Obrazy na stronie
PDF
ePub

Status Quæstionis.

II. 1. Conditio sumitur, vel antecedenter et a priori, pro ea quæ habet vim causæ meritoriæ et impulsivæ ad obtinenda beneficia fœderis, quæ præstita homini jus dat ad præmium, vel concomitanter et consequenter a posteriori, pro ea quæ habet rationem medii et dispositionis in subjecto, quæ requiritur in fœderatis. 2. Conditio vel est naturalis, fluens ex propriis naturæ viribus, vel supernaturalis et divina, a gratia pendens. 3. Promissio fœderalis est duplex, vel de fine, vel de mediis, id. vel de salute, vel de fide et resipiscentia, quia utraque est donum Dei. 4. Fœdus potest spectari, vel ratione institutionis a Deo, vel ratione primæ applicationis in fideli, vel ratione perfectæ consummationis.

III. His positis, Dicimus Primo, Si conditio sumatur antecedenter et a priori pro causa meritoria et impulsiva, et pro conditione naturali, recte negari Foedus gratiæ esse conditionatum; quia est mere gratuitum, quod a sola Dei doni pendet, a nullo vero hominis merito; nec jus ad vitam potest fundari in ulla actione nostra, sed in sola justitia Christi. Sed si sumatur consequenter et a posteriori pro causa instrumentali, fœderis promissionum receptiva, et dispositione subjecti, quod in societatem fœderis admittitur, quæ ab ipsa gratia manat, non potest negari fœdus esse conditionatum. 1. Quia cum conditione expressa proponitur, Johan. iii. 16, 36, Rom. x. 9, Act. viii. 37, Marc. xvi. 16, et alibi passim. 2. Quia nisi esset conditionatum, comminationibus non foret locus in Evangelio, quæ non possunt denuntiari, nisi adversus eos qui conditionem præscriptam neglexerint; Neglectus enim fidei et obedientiæ non potest esse culpabilis, si non exigitur. 3. Quia alias sequeretur Deum in hoc fœdere obstrictum esse homini, non autem hominem Deo, quod absurdissimum, et contrarium naturæ omnium foederum, in quibus datur conventio mutua, et reciproca obligatio, quia utrinque tenentur partes contrahentes, ut inter Virum et Uxorem, Regem et Subditos, &c.

IV. Secundo, Si promissiones foederis intelligantur de fine, nemo negare potest esse conditionales, quia fiunt semper sub conditione fidei et pœnitentiæ; Sed si sumantur pro promissionibus de mediis, nimirum de fide et regeneratione seu pœnitentia, certum est non posse esse conditionatas, sed simplices esse et absolutas, quia alias daretur processus in infinitum, et conditio conditionis semper postularetur, quod absurdum.

V. Tertio, Si fœdus spectetur ratione sanctionis primæ in Christo, nullam habet conditionem præviam, sed sola gratia Dei et Christi merito nititur. Sed si attendatur ratione acceptationis et applicationis in fideli, conditionem habet fidem, quæ hominem unit Christo, et sic in communionem fœderis mittit; si vero ratione consummationis, cum fide, obedientia et sanctitatis studium habet rationem conditionis et medii, quia sine illa nemo videbit Deum.

tionum.

VI. Quamvis conditionatum statuatur foedus gratiæ, non Fontes Solu- propterea confunduntur promissiones Legis et Evangelii : manet semper multiplex discrimen, 1. In materia, quia conditio Legalis est integra et perfecta Legis obedientia, Roman. x. 5, sed Evangelica est fides, Rom. x. 9, Joh. iii. 16, non perfecta, et expers omnis nævi, sed viva et sincera, 1 Tim. i. 5, Jac. ii. 14. 2. In origine, quia conditio legalis debebat esse naturalis, fluens scilicet a propriis naturæ viribus; sed Evangelica est supernaturalis, pendens a gratia: Illa præcipiebatur tantum, sed non dabatur, vel promittebatur; sed ista et præcipitur et promittitur ac datur, Jer. xxxi. 33, Joan. vi. 45, Eph. ii. 8. 3. In fine conditio Legalis habet rationem causæ meritoriæ, saltem ex congruo

et improprie, rei promissæ, nimirum vitæ: Fac hoc et vives; ut detur illi vita, quia fecit, et propter obedientiam propriam; sed Evangelica non potest dici proprie causa salutis, multo minus meritum, quia est merum Dei xágua, Rom. vi. 23; sed tantum organum, quo apprehenditur res promissa, Act. xxvi. 18, Rom. v. 17, et sine quo obtineri nequit, Heb. xi. 6. VII. Si fœdus gratiæ diceretur pendere a conditione humana instabili, ejus efficacia et immutabilitas everteretur, sed quia conditio est supernaturalis et divina, quæ ab efficacia omnipotenti gratiæ producitur, tantum abest ut per eam labefactetur, ut contra magis magisque firmetur, ex Paulo, Rom. iv. 16, "Ex fide est, ut sit per gratiam, ut promissio sit firma toti semini," quia foedus non nititur conditione quæ sit in nobis, sed mera Dei gratia, et inviolabili ejus fidelitate, et infinito Christi merito.

VIII. Quum Christus Juveni sciscitanti quid faciendo vitam posset consequi, respondet, Serva mandata, Matth. xix. 17, non vult innuere eandem obedientiam eodem modo in utroque fœdere exigi, quia respondens ad hominem non agit interpretem fœderis gratiæ, sed Legis Mosaïcæ, ut leguleium illum turgidum ex Lege servari volentem, propriæ impotentiæ convinceret, et sic ad Mediatorem adduceret.

IX. Licet fœdus gratiæ sub notione Testamenti proponatur, quod a nulla suspensum est conditione; cujus respectu fit, ut omnia officia hominis, quæ eo conditionum induunt, sint beneficia Dei, quæ cadunt sub promissiones ejus: Non obstat hoc tamen, quin habeat etiam rationem foederalem juxta quam dicitur Testamento-fœdus ut antea dictum, et conditiones a parte hominis continet.

ris.

2 Quæstio: quæX. Secundo, Quæritur hic, Quænam conditiones in hoc nam conditiones fœdere locum habeant, et sub qua ryou? An fides sola sint in fœdere dicenda sit conditio fœderis gratiæ; An cum ea resipigratiæ. scentia et obedientia novæ vitæ ? Et ad fidem quidem quod attinet: Non quæritur, An sit conditio istius foederis, Scriptura tam clare hoc asserente, Johan. iii. 16, Rom. i. 16, 17, et x. 9; Sed 1. Quomodo se hic habeat; 2. An sola has partes obeat? Quomodo fides sit XI. Quoad prius, Quum fidem dicimus conditionem conditio fode- istius fœderis, intelligimus eam non absolute, et secundum suam naturam et essentiam, quia continetur sub obedientia, utpote quæ Lege præcipitur, perinde ut aliæ virtutes, adeoque illi nequit contradistingui; Unde non posset acceptari pro justitia vel obedientia Legis, quia tale judicium Dei non foret secundum veritatem, siquidem fides est tantum minima pars illius justitiæ; Sed spectanda est relative et instrumentaliter, quatenus Christum amplectitur, et sibi ad justitiam applicat, et per illum jus vitæ æternæ adipiscitur. Primo, Quia contradistinguitur operibus Legis; quod nequit fieri si sumitur absolute, quia sic est opus legis. Secundo, Quia fides nonnisi instrumentaliter sumpta potest consistere, 1. Cum Dei gratia, ad quam scilicet nihil requiritur nisi receptio, quæ est propria fidei actio, Rom. v. 17, Johan. i. 12; unde Paulus: "est ex fide ut sit per gratiam;" aliæ enim omnes virtutes aliquid dare videntur Deo, ista vero sola in recipiendo occupatur, " Salvati estis per gratiam, per fidem," Ephes. ii. 8; gloriatio excluditur per Legem fidei, Roman. iii. 27. 2. Cum hominis peccatoris conditione, quia in primo momento justificationis nihil est in eo præter fidem, quæ possit Deo pla3. Cum Mediatoris satisfactione et justitia, quia illam sibi applicat. 4. Cum vita æterna tanquam dono et hæreditate Dei, quia fides illam apprehendit in Evangelio, Rom. iii. 24, 25, 1 Cor. i. 30, Eph. i. 3, 4, et ii. 8. 5. Cum Evangelii promissionibus, quod proponit vitam ho

cere.

mini, non tanquam acquirendam, ut Lex, sed tanquam acquisitam. Tertio, Quia Christus est justitia nostra, 1 Cor. i. 30, 2 Cor. v. 21, in quo habemus redemptionem et vitam. Ergo non potest tribui fidei materialiter quatenus est opus, sed instrumentaliter quatenus se habet ut manus apprehendens.

XII. Fides autem in isto fœdere opponitur ipsi justitiæ seu obedientiæ, non ideo, quod nequeant simul subsistere, cum ea demum sit vera fides, quæ per charitatem sive obedientiam est efficax : Sed quod nequeant simul se habere causaliter, cum utriusque causalitas tota specie distinguatur, una meritoria et principalis, altera organica tantum et instrumentalis. Justitia dat, Fides accipit; Justitia est in mutuo amore Dei, Fides in persuasione de Amore Dei. Unde quod uni adimitur, tribuitur alteri, non ratione ejusdem causalitatis, sed ratione effectus, quia fides in fœdere gratiæ nobis est loco operum, id. obtinet nobis, licet in diverso causæ genere, quod opera debuissent facere in fœdere naturæ.

XIII. Ut vero ulterius cognoscatur, Quomodo fides rationem conditionis habeat in hoc fœdere ; Sciendum fidem hoc non præstare nisi relate ad Christum, quatenus est medium et instrumentum nostræ unionis cum Christo, quod nobis eum conciliat: "ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad Deum meum et Deum vestrum," Johann. xx. 17. Ita non possumus recipi in fœdus Dei, nisi quatenus unimur Christo, qui fundamentum est fœderis, et vinculum nostræ communionis cum Deo. Quia vero plurimum interest nosse, An fides nostra sit vere fides unionis ; hoc non tam a priori, quam a posteriori ex ejus operationibus percipi potest; Si nimirum amorem ferventem Christi in nobis excitat, Cant. v. 10, 16, Phil. iii. 8, Johan. i. 14, et xxi. 15, et desiderium ardens eo fruendi, Psalm. xlii. 1, et lxxxiv. 1, 2, Phil. i. 23; et separationem a rebus omnibus terrenis et carnalibus, quæ unionem nostram cum Christo impediunt, qualis est amor peccati et mundi, Hose. iv. 8, Rom. vi. 2, Matt. x. 37, 1 Joh. ii. 15, 16, Jaco. iv. 4, (unde Mercator Evangelicus omnia vendit pro unione isto preciosissimo, Matt. xiii. 46; Moses thesauris et honoribus Ægyptiacis præfert opprobrium Christi, Hebr. xi. 25, 26; Discipuli omnia relinquunt, ut Christum sequantur, Matth. xix. 27;) Præsumptio propriæ justitiæ, quia “sani non opus habent medico, sed ægri," et Christus" non venit vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam," Matth. ix. 12, 13; Incredulitas, impœnitentia, et alia id genus peccata et opera carnis quæ árvorara sunt cum Christo, Rom. viii. 1, 10. Præcipue si duos actus unionem istam immediate et necessario consequentes producat: hinc, a parte Christi, sensum amoris ejus per consolationem Spiritus Sancti, qui obsignando adoptionem nostram in cordibus nostris, nobis persuadet nos esse Filios Dei, hæredes Dei, et cohæredes Christi, Christum habitare in nobis, et factum esse nostrum, Rom. viii. 15, 16, 1 Joh. iii. 24; a parte nostri vero consensum mutuum amoris nostri, per sanctificationis studium, quo ut Christus nos amat, amamus eum vicissim, ut se dat nobis, nos totos illi damus, ut non amplius vivamus nobis, sed in fide Filii Dei qui nos dilexit, et seipsum dedit pro nobis, Gal. ii. 20, 2 Cor. v. 15, quod Sponsa pathetice describit, Cant. ii. 16, "Amicus meus est meus, et ego sum ipsius."

XIV. Ut autem consensus iste sit verus, non debet esse consensus de futuro, qualis est eorum qui conversionem suam quotidie differunt, sed de præsenti, ut si hodie vocem Christi audiamus, non induremus cor nostrum, sed gratiam oblatam recipiamus; Non distinguens Christum Redemptorem et Dominum, Vadem et Caput, beneficia et officia, ut fit ab iis qui Christi

meritum libenter amplectuntur, sed nollent ipsius dominio subjici: vellent frui beneficiis, sed ad officia non teneri; Sed conjungens Christum totum cum suis officiis et beneficiis, ut illum non modo pro Vade, sed et pro Capite, non modo pro justitia, sed et pro sanctificatione; pro Salvatore qui redimat, sed et pro Domino qui regat, et cui obsequi in omnibus teneamur: Non exceptivus et conditionalis, qualis est eorum qui consentiunt Christo et ejus Evangelio, sed usque ad crucem et persecutionem, qua accedente recedunt et scandalizantur; Sed totalis et absolutus, ut sine ulla limitatione Christum sequamur in omni statu, non modo triumphantem et gloriosum in Coelis, sed et patientem et cruci affixum in Terris, quocunque nos duxerit, ut parati simus et vivere et mori cum ipso. Ita communio nostra cum Christo vera et salutaris futura est, et cum bonis omnibus Christi communio in "eundem Spiritum," Rom. viii. 9, 1 Cor. viii. 17, "In eandem vitam," Gal. ii. 20, "In eandem justitiam," 2 Cor. v. 21, Jerem. xxiii. 6, "In eandem gloriam et hæreditatem," Johan. xvii. 21, 24, Rom. vi. 8, et viii. 17. Et ut bona Christi recipimus in ejus communione ; Ita vicissim Christus expectat a nobis amorem, Jo. xxi. 17, 1 Pet. i. 8, et subjectionem, Eph. v. 24, Matt. xi. 29, Ps. ii. 11, et cx. 3, sinceram, plenam et constantem.

XV. Sic demonstratum fuit quomodo fides conditio sit in isto fœdere; Nunc videndum, An sola id muneris obtineat, An vero aliæ virtutes cum ea, et præcipue resipiscentia; De quo disceptatur inter ipsos Orthodoxos, aliis negantibus, affirmantibus aliis. Nos distinctione rem facile posse

componi putamus, si diversum conditionis sensum capiamus. Potest enim, vel late et improprie sumi, pro iis omnibus qua homo in fœdere gratiæ tenetur præstare, vel stricte et proprie pro illa, quæ habet causalitatem aliquam ad vitam, et a qua non tantum antecedenter, sed et causaliter suo modo pendet vita æterna. Si posteriori sensu, fides est sola conditio fœderis, quia sub hujus solius conditione remissio peccatorum et salus ac vita æterna promittitur, Johan. iii. 16, 36, Rom. x. 9, nec ulla datur alia quæ munus istud obire possit, quia nulla alia datur, quæ sit receptiva Christi et applicativa justitiæ ipsius. Sed priori nihil obstat nitentiam et novæ vitæ obedientiam conditionem dici, quia inter officia fœderis continentur, Joh. xiii. 1,7, 2 Cor. v. 17, Rom. viii. 13.

XVI. Secundo, Conditio, vel est antecedens acceptationem fœderis, quæ habet rationem causæ, ut in illud recipiamur, vel subsequens, quæ habet rationem medii et viæ, per quam tendimus ad ejus consummationem. Priori sensu fides sola est conditio fœderis, quia sola amplectitur Christum cum suis beneficiis; Sed posteriori sanctitas et obedientia rationem possunt habere conditionis, quia sunt medium et via per quam tendimus ad plenam possessionem bonorum fœderis; Et si non habent causalitatem sive respectu justificationis, sive respectu vitæ æternæ, quæ ab illa resultat; aliis tamen respectibus ad hoc fœdus pertinent, tum ut fidei veræ et sinceræ comites inseparabiles quia, "fides debet esse per charitatem efficax," Gal. v., tum ut qualitates salvandorum, Matth. v. 8, et xxv. 35, 36, Heb. xii. 14, tum ut fructus Spiritus in Christo, Rom. viii. 2, 9, 10, et notæ conformitatis nostræ cum Christo, Rom. vi. 4, 5, Col. iii. 1, Ephes. ii. 4, 5, tum ut documenta gratitudinis nostræ erga Deum, Tit. ii. 14, tum ut testimonia nostræ filiationis, 1 Johan. iii. 3, Rom. viii. 15, tum ut officia Deo debita a creatura rationali, Luc. xvii. 10.

XVII. Non eadem est ratio per omnia Justificationis et Fœderis; ad illam sola fides concurrit, sed ad hujus observationem præter fidem aliæ etiam virtutes requiruntur, quæ faciunt non tantum ad acceptandum fœdus,

sed etiam ad illud observandum. Duo enim hæc conjungi semper debent, acceptatio fœderis, et acceptati observatio; fides acceptat per receptionem promissionum, obedientia observat per impletionem mandatorum: Sancti estote, quia sanctus sum. Nec tamen hac ratione confunditur obedientia Legalis et Evangelica, quia Legalis præscribitur ad merendam vitam, Evangelica vero tantum ad eam possidendam: illa præcedit ut causa vitæ, Fac hoc et vives, ista sequitur ut ejus fructus, non ut vivas, sed quia vivis; Illa non admittitur nisi perfecta et absoluta omnibus numeris, Ista admittitur etiam imperfecta, modo sit sincera; Illa tantum jubetur ut officium hominis, Ista etiam promittitur et datur ut donum Dei.

unt.

QUÆSTIO IV.

Quomodo conveniant et differant inter se Fœdus Operum et Gratia?

Foedus operum et I. Fœdus operum et gratiæ in variis conveniunt. 1. In gratiæ conveni- Authore, qui utrobique Deus est, cui soli jus competit fœdus cum Creatura sanciendi. 2. In partibus contrahentibus, quæ sunt Deus et homo. 3. In fine generali, Dei gloria. 4. In forma extrinseca, quia utrique annexa est restipulatio. 5. In promissione, quæ est vita et felicitas cœlestis et æterna.

Et differunt,1. Authore.

II. Sed in multo pluribus differunt. 1. Ratione Authoris; quamvis enim Deus sit utriusque fœderis author, sub diversa tamen you spectandus est; in primo qua Creator et Dominus, in secundo qua Redemptor et Pater: ad primum impulsus fuit amore et benevolentia erga Creaturam integram, ad posterius misericordia et gratia speciali erga Creaturam miseram.

2. Partibus contra

III. 2. Ratione Partium contrahentium, inter quas inihentibus. tum est fœdus: nam in primo duæ tantum fuerunt, Deus et homo, nec ullo opus fuit Mediatore, quia nullum adhuc dissidium fuit inter eas; in altero, quod post lapsum sancitum est, requirebatur necessario Mediator, qui pacem faceret, et homines Deo, Deum hominibus reconciliaret; Ideo illud fœdus amicitiæ vocatur, Istud vero fœdus reconciliationis, quod supponit dissidium præcedens quod componi debuit.

IV. 3. Ratione fundamenti: prius nitebatur propria ho3. Fundamento. minis obedientia, et naturæ seu liberi arbitrii viribus, homo quippe positus fuit in manu consilii sui; Sed posterius nititur Christo et ejus obedientia: Unde vocatur ipse fœdus populi, Isa. xlix. 8: nec homo amplius est in manu consilii sui, in qua positus statim lapsus est, sed in manu Dei, cujus virtute efficacissime in æternum custoditur, 1 Pet. i. 5. V. 4. Ratione Promissionis, non in eo, quod prius pro

4. Promissione. mitteret tantum perpetuam felicitatem, sed in Paradiso

fruendam, ut nonnulli vellent, non satis naturam fœderis illius pensitantes, nam felicitas et vita cœlestis non minus in primo fœdere ac in secundo promissa fuit, ut probatum fuit Parte I. Lo. VIII. Qu. 6; Sed in eo discrimen positum est, quod in primo promittebatur tantum vita, id. status omnium bonorum aggregatione perfectus, sed in hoc salus, quæ cum vita importat liberationem a peccato et morte. Primum promittebat vitam ut mercedem debitam, Rom. iv. 4; Alterum vero ut donum Dei, Rom. vi. 23. 5. Conditione.

VI. 5. Ratione conditionis præscriptæ: In illo Opera, Fac hoc et vives, In secundo Fides, Crede et servaberis :

« PoprzedniaDalej »