Obrazy na stronie
PDF
ePub

fensio bonorum, quia vita nostra et aliena non debet cum bonis aliis temporalibus commutari. Non veritatis manifestatio, aut criminis purgatio : quia cum nulla sit promissio Dei, quod hoc modo testimonium præbere velit veritati, extraordinariam ejus providentiam hoc modo consulere aut appellare, nihil aliud est quam inventione diabolica Deum tentare. Non vindicta executio; quia vindicta denegatur privatis, qui essent sic judices in propria causa, et solis personis publicis licita est, idque via juris. Quam vero arti isti diabolicæ faveant Jesuïtæ, Lessius, Amicus, Escobar, et alii, patet ex Excerptis Theologiæ eorum moralis, editis an. 1666, Proposi. 11, 12, 15, 16.

XXXII. Tertio, non vetatur tantum Homicidium ex3. Ira et odium. ternum et quæcunque eo pertinent; Sed prohibetur etiam, cum Lex sit spiritualis, ira, odium, vindictæ studium, invidia, contumelia, et quicquid cum vera et sincera proximi dilectione, aut legitima sui defensione pugnat. Quæ omnia non solum in N. T. damnantur, Matth. v. 21, ut perperam volunt Sociniani, sed etiam prohibita jam leguntur et damnata in Veteri, Lev. xix. 17, 18; Zach. viii. 16, 17. Licet enim homicidium solum effectivum et externum forensi lege capitaliter puniatur, Lev. xxiv. 17, affectivum tamen et internum eodem loco venit apud Deum.

XXXIII. Quia vero in præceptis negativis, affirmativa continentur, hac lege tenemur ad proximi defensionem, auxilium, amorem, mansuetudinem, concordiæ et pacis studium, Ro. xii. 18. Non enim satis est neminem lædere, sed suum cuique tribuendum est. Non satis est neminem occidere, sed studendum insuper vitæ proximi conservandæ quacunque fieri potest honesta ratione. Et ut lampas duplici modo extinguitur, aut per vim exsufflando ejus lucernam; aut non infundendo oleum; Ita proximi vita destruitur, aut violenta extinctione, aut iniqua subtractione eleemosynarum et subsidiorum per quæ fuisset conservanda.

QUÆSTIO XVIII.

AD PRÆCEPTUM SEPTIMUM.

Quid Præcepto de non mechando prohibeatur, et præcipiatur?

I. Ut sexto Præcepto Vita tum Proximi, tum nostra ipsorum; Ita hoc septimo Pudicitia, et nostra et aliena, nobis commendatur. Cujus ratio triplex assignatur; Divina, quia cum Deus sit sanctus, æquum est hominem ad imaginem Dei conditum, sancte et proinde etiam caste vitam instituere, cum sanctitatis pars sit castitas; Naturalis, quia cum ad jus naturæ pertineat maris et fœminæ conjunctio; necesse est eam ad rectæ rationis normam dirigi, ne natura ipsa effrænis maneat: Ideo nulla est in orbe natio, quæ matrimonium non probarit, et vagos concubitus non damnarit; Civilis, quia ut familiarum distinctione constat ražia politica; sic earundem per vagas libidines perturbatio Respublicas evertit, et domos pessundat. Sub adulterio syII. Hoc ergo præcepto omnis impudicitia et luxuria, necdo. omnis il- cujuscunque sit generis, prohibetur, et sub nomine adulterii, licitus concubi- quæ una est ejus species crassissima, humanæ societati tus vetatur. maxime adversa, et in proximum contumeliosa, synecdochice continetur. Damnatur itaque hic omnis illicitus concubitus extra

Scortatio.

honestas nuptias, sub quo includitur primo Adulterium proprie ita dictum, quod est alieni thori violatio, sive altera persona sit soluta, sive utraque conjugata, quomodo duplicatur adulterium, per duplicis thori violationem. 2. Scortatio quælibet et fornicatio simplex solutæ cum soluta, quæ, ut ab Ethnicis cognitione Dei destitutis plerunque pro re media, aut leviuscula culpa habita sit, ut et a Pontificiis, expresse tamen passim tanquam grave peccatum damnatur tam in Veteri, quam Novo Testamento; Deuteron. xxii. 28, et xxiii. 17, 18; 1 Corinth. vi. 18; Heb. xiii. 4; Apocal. xxi. 8. Apostolus gravitatem ejus notat, 1 Corint. vi., quia qui scortatur facit corpus suum unum cum scorto, peccat in corpus suum, profanat Templum Spiritus, et vasa gratiæ polluit. Unde colligitur quanto crimine se involvant, qui lupanaribus publicis contra jus et fas patrocinantur, ut fit in Papatu, ubi Prostibula et Lupanaria publice tolerantur, imo et vectigalia et tributa ex iis petuntur; licet Deus olim mercedem scorti, et pretium canis in Templum inferri vetuerit, Deut. xxiii. 18; de quo queritur Espensaus, lib. 3, de conti. c. 4, aliis infamem hanc causam propugnantibus, ut Emanuele Sa, Toleto, et variis Casuistis ex Pontificiis: Bellarminus fatetur prostibula esse mala necessaria ad cavenda majora; sed hic obtinere debet regula Apostoli, non esse facienda mala ut eveniant bona. Nec si in V. T. fuisse dicuntur meretrices, ut tempore Patriarcharum et Salomonis, ideo approbantur vel ad imitationem proponuntur. Exemplum Salomonis plurimis libidinibus dediti non est urgendum, ut vitiosum; sed imitandus zelus Josiæ reformantis cultum Dei, et præsertim lupanaria destruentis, 2 Reg. xxiii. 7, et Ludovici IX., Sancti dicti, qui Regno suo histriones expulit, et lupanaria destruxit.

Incestus.

Raptus. Concubinatus.

III. Tertio, Incestus, qui admittitur cum personis consanguinitate vel affinitate junctis, si gradus in utroque propinquitatis genere prohibiti, ex Dei lege, non hominum placitis definiantur. 4. Raptus, quum puella e domo patris ad libidinem vi abstrahitur, sive renitatur puella raptui, sive assentiatur; tum enim saltem Patri vis fit, cui invito res sua eripitur. 5. Concubinatus, quum quis consuescit cum fœmina quam domi habet, non mariti affectu, sed consuetudinis tantum causa, quæ proinde dimitti potest, ut et filii legitimi non censentur nec hæredes, quia est species scortationis, imo addit aliquid gravius, scortatio enim dicit tantum actum transeuntem, sed concubinatus addit permanentiam et statum. Hinc Apost, Heb. xiii. 4, immediatam facit antithesim inter conjugium et scortationem, quia omnis concubitus extra legitimum matrimonium est scortatio. Quamvis vero obtinuerit sub Vet. Test. inter Patriarchas, non propterea honestari potest, vel ad imitationem trahi, quia regulis non exemplis vivitur, nec defectus et nævi sanctorum, qui referuntur a sacris Scriptoribus, eo ipso probantur; nec si in Jure Canonico excusatur, continuo Jure divino excusari potest.

naturam.

IV. 6. Peccatum contra naturam, et nefanda illa crimiPeccatum contra na, quæ sodomiæ et bestialitatis nomine solent exprimi, quorum fit mentio Lev. xx. 13, Rom. i. 27, quæ ne inter Christianos quidem nominanda essent, licet plus nimis hodie variis in locis in opprobrium nominis Christiani obtineant.

V. 7. Luxuria omnis impudica, tam quæ in corde per Luxuria. malas cogitationes et concupiscentiam inhonestam locum habet, damnatam a Christo Matt. v. 28, quam quæ per sermones obscœnos, et gestus impudicos sese exerit. Sub qua contineri non dubitamus fucum faciei, et mollem ac lascivum corporis cultum, cum ab animo in

Choreæ.

vestimentum, a conscientia in superficiem manat iλy; choreas, et saltationes petulantes, et turpes ludos scenicos ac theatrales, qui hodie sunt in usu; crapulam, ebrietatein, comessationes et sim.; quæ sunt alia hujus generis illicita Veneris illicia et incentiva. Hæc enim omnia sub hoc interdicto contineri certum est, quemadmodum illa non semel alibi in Scriptura damnantur, tanquam propria Gentilibus et filiis hujus seculi, Roman. xiii. 12, 13, Eph. iv. 19, 1 Petr. iv. 3, et 1 Johann. ii. 15, 16, quibus Christianos operam dare nefas est, qui se non conformare debent huic seculo, Rom. xii. 2, sed totam vitam componere tenentur ad sobrietatem, temperantiam, modestiam et sanctitatem, Tit. ii. 12, Rom. xiii. 13.

VI. Nec si Apostolus, Eph. v. 3, 4, et 1 Thess. iv. 3, vult a Christianis abesse omnem impuritatem et lasciviam, sequitur hoc sub Novo Testamento tantum prohibitum esse, et esse auctarium additum a Christo Legi morali; Quia constat sanctitatem præceptam in Lege omne genus impuritatis excludere, tam internam cordis, quam externam corporis; sed hine tantum colligitur hoc officium non minus Evangelio quam Lege præcipi, et in illo confirmari fortius quod in ista jam vetitum fuerat, quod ulterius ex variis locis probari posset: Prov. vi. 25, 25, Job. xxxi. 1,9, Gen. xxxix. 7, 9, Jer. v. 8, 9. Nec si Eccl. xi. 9, Sapiens videtur concedere Juveni, ut ambulet secundum viam cordis, et lasciviam oculorum, statim approbat hoc tanquam licitum, sed ironice loquitur, sermonem suum illico corrigendo, dum addit, propter hæc Deum eum adducturum in judicium.

VII. 8. Polygamia, non successiva, quæ licita, sed siPolygamia. multanea, quæ peccat 1. Contra primam conjugii constitutionem, Genes. ii., ad quam Christus Judæos revocat: in qua unum virum et unam fœminam fecit et conjunxit Deus, et edicto sancivit, ut duo, non tres, aut plures essent una caro, et ut vir adhæreret uxori suæ, non uxoribus; nec separandos esse, quos Deus conjunxit, Mala. ii. 15, et Mat. xix. 5. 2. Peccat contra naturam amoris conjugalis, qui ita proprius est et singularis, ut tertiam personam non possit admittere ad ejusdem rei communionem, sicut experientia docet in zelotypia conjugali. 3. Contra naturam contractus matrimonialis, quo fit, ut conjunx non habeat amplius corpus in potestate sua, 1 Cor. vii. 4. Unde fit ut injustitiæ et perfidiæ reus peragatur qui alteri sese jungit, Malac. ii. 14, &c. 4. Contra mandatum Pauli, qui vult ut quælibet uxor To do dea, proprium virum, habeat, unde Rom. vii. 2, 3, uxor mocha dicitur, quæ vivente adhuc marito fit alterius uxor, quia fides matrimonialis debet esse reciproca, quod non posset locum habere, si una plures viros, vel vir unus plures uxores habere posset. 5. Contra unitam illam prolis curam, quam conjugii finis requirit, quæ in polygamia dividitur. 6. Contra pacem familiæ, quia ab ea infinitæ rixæ oriuntur, Lev. xviii. 18, ut visum in domo Jacobi, Gen. xxx., Elkanæ, 1 Sam. i. 6. VIII. Licitam esse Polygamiam non colligitur: Vel ab exemplo Patrum Veteris Testam., qui polygami fuerunt, et quibus permissa debuit esse polygamia. Quia legibus, non exemplis standum. 2. Si permissa fuit, hoc factum fuit, vel permissione juris ethica per dispensationem peculiarem propter infirmitatem, quia erant adhuc infantes, quibus multa conceduntur quæ adultis denegantur, quæ nunc sub Novo Testamento cessat: vel, quod verisimilius est, permissione facti, id est, per meram tolerantiam non per approbationem, ut hac ratione immunes essent a pœna civili in foro soli, sed non item a pœna divina in foro poli, a qua liberari debuerunt gratia Dei, interventu pœnitentiæ ipsorum vel explicitæ vel saltem implicitæ. Vide supra Quæst. II. Th. 27, 28. Vel ex eo quod, Deuteron. xxi. 15, 16,

Deus dat leges de hæreditatibus Polygamorum. Quia quamvis Polygamis legem det, ipsam tamen Polygamiam ideo non approbat; ut dat legem, Deut. xxiii. 18, de non inferenda mercede scorti in domum Dei, ipsum tamen pretium non approbat; dat legem de eligendo Rege, desiderium tamen populi non approbat, 1 Sam. viii. 6, 7. Vel ex eo quod, Deuter. xxv. 5, vir debuit fratri mortuo suscitare semen, qui potuit esse uxoratus; quia sermo est de fratribus habitantibus una, id. qui ambo non sint conjugati.

IX. Quia vero vagæ libidinis et veneris illegitimæ hoc præcepto vetitæ remedium est legitimus concubitus, qui in honesto conjugio reperitur, præcipitur conjugii a Deo instituti legitima usurpatio, in iis qui nolunt aut non possunt se continere, ut sit conjunctio legitima et individua duorum in unam carnem, per consensum justum, non tantum contrahentium, sed et eorum in quorum sunt potestate, absque quo nuptiæ sunt clandestinæ, et ipso jure nullæ, plenum, non vi aut dolo extortum, quod ad raptum spectaret, sincerum non fraudulentum, utpote qui tendere debet in illam individuam conjunctionem, non corporum modo, sed etiam animorum et bonorum, qui regulariter sola morte abrumpitur, Rom. vii. 2, 3.

X. Mandatur etiam Pudicitia, Castitas, sive in coelibatu, sive in conjugio, modestia, sobrietas, et quælibet virtutes ad veram sanctificationem corporis et animi spectantes, quarum agmen ducit temperantia, per quam ratio libidinem omnesque appetitus concupiscibilis impetus coërcet, et frænis parere docet.

QUÆSTIO XIX.

AD PRÆCEPTUM OCTAVUM.

Quid prohibeatur et præcipiatur Præcepto de non furando; Et An quævis usura sub eo contineatur? Neg.

I. Ut duobus Præceptis præcedentibus Personis et Corporibus proximorum cautum fuit, sive vitæ et castitati ipsorum; Hoc octavo Bona, sive facultates eorum in tuto collocantur. Finis est, ut quoniam abominatio Deo est injustitia, reddatur unicuique quod suum est.

II. Triplex vero non minus ac præcedentium sanctionis Ratio Præcepti istius ratio; 1. Divina, quia cum Deus non minus sit largitriplex. tor bonorum, quam conditor, quisquis ea a liberali ejus manu non expectat, sed per injuriam ea rapit, Deum ipsum magnopere offendit. 2. Naturalis, quia cum distinctio dominiorum, secundum quam alii plura, alii pauciora possident, sit juris naturalis, usurpatio rei alienæ non potest non grave peccatum esse, repugnans Juri naturali. 3. Politica, quia grassante furum et prædonum licentia, pax et tranquillitas publica, humanæ societatis vinculum, labefactatur.

nantur.

Furtum et variæ III. Vetatur autem hic in genere furtum, quod definiri ejus species dam- solet alienæ rei contrectatio vel usurpatio invito domino, sive ea fiat dolo, sive vi. Hoc vero non tantum simplex est, sed qualificatum, et pro diversitate objectorum varium et multiplex; nam si sit usurpatio rei sacræ, dicitur sacrilegium, si boni publici pertinentis ad Rempublicam, peculatus, si personæ quæ sit in aliena potestate, sive sit libera, sive serva, plagium. Huc pertinent latrocinium, concussio, stellionatus, quibus singulis suæ pœnæ per leges civiles sunt assignatæ.

IV. Ad furtum reductive etiam pertinent doli, fraudes et circumven

tiones omnes, in contractibus, in mercibus, ponderibus, mensuris, nummis, monopoliis, et malæ omnes artes et aucupia, quibus aliena captantur. Imo furti coram Deo rei sunt, qui desidiæ ac otio vitioso, quod pulvinar est Diaboli, litant, quique in vocationibus, professionibus, et ministeriis suis, sunt negligentes et infideles, qui stipendia ipsis concessa injuste furantur, supine et oscitanter operi sibi imposito incumbentes.

V. Eo spectat etiam Avaritia, malorum omnium radix, 1 Tim. vi. 9, 10, quæ posita est in insatiabili habendi desiderio, et auri sacra fame, sive amore inordinato divitiarum, qui cúcratos est cum amore quem Deo et proximo debemus, Jac. iv. 4, "Adulteri et Adulteræ, an ignoraratis amorem mundi esse inimicitiam cum Deo?" Hinc ab Apostolo detestando idololatriæ crimine nuncupatur, Eph. v. 5, quia per eam fit ut homo, posthabito divino Numine, spem suam totam et fiduciam in divitiis quasi in summo suo bono collocet.

VI. Atque hinc patet non in Novo Test. demum vitium istud esse prohibitum, ut vellent Sociniani cum Anabaptistis, quasi auctarium inde Legi per Christum additum sit, in eo quod divitiarum possessio etiam ultra necessitatem licita fuerit sub Veteri Testamento, at sub Novo restringatur ad ea quæ necessaria sunt simpliciter ad vitæ sustentationem, ut habet Catech. Rakovi. de Præceptis a Christo Legi additis q. 101. Quia passim in Veteri Testamento interdicitur, non modo hoc præcepto et decimo, ubi vetatur concupiscentia bonorum proximi, sed et alibi damnatur; Exod. xviii. 21, et xxii. 25, et xxiii. 8; Levitic. xix. 13, et xxv. 46; Deut. xvi. 19; Psalm. Ixii. 10; Isa. v. 8; Jer. vi. 6, 7, et xxii. 17; Psalm. cxix. 36, &c.; Nec divitiarum possessio per se est illicita, modo legitimis modis acquirantur, et iis utamur ut mediis, non fruamur ut fine, ut factum a fidelibus multis, qui opibus abundasse dicuntur etiam in Novo Testamento, qualis fuit Josephus Arimathæensis, Matt. xxvii., Cornelius Centurio, Act. x., Tabitha, Act. ix., et sim. Nec si divites dicuntur vix ingredi posse in regnum cœlorum, Matth. xix. 23, hoc fit propter divitias, sed ob perversum earum usum, quod patet ex Marc. x. 24, ubi confidentes in divitiis damnantur. Hinc divitiæ vocantur mammon iniquus, Luc. xvi. 9, non proprie ratione sui, sed per accidens ratione possidentium, quia sæpissime injuste acquiruntur, et male possidentur. Et már illis tribuitur, Mat. xiii. 22, non in se, sed respectu mentis a qua possidentur; quo sensu etiam tribuitur illis sollicitudo et suffocatio Verbi, non relate ad ipsas divitias, sed ad animum possidentis, qui sollicitudine anxius suffocat in seipso semen Verbi, nec patitur radices agere in corde. Avaritia ergo non in effectu, sed in affectu consistit, non in divitiis, sed in earum desiderio et usu illicito.

An Usura sit licita.

VII. Huc referenda est nobilis Quæstio de Usuris, quæ inter species furti a quibusdam recensentur: An scilicet aliqua usura sit licita? De qua paucis dicendum, ut constet quid hic ex Verbo Dei statuendum sit. Usura lucrum est, quod præter officium mutuationis ultra sortem exigitur, sive sit pecunia, sive frumentum, sive aliud quid; dicitur ab usu, quod propter usum pecuniæ percipiatur; Græcis Tixos, a Tíxta pario, quod sit velut partus quidam mutui. Hebræi duabus vocibus solent illam exprimere, multiplicavit, quod per usuram multiplicetur et crescat ipsa sors, et mordit, quia instar serpentis mordet et atterit non sentientes. VIII. Circa Quæstionem duæ sunt præcipuæ sententiæ; Alia negantium, Alia affirmantium. Negativum hic tuentur, et omnem usuram simpliciter illicitam putant Canonista, in Jure Canonico, c. xiv. q. 3, quibus

, a

a radice ,נשך -mo נשך

« PoprzedniaDalej »