nasci; necesse fuit tunc in natura constituenda talem conjunctionem locum habere. Cæterum quamvis nunquam licita possit esse conjunctio parentum cum liberis, non eadem est ratio conjugii fratrum cum sororibus; quia reverentia filiorum erga parentes absoluta est ́et intrinseca, quæ nunquam auferri potest; sed sororum erga fratres est tantum extrinseca et relativa, quatenus sunt tantum imago parentum; Ideo nihil obstat hunc respectum cohiberi a Deo, ne in hac vel illa persona, cui nubendum est, emicet.

XXXI. Idem dicendum de Lege Leviratus, Deuteron. xxv. 5, per quam levir seu frater demortui, uxorem fratris ducere tenebatur ad suscitandum illi semen: Si intelligatur de Leviro proprie dicto seu fratre germano, ut Judæos intellexisse constat, Matth. xxii. 24, 25: nimirum casum fuisse peculiarem, in quo Deus prospicere voluit conservationi tribuum et familiarum populi sui. Sed si latius extendatur ad cognatum proximum extra gradus prohibitos, ut non improbabiliter volunt non pauci viri docti, et Calvinus imprimis, nec vox repugnat, quæ cognatum aut affinem quemlibet significat, qualis erat Booz ad Ruth Moabitidem, Ruth. iii. 9, sublata erit omnis difficultas.

XXXII. Non dispensatum fuit de Lege furti per factum Israëlitarum vasa Ægyptiorum auferentium, 1. Quia ipsi Ægyptii ultro vasa illa concesserunt, Jehova enim gratiosum reddiderat populum hunc ante oculos Egyptiorum, adeo ut dederint illis petentibus, et sic spoliaverunt Egyptios, Exod. xii. 33, 36, nec abeuntibus illa repetierunt, imo expulerunt eos cum vasis suis, dum vehementer instabant apud populum festinando dimittere eum e sua regione. Sic non possunt dici Israëlitæ absolute cepisse rem alienam invitis dominis. 2. Quia Deus juste tanquam supremus Dominus, imo justus Judex, bona Ægyptiorum transtulit in Israëlitas, ad mercedem præcedentium laborum, et duræ illius servitutis qua eos natura liberos Ægyptii oppresserant; ut Judex permittit creditori pignora sumere in domo debitoris, aut illum in possessionem bonorum ejus immittit; non potest autem esse furtum quod fit authoritate Judicis. 3. Nequidem ipsi Ægyptii censeri possunt legitimi domini in foro poli et apud Deum, sed usurpatores tantum, ut et cæteri impii, licet in foro soli et apud homines tales habeantur. Licet autem Israëlitæ non reddiderint quod mutuo acceperunt, non ideo possunt dici fures, quia potuerunt habere animum reddendi, si Deus jussisset.

XXXIII. Licet non licitum sit falcem in alienam messem immittere, libertas tamen legitime dabatur olim viatoribus transeuntibus, vel spicas evellendi ex agro, vel uvas decerpendi ex vinea, sedandæ famis gratia, Deuteron. xxiii. 23, 24, non per dispensationem Legis furti, sed per

PARS II.

B

ejus veram interpretationem, quia opus erat necessitatis, quod permittebatur a supremo Domino majoris charitatis inter homines adstringendæ ergo. Si actus isti indecentiam aliquam habent in se, desinit esse talis accedente mandato, vel instinctu, vel vocatione divina, necessitatem talem imponente, vel libertatem concedente.

XXXIV. Licet homines possint dispensare de Legibus suis; Non sic Deus de Lege morali, quia Leges humanæ sunt positivæ, quæ obligant tantum a parte Legislatoris, non ex parte rei. At Lex moralis est juris naturalis, quæ obligat in se et a parte rei.

QUÆSTIO III.

DE PERFECTIONE LEGIS MORALIS.

An Lex Moralis ita sit perfecta vita morumque Regula, ut nihil illi superaddi possit, aut in ea corrigi debeat ad verum Dei cultum? An vero Christus eam non modo ut imperfectam compleverit, sed etiam ut doctrinæ suæ contrariam correxerit? Prius Affirm., Poster. Neg., contra Socin., Anabap., Remonst., Pontif.

anorum.

I. Quæstio hæc nobis intercedit cum variis; Primo cum Sententia Socini- Socinianis, qui pertendunt, alia fuisse Christi, alia vero Mosis præcepta, et Christum Legem moralem supplevisse et auxisse ut imperfectam variis additamentis, et ut minus rectam in quibusdam correxisse. Hinc correctiones varias Legis a Christo factas volunt, et additamenta varia, non modo singulis præceptis Decalogi, quibus ea perficiuntur, qualia sunt, respectu Primi, Certa precandi ratio definita oratione dominica, et cultus religiosus Christi ut Mediatoris; respectu Secundi, fuga Idolorum seu Imaginum; Tertii, Interdictio Juramenti etiam in rebus veris; Quarti, abrogatio Sabbathi, citra substitutionem alterius alicujus diei; Quinti, et in genere tabulæ secundæ, dilectio Inimici; Sexti, Interdictum iræ et vindicta sive privata sive publica; Septimi, interdictio aspectus impudici, divorti extra adulterium, impuritatis et obscænitatis; Octavi, prohibitio avaritiæ, et erogatio superfluorum in pauperes; Noni, prohibitio sermonis vani et levis, iniquæ censuræ, &c.; Decimi, interdictum concupiscentiæ, non modo ut ea non delectemur, sed ut ne quidem eam concipiamus quoad animum nostrum: Sed etiam quoad Nova Præcepta, quæ præter Decalogum a Christo data pertendunt, qualia sunt Tria potissimum: 1. Abnegatio nostri, 2. Tolerantia Crucis propter Christum, 3. Imitatio Christi, de quibus Catech. Racovi. de Prophe. Christi munere, c. i. et ii. Ostorod. Insti. Relig. Christ. c. xxii. Volkel. lib. iv. de vera Religio, c. xxi. Scopus illorum est, 1. Stabilire impium dogma de Christo Salvatore non per λrgov, sed per doctrinam. 2. Statuere justificationem hominum per opera, non quidem per meritum operum, in quo differunt a Pontificiis, sed per acceptilationem illorum operum. 3. Statuere præmium immortalitatis animæ non fuisse sub Vet. Testam., sed per Christum exhibitum fuisse. 2. Hos sequuntur AnaAnabaptistarum et Remonstran baptista et Remonstrantes: Illi colloq. Francoth. Artic. i. 10,11, et Embda. Art. 11,12,13; Isti Apolo. c. xii., ubi approbant Thesim Socinianam de imperfectione Legis, et in hypothesi varias additiones ponunt et defendunt, et c. xiii. de tribus præceptis a Christo additis et de primo præsertim fuse agunt.

tium.

II. Illis jam præluserant Manichæi, inter quos et Catholicos agitata

fuit eadem quæstio, teste Augustino, libro xix. contra Faustum Manichæum, docentes Christum Legem moralem additis illis præceptis quæ Matth. v. habentur partim adimplevisse, partim destruxisse, quod toto illo libro refutat August. Ex illorum lacunis hausisse videntur Mahummedani quod habetur in Alcor. Azoa. 12: Mosem tulisse Legem minus perfectam, Christum perfectiorem, sed Mahummetem perfectissimam. Pontifici hic etiam non una ratione aberrant imperfectionem Legis staPontificiorum. tuentes; Unde Bellarm., lib. iv. de Justifi. c. 3, docet Christum reddidisse Legem ex imperfecta perfectam, vel certe ex perfecta perfectiorem, et inter Legem et Evangelium illud ipsum interesse, quod inter doctrinam inchoatam et perfectam. Et Maldon. in Matt. v. contendit obstinate a Christo Legem veterem correctam fuisse, adjunctis iis quæ ad perfectionem Evangelicam desiderabantur. Orthodoxi vero adversus istos omnes, Legem moralem ita perfectam censent, ut neque supplemento neque correctione opus habuerit, sed tantum genuina interpretatione: Et quicquid additum perhibetur, vel falsum esse et gratis confictum, vel in Lege jam vel explicite vel implicite contentum fuisse.

Status Quæstionis.

III. Non quæritur, An Lex opus habuerit illustratione, confirmatione, et vindicatione adversus corruptelas Scribarum et Pharisæorum, et perversa hominum judicia: Hoc enim facile concedimus, et in sequentibus sumus demonstraturi: Sed An opus habuerit vel supplemento, vel correctione, quasi imperfecta, aut minus recta foret? Adversarii affirmant, Nos vero negamus. Momentum Quæstionis magnum est, quia nihil aliud quærunt Adversarii, quam ut Evangelium in novam Legem transforment, et ita pro justitia fidei, justitiam operum stabiliant.

IV. Rationes Orthodoxorum sunt, 1. Quia Lex est Legis perfectio perfecta, Psalm xix. 7, non modo secundum quid, et raprobatur. tione illius ætatis sub Vet. Testam., sed etiam absolute, ratione naturæ, et ita perfecta, ut non modo contineat omnia facienda, et nihil iis desit, (testibus Genebrardo et Lorino, in h. 1.) sed etiam nihil ei addendum aut detrahendum sit, ex Deut. iv. 2, et xii. 32. 2. Perfecta est tum extensive quoad partes, quia adæquate complectitur in dilectione Dei et proximi omnia officia illis debita, ut Christus docet Matth. xxii. 37, tum intensive quoad gradus, quia dilectionem non qualemcunque, sed perfectissimam, et qua major dari nequit, postulat, tum finaliter quoad usum et effectum perfectum, quia potest observantibus dare vitam et felicitatem : "Qui fecerit ista vivet in iis," Lev. xviii. 5, quod dici non posset, si vel supplemento vel correctione indigeret.

V. Secundo, Quia "Christus non venit ad eam destruendam, sed complendam," Matt. v. 17, ubi vò ngãσas non est imperfectam complere, aut contrariam corrigere, quod esset potius avaλora, sed phrasi Hebraïca id quod præceptum est facere, ut ita Christus Legem impleverit non additione vel correctione, sed observatione et executione. Trifariam Christus implevit Legem, vel ut doctrinam, fideli prædicatione, solida confirmatione, et forti vindicatione; vel ut normam, plena et constanti observatione; vel ut typum, integra consummatione, veritatem typorum et oraculorum et corpus umbrarum in seipso exhibendo.

VI. Tertio, Quia Christus non alia Legis præcepta in N. Test. tradidit vel per se, vel per Apostolos, quam quæ a Mose data fuerant, Matth. xxii. 37, Rom. xiii. 9, nec aliam explicationem eorum proponit, quam quæ a Prophetis olim proposita fuerat. Unde præceptum charitatis a Johanne vetus et novum dicitur 1 Jo. ii.7,8: vetus ratione primæ promulgationis in V. T., novum ratione renovationis et illustrationis in N.

« PoprzedniaDalej »