Obrazy na stronie
PDF
ePub

ciosum potest dari, quod non sit inofficiosum mentienti, quippe quod et intrinsecam formalem áražia habet, et difformitatem a natura et Lege Dei alienam. Quod vero per se et intrinsece malum, id nullius finis etiam optimi consideratione bonum reddi potest: bona enim bene sunt procuranda, et finis bonus quærendus bonis mediis, nec ullæ circumstantiæ externæ possunt mutare rem per se malam.

VI. 3. Quia si perniciosum mendacium tantum esset peccatum, ejus avouía peteretur tantum a fine; quod falsum, quia in ipsa mendacii deformitate et araži, nempe in divortio mentis et linguæ, quæ mentis interpres esse debet, consistit ejus avouía. 4. Si mendacium posset honestari a fine, nimirum intentione juvandi proximum, sic et furta possent honestari quæ essent officiosa, quum aliquis vellet ex furto proximo benefacere, quod tamen nemo dixerit, quia regula Apostoli hic obtinere debet, non sunt facienda mala, ut eveniant bona," Rom. iii. 8.

[ocr errors]

VII. 5. Augustinus passim hoc inculcat: Enchir, c. xviii. "Peccatum est omne mendacium, quamvis non tantum peccet, qui consulendi, quantum is qui nocendi voluntate mentitur;" quod repetit, cap. xxii. Ita cap. xv. Contra menda.: "dicere aliqua mendacia esse justa, est dicere aliqua esse justa peccata, et per hoc aliqua justa esse quæ injusta sunt;" quod exequitur fusius libris duobus De mendacio et Contra mendacium. Gregor. Moral. 1. xviii. cap. 4: "Omne mendacium iniquitas est, quia ab æquitate discrepat, quicquid a veritate discordat. Nec vita cujuslibet per mentiendi fallaciam defendatur, ne suæ animæ noceat, qui præstare nititur vitam carni alienæ."

VIII. Quamvis Deus benedixerit obstetricibus ÆgypFontes Solu- tiis, quæ mentitæ sunt Pharaoni, Exod. i., non ideo remutionem. neratus est mendacium ipsarum, sed pietatem et misericordiam erga infantes, quod maluerint se exponere indignationi Regis, quam ejus crudeli mandato obsequi. "Non est in eis remunerata fallacia, sed benevolentia; benignitas mentis, non iniquitas mentientis," ut ait August. de Menda. c. xv. Duo enim hic actus distinguendi veniunt, alius, quo obedientiam edicto tyrannico Regis detrectarunt, qui provenit ex timore Dei, et commendatur, alius mendacii, quo se excusarunt et mentitæ sunt, qui provenit potius ex pusillanimitate et metu servili Regis quam timore Dei, qui fuit peccaminosus. Deus ergo qua fuit benignitate, actum peccaminosum condonando, actum bonum remunerari voluit, ut ostenderet quam grata illi fuerit pietas ipsarum et misericordia, licet nævis suis non caruerit. Potest etiam dici cum quibusdam, istas obstetrices non esse mentitas, quia verum esse potuit quod dicunt, Hebræas mulieres fuisse vividas et vegetas, et parere antequam ad eas venirent obstetrices.

IX. Quicquid a Viris sanctis factum legitur, non statim ad imitationem trahendum quasi licitum, quia quamvis sancti fuerint, constat tamen eos non vixisse absque peccato. Hinc nec mendacium Jacobi, nec Rahabæ meretricis, potest reddere mendacium licitum ; Nec si Deus benedixit Jacobo mentienti, Genes. xxvii. 20, sequitur mendacium ejus fuisse probatum, quia benedictio secuta est fidem, quam præstitit Verbo Dei, quod major serviturus esset minori, Gen. xxv. 23, non vero data est propter vitium et nævum fidei adhærentem. Nec fidei tribuitur ab Apostolo, Heb. xi. 31, mendacium Rahabæ, sed actui benefico et honesto, quo excepit et conservavit exploratores, licet vitioso medio usa sit ad eos conservandos; beneficium ergo quod a Deo consecuta est, non fuit merces mendacii, sed amoris erga populum Dei et fidei erga homines quos hospitio exceperat. Ita in similibus factis distinguenda semper Virtus actionis, a vitio et nævo

ei adhærente, et modo quo fit; infirmitas hominis, et bonitas Dei, illa quæ in optimis actionibus semper aliquid vitiosi admiscet, ista quæ vitium condonando bonum gratiose compensat: Ut ergo placuit Deo, quod filius Mosis circumcideretur, non approbato modo agendi ex impetu, quem in eo servavit Sipphora, Exod. iv. 25; Ita placuit Deo, quod obstetrices ab infanticidio abstinuerunt, quod Rahab hospitum suorum securitati consuluit, quod Michal Davidis mariti sui, 1 Sam. xix. 17, Jonathan amici vitæ prospexerunt, 1 Sam. xx. 6, 28, licet modus agendi in istis bonis operibus mendacium non caruerit vitio coram Deo.

per

X. Non magis licet in gratiam proximi, quam adversus illum falsum testimonium dicere, ut non magis licet in gratiam viduæ aut orphani jus pervertere, quam contra illos, Levitic. xix. 15. Ut oportet ἀληθεύειν ἐν

ἀγάπῃ, ita tenemur semper ἀγαπᾶν ἐν ἀληθείᾳ et usque ad aras. Imo licet nullus speciosior prætextus possit obtendi mendacio, quam gloria Dei, et patrocinium divinæ veritatis, Deus tamen hoc rejicit, nec vult ad defensionem causæ suæ adhiberi, Job. xiii. 7, " An vobis proferendum est mendacium in gratiam Dei fortis? An enuncianda fraus in ejus causa?" Deus quippe qui est ipsissima veritas non debet defendi mendacio, nec arma mutuanda illi sunt a Diabolo.

XI. Quamvis tales interdum objiciantur hominibus difficultates, ut inter sacrum et saxum constituti, malint in veritatem peccare, quam in charitatem; licet in eo casu a tanto excusentur, non tamen statim a toto excusari possunt, quasi omni culpa vacarent. Quo faciunt ista Augusti., Enchi. ad Lauren. c. 22: "Non ideo nullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo. Possumus enim et furando alicui prodesse," &c., non ergo si mendacium aliquibus profuit, id adscribendum naturæ mendacii, sed Dei bonitati et providentiæ, quæ peccatis hominum ad aliquod bonum frequenter abutitur.

XII. Elizæus non mentitus est militibus Syris, 2 Reg. vi. 19, quia nihil ab eo prolatum quod verum non esset quoad rei eventum. Quærentibus viam, qua Elisæum invenirent, respondet non eam esse, siquidem ibat Samariam, nec illam civitatem, ex qua jam exiverat: pollicetur vero se eos ducturum ad virum quem quærebant, quod reipsa implevit ducendo eos Samariam, ubi agnoverunt Prophetam.

XIII. Michæas quum suadet bellum Regi, 1 Reg. xxii. 15, non tam loquitur affirmative et prophetice, quam ironice et puntinãs, non ex sua, sed ex Regis et Pseudoprophetarum sententia, non ut eos falleret, sed ut eos falli doceret, (nam postea, quum adjuratus est a Rege, ut in nomine Jehovæ eloqueretur veritatem, v. 16, 17, longe aliud præ se tulit,) quod ipse Rex vel ex gestu, vel ex modo loquendi satis percepit. Jeremiæ etiam nullum potest tribui mendacium, Jere. xxxviii. 27, in gratiam Regis, quia id retulit Principibus quod verissimum erat, nimirum Regem a se rogatum, ne denuo in carcerem pristinum in domum Jonathanis detruderetur, quod revera Jeremias a Rege contenderat, ut liquet ex Jer. xxxvii. 15, 20, et xxxviii. 15, 16, ne traderetur in manus hostium suorum. Aliud vero partem veritatis non necessariam tacere, Aliud falsum pro vero narrare; prius licitum, non posterius.

XIV. Simulatio triplex datur, 1. fraudis et malitiæ, 2. cautela et industriæ, 3. instructionis et explorationis; prima, quum virtus exterius præfertur, dum vitium intus latet; secunda, quæ in stratagematibus bellicis exercetur, et a Deo approbatur, de qua Jos. viii. 5, 6, 7; tertia, quæ non ad fallendum, sed ad explorandum et docendum est comparata, qualis sæpe obtinet in hominum societate. Talis simulatio Angelorum, qui præ se ferebant

voluntatem pernoctandi in platea, ad excitandum ardorem in Lotho eos sub tectum suum recipiendi. Talis in Christo, Luc. xxiv. 28, qui simulat se velle ulterius progredi, quia hoc non fiebat ab ipso ad fallendum discipulos, sed ad eos explorandos, an flagrarent desiderio sui retinendi. Adde quod gorrinos ista non tam formaliter, quam materialiter est intelligenda, quia id egit Christus, quod progressum citeriorem simulans agere solet, qui passus aliquot ultra locum destinatum progreditur, ut proliceret preces suorum, et ardentius sui desiderium excitaret, ut parentes discessuri liberorum, amici amicorum preces provocare solent. Potest etiam dici Christum ulterius progredi in animo habuisse, et progressurum fuisse, nisi precibus discipulorum retentus fuisset.

XV. Gratis supponitur Deum, 1 Sam. xvi. 2, falsum suggessisse Samuëli, quum jubet significare Sauli se venisse Betlehemum ad sacrificium. Quamvis enim alio fine venturus esset, nimirum ad ungendum Davidem, id tamen non obstabat, quominus eo tum sacrificii tum convivii celebrandi causa profecturus esset. Aliud vero fines omnes non exponere alicujus rei, Aliud finem falsum proponere. Prius suggestum Samuëli a Domino, non posterius; nec uno fine posito, negantur alii.

XVI. Quum Paulus negat, Act. xxiii. 5, se scivisse Ananiam fuisse summum Sacerdotem, sensus verbis ejus optime constare potest sine ulla mendacii nota, sive dicatur ironice loquutus, ut quidam vellent, quia ex modo loquendi furioso, nihil in eo Pontifice dignum videbat, nec se ut talem adversus ipsum gesserat, sive serio hoc dixerit, ut alii melius, quod revera Pontifex non fuerit, sed in veri pontificis, sive Ismaëlis sive Josephi, partes sese obtrusisset, ut tanta erat tum temporis avagxía, ut in dies quasi essent Pontifices, aut non essent; vel quia diutius Hierosolyma abfuerat, et novus erat Pontifex ipsi adhuc ignotus; Nec ex sede hoc colligere potuit, quia non erant in Templo aut domo Pontificis, et loco Synedrii ordinario, et forte tumultuarie et confuse sedebant.

XVII. Perperam Parabolæ afferuntur in patrocinium mendacii, quia parabola non affertur, ut significetur id esse, quod dicitur, sed ut significetur id esse quod adumbratur per id quod dicitur. Unde non propter materiale proponitur, sed propter suum formale, et (ut bene Hiero. in 12 Eccles.) aliud in medulla habent, aliud in superficie pollicentur. Differt ergo multifariam a mendacio, 1. Ratione originis, quia mendacium omne, vel a mala mente, vel a bona ad malum deviante; Parabola vero a bona mente in bono persistente. 2. Ratione formæ, quia mendacium habet intrinsecam disconvenientiam cum mente dicentis; non parabola. 3. Ratione finis, quia mendacium comparatum est ad fallendum, parabola ad docendum. 4. Ratione effectus, quia per mendacium falsa ingeneratur notio animo audientis, per parabolam vero vera. Idem de apologis dicendum, in quibus non proponitur historia, sed typus, nec aliquid repræsentatur ut factum, nec hoc quod proponitur intenditur quamvis falsum et fictum, sed aliud omnino et quidem verum.

XVIII. Concludimus cum Agustino, de Menda. ad Consenti. cap. 21. "Quisquis esse aliquod genus mendacii quod non sit peccatum putaverit, decipiet seipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum." Et ad eundem, contra Mendac. cap. 21. "Aut ergo cavenda mendacia recte agendo, aut confitenda sunt pœnitendo, non autem cum abundent infeliciter vivendo, augenda sunt et docendo."

QUÆSTIO XXI.

AD PRÆCEPTUM DECIMUM.

Quænam Concupiscentia prohibeatur Præcepto decimo; et An motus primo primi sint peccata? Affir.

la.

I. Duæ sunt facultates a Deo animæ inditæ ad fugam Concupiscentia triplex, natura- mali, et desiderium boni, rò Juμixòv, et rò iñilvuntixòr, appetilis, bona, et ma- tus irascibilis, et concupiscibilis, quæ dum in genere Entis et physice spectantur, nec bonæ sunt nec malæ, sed mediæ et indifferentes, quæ totam bonitatem et malitiam suam moralem hauriunt ex qualitate objectorum circa quæ versantur. Hinc concupiscentia modo ut bona laudatur, quando circa objectum licitum et bonum occupatur, quo sensu Spiritus dicitur concupiscere adversus carnem, Galat. v. 17, et Paulus vult fideles appetere dona spiritualia, 1 Cor. xii. 31; modo ut inordinata et vitiosa damnatur, quando objectum habet injustum et illicitum; modo ut media et naturalis, nec in laude nec in vituperio ponitur.

II. Concupiscentia vitiosa et inordinata, de qua hic agiQuæ vel origina- tur, vel spectari potest quoad fontem et habitum, quæ conlis, vel actualis. cupiscentia originalis dicitur, de qua Jacobus cap. i. 14, 15, ut passim ab Augustino peccatum originale concupiscentiæ nomine indigitatur, quam Judæi per, figmentum malum, designare solebant, et Scholastici per fomitem vulgo exprimunt; Vel quoad actus et motus vitiosos, et actualis vocatur. Quæ rursus vel est determinata per formalem voluntatis consensum, et morosam, uti vocant delectationem, vel indeterminata et titillans in primo suo motu, quæ ultra velleitatem et suggestionem non procedit.

III. Cum præceptum non concupiscendi sit generale, extendi debet ad omnem concupiscentiam vitiosam et inordinatam, tam originalem et habitualem, quam actualem; sive ea sit determinata et voluntaria, sive adhuc indeterminata et tantum titillans; ut ita summa Legislatoris puritas et sanctitas notetur, quæ nequidem minimam concupiscentiæ vitiosæ labem vult pati in homine, sed omnimodam justitiam et sanctitatem postulat. An concupiscentia IV. Duæ hic quæstiones moventur a Pontificiis: Prima originalis sub de Concupiscentia originali et habituali; Secunda de ejus præcepto deci- motibus primo primis. Quoad primam, negant concupiscentiam seu fomitem a Lege prohiberi, quia censent non esse peccatum. Concil. Tridenti. Sess. 5, Can. 5, " manere," quidem asserit "in baptizatis concupiscentiam seu fomitem, hanc tamen concupiscentiam, quam Apostolus aliquando peccatum appellat, non peccatum appellari, quod vere et proprie peccatum sit in renatis, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat; et si quis contrarium senserit, anathema sit.” Sed Orthodoxi Concupiscentiam et proprie peccatum esse, et a Lege prohiberi censent.

mo contineatur.

Probatur contineri.

V. Primo, ex verbis Legis, quæ concupiscentiam expresse prohibent, et quidem in genere et indefinite, ut omnis concupiscentia inordinata intelligatur, non modo in actu, sed et in habitu et radice; nostrum autem non est limitare, ubi Lex non limitat. Secundo, finis Legis hoc ipsum importat, quæ est omnimodam sanctitatem ab homine exigere, non modo quoad actum, sed et quoad habitum; ut enim utramque sanctitatem, et habitualem et actualem, requirit,

ita utramque concupiscentiam, et actualem et habitualem, prohibere debet. Tertio, quia concupiscentia illa vitiosa et mala, non a Deo, sed a mundo; 1 Johan. ii. 16, ideo a Lege, quæ omne vitium vetat, prohiberi debuit.

VI. Quarto, Paulus expresse et a Lege vetari, et peccatum esse asserit, Roman. vii. 7, "Non cognovissem peccatum sine lege; non enim cognovissem concupiscentiam, nisi Lex dixisset, Non concupisces." Ubi non negat simpliciter sibi cognitam fuisse concupiscentiam, sed se scivisse eam esse peccatum, quod demum novit ex Lege eam vetante. Ita supponit concupiscentiam esse peccatum, quia a Lege vetatur, non tantum actualem, sed et habitualem, quia v. 8, statim addit, "peccatum," nimirum concupiscentiam Lege vetitam," occasione sumpta operatum esse omnem concupiscentiam," quod confirmat v. 9, 11, 13, 17, 20, ubi vocat itidem "peccatum, peccatum inhabitans, et supra modum peccans," et v. 23, "Legem membrorum quæ pugnat contra Legem mentis, et in captivitatem ducit hominem sub Legem peccati." Quis vero crediderit Paulum toties et tam expresse peccatum illam vocaturum fuisse, si verum et proprie dictum peccatum non foret, sed tantum quia a peccato fluit, et ad peccatum inclinat, ut perperam vult Concilium? Quis contra non videt ejus mentem fuisse veram peccati rationem illi adscribere, quam ex sola Lege scripta cognoverat, rationis lumine eo usque non assurgente in Ethnicis? Vide supra Lo. IX. Quæst. 11, Th. 20 et 21.

Fontes Solutionum.

VII. Licet Lex proxime et immediate prohibeat tantum actus ipsos, et enuncietur verbis actiones significantibus; Nihil obstat quominus mediate ipsi peccatorum habitus et principia sub illis prohibeantur, quale est peccatum originis et concupiscentia habitualis. Imo et necessario hoc innui debet, quia causa in effectu, et principia in principiatis includuntur, ut ita securis ponatur ad radicem peccati, et omnimoda sanctitas ab homine exigatur.

VIII. Quamvis vero peccatum originale tollatur in regenitis quoad reatum per justificationem, ut nulla sit in ipsis condemnatio, Rom. viii. 1, et quoad dominium per sanctificationem, ne ulterius regnet in ipsis; manet tamen in ipsis semper quamdiu in hac mortalitate versantur quoad præsentiam et habitationem, ut continuo sit ipsis crucifigendum et mortificandum.

IX. Quum Jacobus cap. i. 15, ait "concupiscentiam parere peccatum," non negat eam esse peccatum, quia non disputat hic quando peccatum esse vel reputari coram Deo incipiat, sed quando in lucem emergat et per opus consummetur, et in eo tantum versatur, ut radicem nostri exitii in nobis esse doceat; et tantum abest, ut hinc legitime colligi possit concu. piscentiam non esse peccatum, ut necessaria consequentia hoc inde eliciatur, quia effectus respondere debet causæ, nec concupiscentia parere posset peccatum actuale, nisi et ipsa peccatum esset.

cata.

An motus primo X. Altera quæstio respicit Concupiscentiæ motus primo primi sint pec- primos, quos hic prohiberi negant Pontificii, quia non sint peccaminosi. Vocant motus primo primos, qui sint ex subreptione, et titillatione quadam, sed sine deliberato mentis judicio, et formali voluntatis consensu, quosque ideo zgoάua vocare solent, qui differant ab affectibus determinatis et deliberatis, qui sint cum consensu voluntatis, et qui ideo morosi dicantur, quia mens et voluntas illis cum delectatione immorantur. Hos vero tantum Lege prohiberi censent, quia sint voluntarii et in nostra manu, non vero alios, qui nec sint liberi, nec in manu nostra, adeoque nec peccata; sic loquitur Tolet. in vii. ad Rom., et cum eo cæteri. Nos vero ut concupiscentiam in radice malam esse cense

« PoprzedniaDalej »