Obrazy na stronie
PDF
ePub

M. Arhangel'skij (Izsledovanie ob istoričeskom razvitii činosoveršenija Eleosvjašcenija Spb. 1895, p. 4), A. Běljaev (in Pravosl. Bogosl. Enciklopedija, t. V., c. 406) alii contra Latinos tenendum esse docent, sacramentum unctionis infirmorum non esse praeparationem ad transitum e vita iuvandum, verum institutum ad sanandos infirmos. Qua ratione non oppugnant veram ecclesiae catholicae doctrinam sed abusum unctionem in solis moribundis adhibendi, quem cum doctrina de fine connexum esse putant.

Sententia theologorum orientalium a K. praecipue eis refutatur, quae de modo dicit, quo sanitas hoc mysterio s. olei per redundantiam spiritualis confortationis in corpus - producatur (p. 194-215). » Cum enim alleviatio et reconvalescentia corporis oriatur ex redundantia sanationis spiritualis in partem inferiorem, illa nequit dici primo et per se induci, quin simul affirmetur, dona spiritualia maxime pretiosa, quibus anima praeparatur ad immediatum introitum gloriae, tribui mere ut media ad bonum in se ordinis toto genere inferioris« (p. 227). Haec enim sententia de efficienda unctione sanitate, ut alia omittamus, evitat omnia incommoda aliarum. »Amovet praesertim intolerabilem opinionem, sanctos omnes, qui consecrato oleo inuncti diem supremum obierunt, aut perituros aut de excelso suo statu lapsuros fuisse, si convaluissent; vicissim remedio divino sanatos omnes esse praedestinatos vel ad minimum per longius tempus in virtute progressuros... Amovet deinde haec doctrina opinionem, Unctionem infirmorum habere effectum pendentem pure a libero decreto Dei, ita ut ob rationes subiecto externas saepe impediatur (p. 211).

Praeterea in Orientalium sententia euchelaeon confert gratiam sanctificantem directe qua sanativam. Quomodo ergo simul effectus spirituales secum fert? (p. 228).

Tandem fructus, ad quos sacramenta primario et per se ideoque essentia sua diriguntur, semper producuntur, nisi id subiectum impediat. »Sed restitutio sanitatis saepissime aegrotis sub omni respectu optime dispositis non contingit, cum tamen omnibus, non solum graviter decumbentibus, sed etiam caecis, claudis et quovis defectu corporis laborantibus perfecta sanitas deberet reddi, si euchelaeon essentialiter ad eam ut finem proximum esset destinatum (p. 228).

Optime notat K. Macarium suis verbis probare restaurationem sanitatis esse effectum condicionatum tantum, neque posse esse fructum, ad quem sacramentum primo et per se ordinetur (p. 228). Explicatione vero episcopi Stephani (Tainstva i obrjady pravoslavnoj cerkvi. Har'kov. 1904. P. 22 s.), qui duplicem distinguit morbum et duplicem sanationem: perceptibilem et imperceptibilem et omnes digne sacramentum suscipientes ab alterutro morbo liberari docet, ostendit deseri id, quod illustrari ea Stephanus cupiebat (p. 230). Nam illae maculae et vulnera corporis, quae ex peccato oriri et unctione curari dicuntur, nihil aliud sunt nisi id, quod nostri theologi vocant reliquias peccatorum in parte hominis inferiore. Ceterum lacobum apostolum non loqui de morbo vel occulto vel aperto manifestum est (p. 292).

Praeparatio illa ad introitum in gloriam nonnullas rationes complectitur, quae effectus particulares dici possunt. Qui sunt: 1. remissio peccatorum mortalium: si infirmus peccati mortalis reus per impotentiam vel ignorantiam ab obligatione confitendi vel eliciendi actum contritionis perfectae excusatur, per extremam unctionom iustificatur, dummodo saltem habitualiter sit attritus (p. 176); etiam ad hunc effectum producendum esse hoc sacramentum institutum omnino tenendum est (p. 183). - 2. remissio peccatorum venialium (p. 186-8). 3. remissio poenarum temporalium: qui plenum fructum nanciscuntur, plenam poenarnm relaxationem consequuntur p. 190. 4. confortatio animae aegroti.

Inter hos effectus particulares principalem (i. e. illum, ad quem s. unctio essentia sua est destinata et ratione cuius omnes alii fructus 24

Slav. litt. theol.

conferuntur) K.- supposita doctrina, huius sacramenti omnes et solos eos, qui graviter aegrotos se sentiunt esse capaces (p. 236—8) —- ponit confortationem animi hominis infirmi, qua roboretur contra pericula debilitatis spiritualis, quae gravem morbum consequitur‹ (p. 227), Qui effectus solum per accidens in eis, qui usum rationis actu non habent, impeditur (p. 312-3).

Quaerens de materia sacramenti unctionis infirmorum Koleum non posse a sacerdote nisi potestate ab episcopo delegata valide consecrari contra theologos orientales (Arhangel'skij 1. c. 130) probat ex traditione (M. P. L. 20, 559 ss.; 67, 240; 56, 517; 84, 644; 88, 913; Harduin IV., 1040; 1395) et ex Tridentino (p. 122—4). Unctionem quinque sensuum non esse a Christo institutam, quod a multis occidentalibus statutum, a multis orientalibus exprobratum est, clare ostendit p. 133-141. Cuius rei historia etiam uberius exponi poterat (cf. Arḥangel'skij 1. c. p. 137-9).

Cum de ministro huius sacramenti agitur, quaestio de numero presbyterorum administrantium tractatur. Nonnullos theologos orientales auctoritate ni fallor Simeonis Thessalonicensis, qui unum presbyterum euchelaeon conficere vetat, ductos - putare pluribus quam uno ministro opus esse saltem - cf. aep. Ignatij, O tainstvah edinoj svjatoj, sobornoj i apostolskoj cerkvi Spb. 1863. P. 274 extra casum necessitatis, notum est; quamquam usus, qui nune est in Russia (cf. Arhangel'skij I. c. p. 47 s.) ab usu Romano non multum discrepat. K. ostendit locum s. Iacobi interpretandum esse de vocandis presbyteris, quos aegroti in propria ecclesia habent: vel solum episcopum vel tantum unicum presbyterum [potestate tamen ab episcopo delegata - p. 122] vel episcopum cum presbyteris (p. 256); unde sequitur ecclesiam pro diversitate temporum et locorum diversum numerum ministrorum posse definire. Idem probat ex traditione; ex oriente affert id quod narratur de s. Hypatio (Bolland., Acta SS. 17. Iun. p. 251; cf. similem rem ibid. 14. Mart. p. 348); praeterea allegat Cassiodorum (M. 70, 1380), Isaac Antiochenum (Bickell, S. Is Ant. Opera omn. p. I., p. 187 s.), veterem usum in Russia similem fuisse ipse Arhangel'skij (1. c. p. 108) confirmat testimonio saeculi XI. (1062–74).

P. 338 363 probatur repeti sacramentum, cum a compluribus ministris (alio post alium, non simul) totum administratur. Unde conclusionem Arhangelskii (1. c. p. 156) ecclesiae plures unctiones praecipienti persuasum esse unam non sufficere ad gratiam producendam, falsam esse cognoscitur, etsi verum est unicam unctionem non esse efficacem nisi ceterae fieri omnino non possint (ibid. 157), quod K. optime explicat p. 327. Propterea a K. statuitur etiam unctionem infirmorum in eadem infirmitate etiam manente eodem mortis periculo valide (p. 338 -358), et si morbus diuturnus sit, etiam licite secundum legem ecclesiae Romanae conferri posse (p. 358-362). Comparatam cum lege ritualis de iteratione unétionis legem ecclesiasticam communionem eodem die repeti vetantem (p. 362) frustra in decretis quaesivi.

Deinde tractatur quaestio, quae iam antea in Slavorum litt theol. III, 63-8 exposita est, de valore unctionis infirmis a sacerdotibus ecclesiae orthodoxae administratae.

Quod subiectum sacramenti unctionis infirmorum attinet, contra nonnullos orientales theologos statuitur: » Etsi theologi orientales recte vituperant consuetudinem intra ecclesiam Latinam valde diffusam non administrandi s. unctionem nisi in gravi periculo mortis proxime in stantis, vehementer tamen errant, cum ecclesiae ipsi attribuant doctrinam, extremam unctionem tantum morientibus esse concedendam (p. 300). Nam illud, quod post Simeonem Thessal. (M. 155, 518 s.) repetunt Ignatij (1. e p. 279 s.), Beljaev (1. c. 406), Makarij (Prav. dogm. bogosl. § 231), Arhangelskij (1.c.76-9), Mesoloras (E piotov p. 219), Chrestos Andrutsos (oxip. sup. p. 336) ecclesiam

occidentalem s. unctionem non administrare nisi morientibus, ex abusibus (cf. Innokentij, Obličitel'noe Bogosl. II., 378) concluditur, non ex decretis conciliorum aut ex approbatis catechismis. Differentia tamen est in doctrina de fine huius unctionis, quam iam notavimus, et de periculo (vel timore) mortis sitne necessarium in subiecto necne. P. 297-300 K. nonnulla particularia determinat Inter alia docet Si morbus videatur gravis et periculosus esse, revera autem nullum adsit discrimen vitae, certe valide et licite ministratur sacramentum ; si vicissim infirmus graviter affligitur per morbum, qui natura sua est quidem periculosus, sed nondum videtur secum ferre discrimen vitae, pariter valide et licite praebetur s. unctio. Si morbus secum ducat periculum certum mortis, sed remotae, valide datur sacramentum (phthisi v. g. laborantibus). Si morbus leviter tantum affligit aegrotum, coniungitur autem cum periculo mortis instantis, et valide et licite sacramentum praebetur. Ibi contra Arhangel'skij (1. c., p. 89) defendit etiam iis, qui prae senio sine alia infirmitate deficiunt et in diem morituri videntur, sacramentum esse praebendum. Negat enim senem talem non esse graviter aegrotum; cum ille opponat, medicos sanare morbos non senium, K. respondet hinc solum sequi, senium non includere merum periculum mortis, sed eius certitudinem; quam esse impedimentnm praebendi euchelaeon, nec Arhangel'skij affirmaverit. Etiam argumentum eius ex usu precationum senio deficientibus non convenientium probaret id sacramentum negandum esse omnibus, qui naturali modo mortem propinquam effugere non possunt.

Contra Graecam consuetudinem ac doctrinam - quacum et Russos discrepare statuit excepto ep. Stephano (l. c. p. 18 ss.) K. tenet sanis unctionem s. administrari non posse. Quod Russos attinet, notandum est, allegatos theologos (Ignatij 1. c 265, Makarij 1. c. p, 470 s., Mal'cev, Die Sacramente p. 451) non negare expresse valorem unctionis sanis administratae, Arhangelskij non solum valorem affirmare (1. c. p. 94), sed etiam mente aegris eam concedere (p. 69) cum Simeone Thessalonicensi (ἀρρωστία σώματος ἢ καὶ ψυχῆς μόνον), denique alios Russos eam etiam eis, qui ex capite laborant, permittere (Nov. Skriž. IV., 69 ap. Arh.). K. docet, auctoritate s. scripturae, perenni traditione et ratione theologica constare, solum gravi morbo laborantes esse capaces extremae unctionis (p. 290). Fatetur quidem usitatum argumentum e vocabulo devet ductum omnino debile esse, sed e verborum contextu probat s. Iacobum excludere a sacramento eos, qui graviter infirmi sunt. Tamen, cum s. Iacobus de sacramenti natura non agat ex professo, sed de usu eius in aegrotis, hoc argumento non videtur omne dubium excludi (cf. Museum. Brno 1905, 31). Traditionis testimonia, a catholicis hic pluris habenda, satis parce afferuntur. Usus Coptorum et Iacobitarum, de quo cf. Katanskij, Qčerk istorii obrjadovoj storony_tainstva eleosvjaščenija in Hrist. Čtenie 1880 II, p. 118; Petrov, Vost. hristian. obščestva Spb. 1869, p. 34, non hic, sed alibi tantum tangitur (in nota p. 135), neque ea, quae ad vetustatem usus sanos (paenitentes) ungendi oleo infirmorum (vet. versio Arab, can. Nicaen. etc.) ad consummandam paenitentiam et reliquias peccatorum tollendas afferri solent (cf. Slav. 1. th. I.. 8-9) nisi in genere (quoad Graecos) auctoritate Goarii refelluntur, neque illud, quod Graeci Latinis obiciebant de unctione paenitentium oleo infirmorum ad effectum baptismi obtinendum explicatur (cf. Hergenröther, Monumenta Graeca ad Photium eiusque historiam pertinentia. Ratisb. 1869, p. 62-71; SI 1. th. I., 164), solum secundum Arhangel'skij usum sollemnis unctionis feria V. in cena Domini (de quo cf. etiam A. Uspenskij, Obščee eleopom. v vel. četv. i sub. in Mosk. Cerk. Vědomosti 1904 (36) N. 12, p. 153-7) negatur ante saeculum XVI. fuisse eumque ex usu non sacramentali s. olei ortum esse conicitur et generatim contra Juénin negatur (p. 296) praxim sanos ungendi apud Graecos antiquitus fuisse. Ad rationem adversariorum ex

eo ductam, in vulgari Latinorum sententia nihil determinati statui, unde valor pendere dicendus sit, K. indirecte respondet pendere non a morbi natura sed a sensu infirmi (p. 298); etsi ita nonnumquam leviter quoque aegroti, immo hypochondrici subiecta capacia unetionis infirmormorum evadant, condicio valoris satis determinata est nec cum determinato gradu rei plus et minus admittentis -- nobis utique occulto — coniuncta. De unctione olim mortuis administrata (cuius ritus invenitur e. g. in Trebnik Moscoviensis bibliothecae synodalis N. 374, saec. XV.) K. non agit.

Usum rationis esse necessarium (p. 307-312), item intentionem (p. 316-320), ut s. unctio administrari possit K. tenet cum Arhangelskij (1. c. 98-107); sed secundum huius temporis consuetudinem in ecclesia vigentem, quae etiam in Trebnik Petri Mogilae approbatur, dicit sufficere usum rationis aliquando habitum et intentionem habi tualem implicitam (313-6, 182) contra eundem Arhangel'skij et alios recentiores theologos negantes dormientibus vel mentis non compotibus unctionem posse prodesse, item contra antiquam consuetudinem occidentalis quoque ecclesiae. Ratio eius est, quod cum sacramenta agant ex opere operato, quod in baptismo infantium sane manifestum est omnia adsunt, ut uncti torpentes possint percipere ius ad supernaturalia auxilia et cum eo omnia bona, quae cum ipso immediate connectuntur: remissionem peccatorum, quorum necessaria detestatio praecessit, condonationem poenae temporalis pro habituali dispositione. Quod hic et nunc robur acceptum [in sententia eorum, qui remissionem venialium solum mediate effici docent ut Alex. Halensis et Bonaventura, neque hanc] possunt actu exercere, quia debilitatio mentis excessit gradum, qui relinquit facultatem exercendi actus humanos, per accidens est (p. 312-3).

Praeter haec multa alia quoque praeclare exposita sunt, quae tamen ad nos minus pertinent. Claritas in exponendo, subtilitas in inquirendo, accuratio in concludendo, eruditio in adornando libri virtutes sunt praecipuae. Omnino verum dixit L. Maupréaux de hoc libro in Revue Augustinienne 1907 p. 763. La théologie de l'Extrême-Onction n'a pas été soumise à épreuve plus sérieuse, à critique plus impa tiente et plus organisée.

Ad excellentiam eiusdem libri augendam certe etiam id confert, quod in eo theologiae orientalis aequa ratio habetur, quod raro hucusque evenit.

Conspectum librorum adhibitorum desideravimus, praesertim cum saepius allegentur auctores titulo libri contracto. Non repperimus nominatos libros Ben. de Gaetanis, Rossignoli, Glaser, Schmitz, Contareni, Hurtadi, Herminier, Petri a s. Iosepho etc. Sententia Ant. Hiquaei (In Scoti 1. 4, d. 23. Paris. 1894, t. XIX., p. 23 ss.) de principali effectu extremae unctionis commemorari apte potuit.

Typographus satis emendate rem edidit; tantum mira constantia in litteris maioribus diversis typis i et j descripsit, in minutis signum unum (i) adhibuit.

Studium huius libri quam maxime commendamus non minus theologis orientalibus quam occidentalibus. Ad. Spaldák.

Flac de Meester, O. S. B., Etudes sur la Théologie orthodoxe: II. La théologie proprement dite. 1. Dieu, un dans son essence. 2. Le dogme de la s. Trinité. 3. Le Filioque. 4. Différences entre Grecs et Latins. Conclusion. Extrait de la Revue Bénédictine t. XXII. (1906) pp. 45–62, 232-240; t. XXIII. (1907) pp. 86-103.

Quibus Graeci a Latinis differant in tractatibus de Deo uno et trino, praesertim in quaestione illa celeberrima de Filioque, auctor cl. methodo positiva, non tam redarguendo et convincendo quam differentias proponendo, clare, perspicue et ample simul ac breviter scribit.

Theologi in libris manualibus plerumque primo de theologia simplici (Deoλoyía áлλй) i. e. Deo uno (essentia), trino creatore et conservatore mundi tractant, dein theologiam salutis (deohoria olxovopix) seu de mysterio redemptionis proponunt. (Opyt pravoslavnago dogmatičeskago bogoslovija, auctore episcopo Silvestr 2. vol. 3. ed. 1892. Taéologie orthodoxe, II. p. 30, Macarii. Opodoyia Kpitomoúhov, I. p. 187 editore Michalcescu. Photius, III., p. 481 auctore Hergenrother.)

1. De Deo uno in essentia sua. Nullus intellectus creatus potest comprehendere essentiam Divinam, cum nulla sit comparatio inter esse creatum et increatum. (Petrus Mogilas, I. part. 8. quaest. Michalcescu, p. 31). Tamen aliquam cognitionem ex duplici fonte, ratione ac revelatione, omnes admittunt. Dein existentia Dei probatur. Sed non adaequant profunditatem ac certudinem scholae (cf. Georgiades, Πραγματεία περὶ τῆς ὑπάρξεως του Bao Ev Eve: Athenis.) Inprimis argumentum teleologicum magni faciunt. (Akvilonov, O fisiko-teleologičeskom dokazatelstvě bytija Božija. St. Peterb. 1905). Sunt quoque, qui argumentum ontologicum multum tractent. Zikos Rossis (in dogmat. sua p. 176) propter transitum ab ordine ideali ad ontologicum (exsistentiae) illud reicit. Conferunt argumentum s. Anselmi cum ideis Descartes, Spinoza, Kant et Fichte. Minus quaestionem de conceptu essentiae div. curant. Ipse Makarij „,vanas et inutiles disputationes scholasticas" hac de re vituperat. De attributis divinis copiosius tractant. Makarij attributa dividit: 1. quae spectant essentiam divinam generatim i. e. esse, intelligere et velle simul. 2. quae spectant tantummodo intellectum div. 3. quae ad solam voluntatem div. pertinent (op. cit. II., p. 128; similiter Silvestr op. cit. §§ 58–62. Uterque auctor recte docet, ipsa attributa non realiter distingui ab essentia divina, sed in ea solum fundamentum distinctionis, quam nostri conceptus exhibent, inveniri. Hesychastae, ut ostendit Gregorius Palamas, falso statuerunt, attributa divina ab ipsa essentia div. et inter se distingui eaque esse inferioris ordinis (Uspenskij, Očerki po istorii vizantijskoj obrazovannosti. Petropoli, 1891, pp. 246--365; Stein, Studien über die Hesychasten des 14. Jahrh. Viennae, 1873 etc.). — Si confers utramque theodiceam, Latinam cum Graeca, magnum apparet discrimen, non tam quoad conclusiones, quae in rebus fidei sunt eaedem, sed in methodo. Scholastica, innixa philosophia Aristotelica, culmen speculationis ascendit (esse contingens, actus purus etc.); ab hac sublimitate et claritate longe distat theodicea Graeca, fere unice Patribus contenta.

2. De dogmate ss. Trinitatis: Etiam in huius materiae tractatione desideratur pars speculativa, abundat positiva. Multum inculcatur et praetenditur quam inaccessibile sit hoc mysterium intellectui humano praesertim in quaestionibus iis, quae agunt de modo generationis vel processionis, quo personae divinae ab invicem differunt, ubi Latini Graecos maxime convincunt (Macarius, p. 311; Hergenrother, Photius, p. 391; Confessio Petri Mogilae, t. I., 12; [Michalcescu, p. 33] Rossis, p. 248. 249; cf. libros dogmaticos supra citatos). Quod partem positivam i. e. patristicam attinet, Graeci magnum thesaurum possident. Nec mirum, cum haereses contra Trinitatem in Oriente primis saeculis exortae et ibi refutatae sint. Sed carent methodo quadam systematica neque modum, quo hoc mysterium a Latinis concipitur, cum suo thesauro conferunt (Régnon, Études de theologie positive sur la Sainte Trinité, 4 vol. Paris). In libris theologicis etiam amplissimis tractatus ss. Trinitatis ad 3 quaestiones reducitur: 1. De Trinitate personarum in unitate essentiae. 2. Aequalitas et consubstantialitas personarum 3. Differentiae personarum iuxta characteres individuales (Macarius, p. 197). Contemplando mundum creatum atque studendo nostrae naturae, aliquam partem veli ab hoc mysterio retrahere possumus nec non per analogiam ad aliquam cognitionem mysterii pervenire (Silvestr, II., § 146-149, pp. 600-619). Quae sunt fixa de unitate substantiae (poovaia) in tribus subsistentiâ propriâ (πрooшRIKỲ Úпóotzorg) distinctis personis (1lov пpóswπov) et vera, horum meritum est imprimis penes s. Athanasium et magnos Cappadoces (Holl, Amphilochius v. Ikonium in seinem Verhältnis zu den großen Kappodociern, Tübingen 1905 etc.) Quaestiones de perichoresi et de missione non nisi secundarium occupant locum.

« PoprzedniaDalej »