promissum, Rom. i. 1, 2; Quanquam discrimen hoc non sit perpetuum: nam ut doctrina V. T. tam dicitur Evangelium quam doctrina N. T., ut jam dictum; Ita doctrina N. T. non minus izayysλíz sive promissio vocatur ac illa, Gal. iii. 14, 2 Tim. i. 1. XIII. Aliæ sunt non paucæ voces synonymæ valde emphaticæ, quibus fœdus istud solet exprimi, ut Juramentum, Luc. i. 73, quia Deus juramentum suum in hoc fœdere interposuit ad ejus immutabilitatem denotandam, quod in priori fœdere factum non fuerat, Heb. vi. 17, et vii. 21; Fideles miserationes promissæ Davidi, Isa. lv. 3, quia mera Dei misericordia et gratia, nullo autem hominum merito nititur; Lex fidei, Rom. iii. 27, quia in eo fides tanquam conditio fœderis nobis præscribitur; Spiritus vivificans, et ministerium justitiæ, 2 Cor. iii. 6, 9, quia in eo justitia seculorum in Christo nobis promittitur ad justificationem, et Spiritus vivificus Christi ad sanctificationem. QUÆSTIO II. DE NATURA FŒDERIS GRATIÆ. Quænam sint partes contrahentes; Quis Mediator; Quænam clausula Faderis, tum a parte Dei, tum a parte hominum? I. Ut Deus ab omni ævo Ecclesiam habere voluit cum qua habitaret, et quæ cum ipso communionem coleret ad felicitatis fruitionem; Ita non aliter communionem illam instituere illi placuit, quam per viam fœderis, in quo mutuus datur partium contrahentium ad se invicem accessus, et arcta ac familiaris consociatio, quod a parte Dei miram ovyzaráßacıv ejus arguit, per quam ex incomprehensibili Majestatis splendore sese demittere voluit ad miserrimum creaturarum statum, et a parte hominum eximiam dignitatem, ad quam Dei gratia eos evehit, ut ex profundissima miseriarum abysso, ad Dei in secula benedicti communionem et gloriam admittantur. II. Quamvis vero proprie et stricte loquendo non possit dari fœdus inter Deum et hominem, quia non datur locus contractui, qui inter pares initur, nec ulla Dei obligatio, sed spontanea sui communicatio, ut probatum est P. I. Lo. VIII. Q. 3, Deus tamen singulari gratia voluit cum homine fœdus inire, quod locum habet quasi-contractus, ut in Jure loquuntur. III. Tale autem duplex cum hominibus iniit foedus, primum Legale seu operum cum homine integro, Alterum fidei et Evangelicum cum lapso et peccatore. Illo vitam æternam pollicebatur Deus homini perfecte legem implenti, et mortem peccanti interminabatur, juxta clausulam, Hoc fac et vives, Et maledictus qui non perstiterit, &c.; Isto salutem in Christo et propter Christum credenti pollicetur. Illud pactum fuit cum Adamo ante lapsum, et in eo cum omnibus hominibus, de quo P. I. Loc. VIII. Q. 3 ; Istud in Christo post lapsum initum cum electis. IV. Rupto quidem primo illo fœdere per Hominis lapsum, potuisset Deus, si stricto jure cum primis parentibus agere voluisset, statim a peccato homines morti mancipare; et nemo jure cum Deo propterea expostulare potuisset; sed non libuit Deo uti summo isto Jure adversus universum humanum Genus; sed misericordia commotus, remedium ipse tantæ miseriæ invenit et constituit, fœdus novum in Christo gratiose sanciendo, in quo rationem habemus, non modo ex ista miseria emergendi, sed et perfectissimam beatitatem assequendi. Remedium hoc seu rationem Jus titia requisivit, Sapientia invenit, et Misericordia ac Potentia præstitit, in Jesu Christo unigenito Dei Filio, Mediatore nostro, fœderis istius funda mento. Quid sit Fœdus gratiæ. V. Fadus hoc gratiæ est pactum gratuitum inter Deum offensum et hominem offendentem in Christo initum, in quo Deus homini gratis propter Christum remissionem peccatorum et salutem pollicetur, homo vero eadem gratia fretus pollicetur fidem et obedientiam. Vel est conventio gratuita inter Deum offensum et hominem offendentem de gratia et gloria in Christo homini peccatori sub conditione fidei conferenda. Circa quod duo attendenda sunt. 1. Natura. 2. Proprietates. Ad naturæ cognitionem expendenda sunt potissimum quatuor. 1. Quis sit Author fœderis. 2. Quænam Partes contrahentes. 3. Quis Mediator, et quænam hic sint ejus partes. 4. Quænam sint res pacta seu clausulæ fœderis, tum a parte Dei per promissionem, tum a parte hominis per officii stipulationem. Author fœderis motus. VI. 1. Author et efficiens principalis istius fœderis Deus Deus, sola sidonia est, sola bonitate et doxia gratuita ad illud cum homine pangendum adductus. Unde in Scriptura passim fœdus Dei, nunquam vero fœdus hominis vocatur; quia solus de eo cogitavit, homine non modo de eo non cogitante, sed alia omnia intendente, utpote Dei inimico in mente et operibus: solus potestatem habuit tanquam summus Dominus et Princeps contrahendi cum creatura, et dispensandi de summo illo Jure, quo ex fœdere operum peccatorem ipsum plectere poterat sine ulla venia spe; solus potuit hominem lapsum erigere et perditum servare, fœdus novum in locum prioris substituendo. Ita autem ejus est author, ut ipsi soli de eo gloria in solidum accepta ferenda sit, nec ulla causa impulsiva extra se ad illud instituendum motus sit: nec hominis merito, nec miseria: nam si homo innocens nihil mereri apud Deum potuit, quanto minus peccator et reus? Et si miseria Angelorum lapsorum Deum non impulit ad eos servandos, cur miseria hominum lapsorum eum potius ad redemptionem eorum impulisset: Ergo sola hic sidoxia misericordis Dei, et amor gratuitus causa fuit gonyovun istius fœderis, quam vocat Zacharias in Cantico, Luc. i. 78, λayxva ixious, viscera miserationum, et Paulus, Ephes. ii. 7, ὑπερβάλλοντα πλοῦτον χάριτος. VII. Ut vero hoc opus est externum, toti Trinitati est commune et indivisum, cum ea tamen distinctione, ut quæque Persona proprium et peculiarem modum operandi hic obtineat œconomiæ isti salutari convenientem, 1 Pet. i. 2. Deus Pater ad id concurrit, quia hanc rationem sese communicandi primo instituit, et Filium suum ex illa constitutione dedit, Joh. iii. 16, et ad illius communionem per Prophetas primum, dein per Filium, denique per Apostolos et Ministros invitat, et Spiritum S. fœderis applicatorem mittit, Gal. iv. Deus Filius, tum ut causa et fundamentum fœderis per suum sanguinem, Matth. xxvi. 28, Ephes. i. 3, 4, tum ut illius materia, quia in hoc fœdere promissus, et ejusdem Angelus, Mala. iii. 1, sive internuncius et executor, adeoque qua Mediator inter Deum et homines, 1 Tim. ii. 5, Heb. ix. 15, et Sponsor pro hominibus, Heb. vii. 22. Deus Spiritus tanquam causa una cum Patre et Filio, et materia, quia promissus, Gal. iii. 14, et testis, Rom. viii. 16, et arrhabo hæreditatis cœlestis, Ephes. i. 14, 2 Cor. i. 22. VIII. Causæ instrumentales sunt, tum Verbum et Sacramenta, tum utriusque Ministri: Verbum quidem, non Legis moralis, scilicet directe et per se, quia est ministerium mortis, et litera occidens peccatori, 2 Corint. iii. 6, sed Evangeli, quod inde etiam nomen habet, quia in illo revelatur, tum gratia Dei, tum justitia Christi, Rom. i. 16, 17; Sacramenta vero, quia se habent ex parte Dei tanquam signa, quæ repræsentant fœderis substantiam, et sigilla, quæ eandem obsignant, Rom. iv., et ut instrumenta moralia per quæ nobis illa applicatur; ex parte nostra vero tanquam restipulationes, quibus Deo nos obligamus, 1 Pet. iii. 21, et nota externæ, seu symbola confœderationis. Ministri se habent tanquam internuntii et servi, per quos Deus nos alloquitur, et ad foedus invitat, Matth. xxiii. 3, Heb. i. 1, et tanquam legati per quos nobiscum cum authoritate stipulatur, 2 Cor. v. 20. Partes Contrahen sus. IX. II. Partes contrahentes seu subjectum fœderis tres tes: Deus offen- sunt, Deus offensus, Homo offendens, et Christus Mediator hominem offendentem Deo offenso et irato reconcilians. Deus hic agit, non ut in fœdere naturæ quatenus Creator et dominus, quia peccatum abolevit naturalem illam communionem, quæ Creaturam cum Creatore conjungebat; Nec quatenus excelsam et infinitam super res creatas gox obtinet; quia tantam Majestatem homo peccati reus, et ejus sensu perculsus ferre non potuisset, multo minus ac Angeli, qui facies suas coram ea tegere coguntur, Is. vi. 2; Nec tanquam Legislator et rigidus perfectionis moralis ab illo exactor; quia talis a creatura corrupta non potuit expectari; nec ullus peccatori patet ad Deum justissimum et sanctissimum accessus: Sed quatenus misericors Pater et Redemptor, ut offensus quidem, sed ut placandus, qui amore benevolentiæ sibi voluit homines offendentes conciliare, Rom. v. 8, Eph. ii. 4. X. Homo non hic spectatur ut Creatura simpli., vel ut Homo offendens. Creatura integra et justa, ut in primo fœdere; Sed ut Creatura peccatrix offendens, ut homo in peccatis mortuus, impotens, filius iræ, a Deo ejusque vita abalienatus; et quidem quatenus miseriæ suæ sibi conscius, illius sensu perculsus, adeoque legaliter contritus, Matt. xi. 28; ut hic is peccatoris non sit simpliciter attendenda, licet sit prævia conditio requisita in objecto, alias fœdus hoc deberet ex æquo ad omnes et singulos peccatores extendi, quod dici non posse res ipsa clamat et decretum reprobationis satis evincit; sed conjungenda sit necessario cum oxiou peccatoris contriti, et credituri ex libera Dei electione. XI. Tertio, Mediator hic intercedit Christus, 'hominem Mediator. offendentem Deo offenso reconcilians. In fœdere primo, quia nullum adhuc dissidium fuit inter Deum et hominem, nullo etiam opus fuit Mediatore; Sed in posteriori ita necessarius fuit propter peccati interventum, ut absque eo nullum dari potuisset foedus inter Deum et hominem; Deo propter justitiam suam hominem reum non ferente, et homine propter injustitiam suam ad Deum accedere non valente. Atque in eo se prodit admirabilis Dei erga hominem misericordia, per quam non tantum de fœdere ineundo cogitare voluit, sed Mediatorem etiam dedit, sine quo contrahi non potuit. Mediator autem iste Deus et homo esse debuit, et ex utroque medius: Homo quidem, ut pati posset et mori, quia nonnisi per passionem et mortem cruentam peccatum potuit expiari, et peccator in gratiam restitui, Col. i. 20, 22; Heb. ii. 14, 15; Deus vero, ut mors ipsius haberet valorem infinitum, qui creaturæ modum excederet, et ut morte superata in æternum cum suis viveret; Et ex utroque medius, ut in natura prius faceret, quod in gratia postea efficere debebat. XII. Atque hic superfluum videtur quærere, An fœdus hoc contractum fuerit cum Christo, tanquam altera parte contrahente, et in ipso cum toto ejus Semine, ut primum fœdus cum Adamo pactum fuerat, et in Adamo cum tota ejus posteritate: quod non paucis placet, quia promissiones ipsi dicuntur factæ, Galat. iii. 16, et quia, ut Caput et Princeps populi sui, in omnibus primas tenet, ut nihil nisi in ipso et ab ipso obtineri possit: An vero fœdus contractum sit in Christo cum toto Semine, ut non tam habeat rationem Partis contrahentis, quam Partis mediæ, quæ inter dissidentes stat ad eos reconciliandos, ut aliis satius videtur. Superfluum, inquam, est de eo disceptare, quia res eodem redit; Et certum est duplex hic pactum necessario attendendum esse, vel unius ejusdemque pacti duas partes et gradus. Prius Pactum est, quod inter Patrem et Filium intercedit, ad opus Redemptionis exequendum. Posterius est, quod Deus cum Electis in Christo contrahit, de illis per et propter Christum salvandis sub conditione fidei et resipiscentiæ. Prius fit cum Sponsore et capite ad salutem Membrorum; Posterius fit cum Membris in Capite et Sponsore. Pactum inter Pa XIII. Pactum Patris et Filii continet voluntatem Patrem et Filium tris Filium dantis ut λurgarh, Redemptorem, et Caput Corprobatur. poris sui mystici, et voluntatem Filii se ut Sponsorem pro Membris suis sistentis ad aroλurgaon istam peragendam. Sic enim Scriptura repræsentat nobis Patrem in œconomia salutis, ut stipulantem obedientiam Filii sui ad mortem usque, et pro ea ipsi repromittentem nomen supra omne nomen, ut Caput Electorum sit in gloria; Filium vero, ut se sistentem ad faciendam voluntatem Patris, et promittentem fidelem et constantem officii sibi demandati executionem, restipulantem denique regnum et gloriam sibi promissam. Quæ omnia ex Scriptura non obscure colliguntur. XIV. De hoc pacto expressa fit mentio, Luc. xxii. 29, "Ego dispono vobis Regnum, sicut disposuit illud mihi Pater;" et Isa. xlii. 1, 2, 6, 7. In eo Pater proponitur ut vocans Filium, et opus salutis nostræ illi committens: "Hic est servus meus, ego protegam eum, Electus meus in quo anima mea sibi complacuit, &c. Ego Jehova te vocavi in justitia, et tenebo manum tuam, et retinebo te, et dabo te in fœdus populi, et lucem gentium;" Et cap. xlix. 6, "Ego te dedi in fœdus populi, et ut sis salus mea usque ad extremitates terræ;" quæ vocatio extenditur ad tres partes Muneris Mediatorii: ad Sacerdotium, Ps. cx. 4; Prophetiam, Isa. lxi. 2; Regnum, Ps. ii. 8. Lex fœderis a Patre ponitur, ut sit fœdus populi et Lux gentium, ut ponat animam pro ovibus, Johann. x. 18, "hoc præceptum accepi a Patre meo." Illi Legi promissio a Patre additur, non modo protectionis et auxilii in executione muneris, Isa. xlii. 6, 7, et felicis operis successus per Dei acceptationem, Isa. xlix. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 8, sed et mercedis et præmii in semine spirituali, et exaltatione ipsi concessa, Isa. liii. 10,"Postquam anima ejus se posuerit sacrificium pro reatu, videbit semen, et beneplacitum Jehova in ejus manu prosperabitur." Acceptatio a parte Filii in hoc posita est; Quod huic Patris voluntati et Legi fœderis sponte se submiserit pro nobis spondendo, Heb. x. 5, "Corpus aptasti mihi,” id est, me in servum tuum addixisti, Corpus per Incarnationem mihi aptando, "Tunc dixi, Ecce venio facere voluntatem tuam, Deus mi, volupe mihi est, et Lex tua est in medio viscerum meorum." Nec modo Filius hoc in se recepit, sed et reipsa præstitit, factus ex muliere, et sub Lege, Galat. iv. 4; Johan. xv. 10, "Ego servavi Præcepta Patris mei, et maneo in ejus amore, et restipulatur gloriam sui ipsius, et salutem Corporis sui, Joh. xvii. 4, 5. "Glorificavi te in terra, consummavi opus quod mihi faciendum dederas; Et nunc glorifica me, Pater, apud teipsum, ea gloria, quam apud te habebam, priusquam mundus extaret;" et v. 16, 17, "Serva eos in nomine tuo, quos mihi dedisti, sanctifica eos in veritate tua, Verbum tuum est veritas." XV. Fœdus autem istud potest attendi in tribus moTres periodi fœderis istius. mentis. 1. Ratione destinationis, quando ab æterno in 1. In destinatione. sanctissimæ Trinitatis consilio Sponsor et Mediator Ecclesiæ datus est; Quo respiciunt ista summæ Sapientiæ, Proverb. viii. 23, quæ de se ipsa loquendo, ab æterno uncta sum, inquit, id. mea Patrisque voluntate, quæ una est, destinata ad officium Mediatoris in tempore peragendum; Et ista Petri, primæ cap. i. 20, quum Christum dicit " præcognitum fuisse ante jacta mundi fundamenta;" Et Psalm, ii. 8. "Narrabo decretum, Jehova mihi dixit, Tu es Filius meus, ego hodie genui te; postula a me et dabo tibi gentes in hæreditatem." Ubi Christus describit destinationem æternam, quæ facta est in Dei decreto, sui, qui sit Filius Dei ab æterno genitus, ideoque solus par tanto muneri ferendo, in Regem totius Ecclesiæ. 2. Ratione promissionis, dum mox post 2. In promissione. lapsum hominis, Deo per peccatum jam offenso, se obtulit ad ea actu præstanda, quæ ab æterno spoponderat, atque ita actu Mediator constitutus, et talis declaratus fuit in Verbo, et juxta illam sponsionem, multa cœpit agere quæ ad Mediatoris officium pertinebant, sive ratione Prophetiæ, voluntatis divinæ interpretem agendo, tum per se immediate se Patribus patefaciendo, ut Angelum foederis, sive mediate per Ministros suos, quos Spiritu suo agebat, 1 Pet. i. 10, 11, et iii. 19, sive ratione Regni, se ductorem et Principem populi gerendo, 1 Cor. x., et Josu. v. 13, sive ratione Sacerdotii, intercedendo pro Electis vi solutionis futuræ, Job. xxxiii. 24. 3. Ratione executionis, in incarnatione, 3. In executione. per quam carnem nostram assumpsit, ut in ea opus salutis nostræ perageret. Quo spectant ista, Heb. x. 5, quibus antithesim instituit inter sacrificia legalia et unicum sacrificium perfectissimum Christi, Quapropter ingrediens in mundum, dixit, Sacrificium et oblationem noluisti. Tunc dixi, Ecce venio ut faciam voluntatem tuam." XVI. Ut vero Mediator medius fuit inter partes dissidentes, debuit cum utraque agere; A parte hominum cum Deo per Sponsionem eorum omnium, quæ ab hominibus debebantur; Et a parte Dei cum hominibus, per Sponsionem eorum omnium, quæ a Deo promittuntur, fore ut certissime implenda sint. Cum Deo offenso agere debuit pro hominibus satisfaciendo pro peccatis ipsorum, et intercedendo pro ipsis apud Patrem ad obtinendum Spiritum cum ejus donis, spondendo, quoad præteritum perfectam solutionem omnium debitorum, et reipsa Argov illud obedientia sua et morte exhibendo, et quoad futurum sinceram et constantem fœderis observationem in posterum, in ipsis per Spiritus virtutem perficiendam ; Cum hominibus vero offendentibus a parte Dei tanquam Legatus Patris, bonam ejus voluntatem circa eorum salutem declarando, missionem suam ad opus Redemptionis significando, fidem promissionibus et obedientiam mandatis tanquam officia et conditiones fœderis postulando, et vicissim promittendo omnia beneficia foederis, et spondendo ea omnia certissime collatum iri, non modo Verbo Evangelii et Sacramentis, sed præcipue effusione sanguinis sui, quo obsignavit novum hoc fœdus coram Deo, et efficacia Spiritus S., qua illud in nobis ratum facit. Ita duplex obstaculum fœderis removeri debuit: A parte Dei, Inimicitia ejus propter peccatum hominis, et a parte hominis inimicitia hominis propter justitiam Dei; Deus fuit reconciliandus homini, et Homo Deo. Christus prius fecit per meritum sanguinis, quo pro nobis satisfecit, et Deum nobis reconciliavit; posterius per efficaciam Spiritus, qua nos sanctificat et convertit, et convertendo Deo reconciliat. Atque ita perfecte implevit, quæ vel ex parte Dei apud |