Obrazy na stronie
PDF
ePub

Illa sita erat in danda perfecta justitia hominis; Ista in recipienda infinita justitia Dei: Illa exigebatur in foro justitiæ, in quo vel sententia absolutionis ferebatur justo, vel condemnationis peccatori, quia nulla dabatur spes veniæ; Ista in foro misericordiæ, ubi sententia absolutionis peccatoribus, sed credentibus et pœnitentibus, pronunciatur.

VII. Nec opponi hic potest fidem etiam in primo fœdere requisitam fuisse, et in secundo opera non excludi, ut supra dictum. Quia alia longe est utriusque ratio; Nam fides in primo fœdere exigebatur, ut opus et pars justitiæ inhærentis, cui vita promittebatur. Sed in secundo exigitur, non ut opus propter quod vita detur, sed ut merum instrumentum apprehendens justitiam Christi, propter quam solam salus nobis conceditur. In illo fides fuit virtus Theologica ex viribus naturæ, quæ in Deum Creatorem ferebatur; In isto fuit conditio Evangelica per modum supernaturalis gratiæ, quæ fertur in Deum Redemptorem. Et ad opera quod attinet, requirebantur in primo, ut conditio antecedens per modum causæ ad vitam acquirendam, sed in secundo se habent tantum ut conditio subsequens per modum fructus et effectus vitæ jam acquisitæ. In primo præcedere debebant justificandum, in secundo sequuntur justificatum.

VIII. 6. Ratione finis; nam finis primi fuit declaratio 6. Fine. justitiæ, sed secundi manifestatio misericordiæ et immensæ charitatis Dei: In illo obtinebat rò axgßodixaior Legislatoris et Judicis, per quod ut nullus datur locus pœnitentiæ, ita nec veniæ; Sed in isto obtinet irina Patris, qui aperit viam ad gratiam et salutem peccatoris.

7. Manifestatione.

IX. 7. Ratione manifestationis, nam ut prius fuit in statu naturæ pactum; Ita natura notum fuit, et conscientiis hominum impressum, in quibus opus Legis est inscriptum, Rom. ii. 14, 15. Sed secundum mysterium est plane absconditum, quod ratio assequi non potest, nisi supernaturali revelatione nobis innotescat, quia a sola Dei doxia et consilio ejus liberrimo pendet; quod proinde nemini, nisi Deo ipso aperiente, innotescere potuit; hinc Christus, Matt. xvi., carnem et sanguinem istud revelare non posse testatur, sed solum Patrem qui est in cœlis, et 1 Cor. ii. 9, mysteria Evangelii dicuntur esse "talia, quæ oculus non vidit," &c.

X. 8. Ratione ordinis, Foedus operum præcedit, et 8. Ordine. Foedus gratiæ sequitur: ab illo ad hoc datur provocatio, a throno justitiæ ad thronum misericordiæ. Unde violanti foedus naturæ datur remedium in fœdere gratiæ, sed violanti fœdus gratiæ, nullum suppetit amplius remedium vel spes veniæ; quia nullum datur aliud fœdus in quo reconciliari possit cum Deo. Ideo peccatum in Spiritum S. est irremissibile, quia contra fœdus gratiæ perpetratum.

XI. 9. Ratione extensionis, quia primum fuit universale 9. Extensione. cum omnibus hominibus in Adamo pactum: Unde nemo mortalium est, qui natura non sit sub fœdere operum, utpote qui gerunt singuli opus Legis, quæ contractus est istius fœderis, scriptum in conscientia sua, Rom. ii. 14: sed posterius est particulare, cum solis electis et salvandis in Christo contractum, ut postea probabitur.

XII. 10. Ratione effectorum: Primum materiam glori10. Effectis. andi dabat homini quum observabatur; sed istud omnem hominis gloriationem excludit, quia sola Dei gratia nititur, Rom. iii. 27, "Gloriatio est exclusa, non per Legem operum, sed per Legem fidei." Primum post lapsum factum est terribile, quod horrorem incutit conscientiis; Sed posterius gratiosum est et salutare; Primum generat ad servitutem, Alterum ad libertatem; In primo Deus ex monte Hebal maledictiones de

tonat in peccatores, In secundo vero velut ex monte Gerizim benedictiones promulgantur; Primum fugat homines a Deo, quia nemo potest per illud ad Deum accedere; Sed posterius revocat homines ad Deum, et aperit thronum misericordiæ, ad quem cum fiducia accedentes possumus auxilium invenire tempore opportuno.

QUÆSTIO V.

DE UNITATE FOEDERIS GRATIÆ.

An unum et idem Fœdus Gratiæ quoad substantiam fuerit in utroque Testamento? Affir., cont. Socin., Anab., et Remonstr.

I. Controversia hæc gravissima nobis intercedit cum Pelagianis veteribus et recentioribus, Socinianis puta, Remonstrantibus, Anabaptistis, et aliis, qui negant identitatem fœderis gratuiti, et nolunt Patres V. T. salvatos esse ex gratuita Dei misericordia in Christo Mediatore Dravę, per fidem ipsius venturi.

anorum.

[ocr errors]

II. Sociniani mentem suam exprimunt Cateches. Rakovi. Sententia Socini- c. v., ubi profitentur Lege Christi duo promissa contineri, nimirum Vitæ æternæ, et Spiritus Sancti, quæ Lege Mosis non continebantur: "Nusquam," inquit, "in Lege Mosis reperies, vel vitam æternam, aut donum Spiritus S. obedientibus præceptis Legis promissum, quemadmodum in Lege per Christum data promissa esse constat :" quod Socinus de Officio Christi clarius confirmat: "Dicimus igitur novum foedus apertissime vitæ æternæ promissionem nobis attulisse, præterea promissum remissionis peccatorum," &c.; "denique promissum omnibus fidelibus consequendum, Spiritus Sancti. Quibus omnibus cum vetus fœdus illud careat et caruerit, et terrenam felicitatem proposuerit, facile est novi fœderis præstantiam hac in parte agnoscere.' Idem probare satagit Volkelius variis argumentis, lib. iii. de Relig. cap. 11, et Smalcius de Divi. Christi, cap. 2 et 7. Non negant tamen Patres V. T. salvatos, vel salvandos beatitudine æterna fuisse: "Ne quid dissimulemus," inquit Smalci. c. 7, "firmiter statuimus, etiamsi promissio nulla aperta extet in Vet. Fœdere vitæ æternæ ; eam tamen aliquando datam iri omnibus illis, quicunque Deo unquam confisi sunt, et eidem obediverunt ;" cum quo facit Volkeli. pariter c. 11. Nec negant Deum remisisse illis peccata, quamvis hoc non promiserit, vel significarit se facturum, (Soci. de Serva. p. 3, c. 2, et de Justifi. c. 8;) et Patres notitiam et spem vitæ æternæ aliquam habuisse, utcunque ipsis non promissæ, (Smalci. de Divi. Chr. c. 7 ;) Christum et gratiam ac salutem in Christo prædictam olim in V. T. fuisse. Soci. prælect.: Certum est autem, non tantum Christum fuisse revera et esse Servatorem nostrum, sed etiam id prædictum per Prophetas fuisse, ut inter alia loca fidem faciunt cap. xxiii. et xxxiii. Jerem.," &c. Sed non propterea volunt, vel Veteres ad Christum respexisse, vel in spe illius venturi servatos fuisse. Idem, epist. ii. ad Radecium, Biblioth. Soci. p. 377: "In eo abs te dissentio, quod videris concedere, viros pios qui sub V. Test. fuerunt, ad Christum in cæremoniis illis et sacrificiis in quibus adumbratur, respexisse, et in spe illius venturi servatos fuisse, id quod ego mihi persuadere nulla ratione queo," &c. Hinc distinguunt fidem illorum temporum et nostram, ut illa fides fuerit in Deum simpliciter, hæc vero fides etiam in Christum. Smalci. contra Frantz. Disput. ultima: "Nec fides illa

[ocr errors]

fuit fides Jesu Christi, sed fides Deo et promissis illius adhibita;" et Volkel., lib. iv. cap. 3, vult differre in tribus fidem Veterum et nostram, et inprimis, "quod hodie tam in Christum, quam in Deum credere jubeamur; olim vero nequaquam talem fidem extitisse, vel ex eo patet, quod Christus tunc nequaquam adhuc extiterit." III. Remonstrantes non alieni sunt a Socinianis. Armi

Remonstrantium. nius quidem, Disput. de Legis et Evangelii comparatione, convenientiam utriusque Testamenti bene collocat in una eademque utriusque materia, fidei scilicet obedientia utrobique requisita, et vitæ æternæ hæreditate promissa per justitiæ fidei imputationem, et gratiosam in Christo adoptionem: Unum objectum esse Christum; Differentiam autem esse in accidentalibus nonnullis, quæ nihil derogant unitati substantiali. Sed qui secuti eum sunt, aliter loquuntur. Apologista c. vii. vocant " quæstionem de fide in J. Christum, An et quomodo ea sub V. T. locum habuerit, inconcinnam, ambiguam et inutilem, et certum esse locum nullum esse unde appareat fidem istam sub V. T. præceptam fuisse, aut viguisse." Tandem revelationis modum distinguunt, clarum vel obscurum, et aiunt fidem in Jesum Christum nec aperte, nec directe, sed tamen indirecte et obscure in Veteri Testamento præscriptam fuisse, nempe sub fide generalis Dei favoris et gratiæ comprehensam et involutam. Idem tradunt de promisso vitæ æternæ, cap. xv., quod confirmat Episcop. lib. iii. s. 4 : "Ex his facile colligere est, quid statuendum sit de quæstione illa famosa, An vitæ æternæ promissio in V. fœdere locum habuerit, vel potius in fœdere ipso comprehensa fuerit. Si enim speciales promissiones in fœdere ipso Veteri expressæ videantur, fatendum est, nullam vitæ æternæ disertam promissionem in illis reperiri; si quis contra sentiat, ejus est locum dare ubi illa extet, quod puto illi impossibile esse; Sed vero si promissiones generales videantur, fatendum ex altera parte est eas tales esse, ut promissio vitæ æternæ non subesse tantum videatur, sed et Dei intentione eam eis subfuisse etiam credi debeat."

IV. Anabaptista non pauci eundem errant errorem, ut Anabaptistarum. constat ex Collo. Franco. art. 15, 16, ubi non aliter de Israëlitico populo loquuntur, quam de aliquo porcorum grege, utpote quem nugantur a Domino in hac terra saginatum citra spem ullam cœlestis immortalitatis; bona tantum temporalia, et promissiones terrenas illis datas asserentes; quæ fuit etiam Serveti impietas, contra quam solide disputat Calvi., li. ii. c. 10.

Status Quæstionis.

V. Ex quibus non obscure colligi potest Quæstionis Status. Non quæritur, 1. An fœdus gratiæ varium fuerit quoad accidentalia, et diversos dispensationis et patefactionis modos et gradus: Fatemur enim sub hac rio multiplex esse discrimen inter Vet. et N. Test., seu veterem et novam œconomiam, ut suo loco probabitur: Sed, An idem fuerit quoad substantiam et partes essentiales foederis, id. tum quoad foederatos ipsos, tum quoad pactionem fœderalem mutua partium obligatione constantem? An idem utrobique Mediator Christus, eadem in Christum fides, eorundem beneficiorum spiritualium et cœlestium promissiones, eadem reconciliationis et salutis via, variante tantum fœderis œconomia et administratione? Quod Adversarii negant; Nos affirmamus.

VI. Non quæritur, An Patres V. T. salvati sint, et An illis remissa fuerint peccata? An spem aliquam vitæ æternæ habuerint? An Christus ipsis prædictus fuerit? Hoc enim negare non sustinent plerique ex Adversariis: Sed, An ad Christum respexerint, et in spe illius venturi servati

sint? An promissiones non tantum temporales, sed etiam spirituales et cœlestes de vita æterna, et Spiritu Sancto, ipsis datæ fuerint? Et An idem quod nobiscum in Christo initum est foedus, cum ipsis jam contractum fuerit, licet obscurius et tectius? Quod negant, Nos asserimus, statuentes Christum non tantum Patribus prædictum sed et promissum fuisse, et per gratiam ejus non minus salvatos fuisse in V. T. quam nos salvamur in Novo, nec aliud nomen datum esse sub cœlo jam a principio, ex quo salus sperari possit, Act. iv. 12, idque juxta fœderis gratuiti inviolabilem promissionem.

Identitas fœderis VII. Rationes sunt. 1. In genere, Quia Scriptura fœgratiæ probatur, dus gratiæ, quod nobiscum Deus contraxit in N. T., idem 1. Ex Scriptura. esse docet cum fœdere jam olim cum Abrahamo inito. Hinc Zacharias in Cantico suo, Luc. i. 68, 70, 72, 73, ait "Deum visitasse et redemisse populum suum, juxta id quod promiserat per os sanctorum Prophetarum, qui fuerunt ab omni ævo, ad faciendam misericordiam erga Patres, et recordandum sancti fœderis, juxta jusjurandum factum Abrahamo;" Et Petrus, Act. iii. 25, Judæos alloquens de diebus Christi, qui ab omnibus Prophetis prædicti fuerant, ait, "Vos estis Filii Prophetarum et fœderis facti cum Patribus dicendo Abrahamo, In semine tuo benedicentur omnes gentes," &c.; Et Paulus promissionem Evangelii nomine insignit, Gal. iii. 8, "Prævidens Scriptura, quod ex fide justificat Gentes Deus, præevangelizavit Abrahamo, dicens, In te benedicentur omnes gentes." Unde justificationem Abrahæ per fidem in exemplum nostræ affert, Roman. iv. 3, et ipsum ut Patrem credentium tam Judæis quam Gentibus proponit, quod non potuisset fieri nisi per identitatem fœderis; quod ex eo confirmatur, quod Gal. iii. 17, promissionem datam Abrahæ vocat διαθήκην προκεκυρωμένην ὑπὸ τοῦ Θεοῦ εἰς Χριστὸν, fadus primo ratificatum a Deo in Christo.

2. Ex Identitate VIII. 2. In specie, ex partibus omnibus fœderis gratiæ, clausulæ fœderis quæ utrobique eædem fuerunt. Quales sunt, Clausula fœgratiæ. deris, quod Deus futurus sit Deus noster, et seminis nostri ; nam ut jam proposita fuit Abrahamo, Gen. xvii., et renovata Mosi, Exod. iii. in visione et passim in legislatione, confirmata in captivitate, et post eam, Ezech. xxxvi; Ita non alia proposita fuit in fœdere gratiæ ut fundamentum omnium beneficiorum tam spiritualium quam cœlestium, Matth. xxii., 2 Cor. vi. 16, Apo. xxi. 3.

IX. 3. Identitas Mediatoris, qui datus est in V. et N. 3. Ex Identitate Test., qui fœderis est fundamentum, Semen scilicet mulieMediatoris. ris benedictum, quod debuit conterere caput serpentis,

Gen. iii. 15, colla. cum Hebr. ii. 14, et Rom. xvi. 20; Semen Abrahami in quo benedicendæ fuerunt omnes gentes terræ, Gen. xxii. 18, Christus sc., Gal. iii. 16; qui in V. T. Angelus faciei Jehova, Is. lxiii. 9, Angelus fœderis, Mal. iii. 1, fœdus populi et gentium, id. ejus Mediator, Isa. xlii. 6, et xlix. 8, qui morbos populi tulit et propter ejus peccata attritus fuit, Isa. liii. 5, 6; et in N. T. Mediator inter Deum et Homines, 1 Tim. ii. 5, Mediator Novi Testamenti et melioris pacti, Heb. viii. 6, et ix. 15, qui idem est heri, hodie, et in secula, Heb. xiii. 8, per cujus gratiam Patres non minus servati sunt, quam nos, Act. xv. 10, 11, cui Testimonium reddunt omnes Prophetæ, Act. x. 43, unicum nomen datum sub cœlo, per quod salvari nos oportet, Act. iv. 12, via, veritas, et vita, ita ut nemo possit venire ad Patrem nisi per ipsum, Jo. xiv. 6.

X. Frustra excipitur ad Heb. xiii. 8, ubi Christus dicitur heri, hodie, et in secula idem, Vel agi de doctrina, non de Persona et fœdere in ea

sancito; Quia si doctrina est æterna, ergo et Persona quæ eam tradit, et foedus quod in ea proponitur: Vel heri notare tantum dies carnis ante ascensionem, et hodie tempus post ascensionem; Quia hoc repugnat scopo Pauli, qui est hortari ad fidei constantiam, argumento petito ab identitate et perpetuitate doctrinæ Evangelicæ, cujus Christus Mediator objectum est: Vel per heri et hodie notari rem nuperam et recentem, quæ non ita pridem initium habuerit, quomodo homines dicuntur hesterni apud Jobum viii. 9, et ipuegos, hodierni, apud Græcos propter ætatis brevitatem; Quia locutiones plane sunt dissimiles: esse, ab heri et nudiustertius, facit ad depressionem naturæ humanæ; Sed hic Christus dicitur jam heri fuisse, et hodie esse, ac in æternum per omnes temporis differentias, ad ejus gloriam et æternitatem designandam ; nec tantum dicitur heri, hodie, et in secula, sed idem, id. non alius et alius, vel nunc, vel tum, vel postea, sed semper et ubique idem Jesus Christus, quod dici non posset, nisi Christus jam a principio Mediator fuisset fœderis gratiæ, et Propheta ac Doctor Ecclesiæ.

XI. Locus Act. xv. 11, non potest intelligi de Apostolis collatis cum fidelibus gentilibus conversis, non vero cum Patribus Vet. Test., ut vellent. Quia proxime de Patribus locutus fuerat Petrus, atque ita commode ad Patres referuntur sequentia, Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus servari xať ov tęózov xaxsivoi, quemadmodum et illi. 2. Scopus Petri hoc exigit, qui vult probare, jugum Legis cæremonialis non esse imponendum cervicibus Gentium, eo quod ipsi Patres non potuerint illud portare, sed servati sint per eandem Christi gratiam nobiscum. 3. Si Apostoli voluissent se cum Gentilibus jungere in modo salutis, non dixissent, Nos credimus salvari sicut et illi, sed potius vice versa, Illi, quemadmodum nos: Apostolorum enim non fuit Gentiles sequi, et hos sibi in modo salutis proponere in exemplum, sed contra. 4. Nec absurdum est Petrum disserentem de modo, quo Gentes salutem consequi debebant, desinere in argumentum ex Patribus desumptum, quia una est salutis omnium ratio; Et si Patribus jugum Legis fuit aßáoraxter, recte colligitur Gentes jugo illo non esse urgendas.

XII. Falso etiam pertenditur verba, Act. iv. 12, "Nullum nomen datum esse præter nomen Jesu ad salutem," intelligi tantum de tempore, quo Christus patefactus est, non vero ad præteritum posse extendi. Verba enim ipsa vanitatem glossæ confutant, quæ non asserunt nunc nullum nomen dari hominibus in quo salventur, sed nullum nomen datum esse i veganos, id. inter homines omni tempore. Et res ipsa hoc postulat; cum enim nulla salus homini peccatori dari possit sine Mediatore, et nullus sit Mediator præter Christum, sequitur vel nullam salutem habuisse Patres, vel per Christum salvatos fuisse: Nec si verba enunciantur in præsenti, continuo negantur de præterito, ut nec de futuro; sed hoc fit, ut veritas mediationis Christi omni tempore asseratur.

XIII. Verba ñò xaτaßoλns xóσpov, Apocal. xiii. 8, non sunt separanda ab iis, quæ immediate præcedunt, agni mactati, et conjungenda cum libro vita per trajectionem, ut fit Apoc. xvii. 8. 1. Quia nulla necessitas istius trajectionis, quæ vim affert seriei sermonis, qui longe commodius fluit, quum ita legimus, quorum nomina non sunt scripta in libro vitæ agni mactati ab origine mundi, quam ex mente adversariorum, quorum nomina non sunt scripta ab origine mundi in libro vitæ agni mactati; Ut enim liber vitæ dicitur liber vitæ agni, Apo. xxi. 27, non debet divelli a verbis ágríov is payμivov. 2. Nusquam ponitur nude agnus mactatus, sed semper ἀρνίου ἐσφαγμένου. mentio fit, vel temporis a quo, vel personarum pro quibus, vel quibus de causis mactatus fuerit. 3. Optime dicitur, mactatus ab origine mundi, non

« PoprzedniaDalej »