Obrazy na stronie
PDF
ePub

religiosis apud Russos: Dostoevskij, Tolstoj et VI. Solov'ev, de commentario periodico Novyj Put' (Nova via) a. 1903-4, qui ab a. 1905. Voprosy zizni (Quaestiones vitae) vocatur, in quo non solum sacerdotes sed etiam laici quaestiones religiosas ac philosophicas pertractant. Denique de unionis studiis agit ac Slavorum litteras theol. laudat. (Cf. Slav 1. th. I, 285).

A. Grzymała-Siedliecki de sectis religiosis in Russia (I, 2, 1—18) tractat. Quae sectae ecclesiae orthodoxae summum parant periculum, quia populum Russicum ad deliberandas quaestiones religiosas propensum valde alliciunt, cum ecclesia officialis sensum mysticum neglexerit. Idem scriptor in articulo Klasztor Suzdalski i Sołowiecki (II, 1, 7--22) duo monasteria Russicorum palaeodoxorum (starověrci) describit.

J. Urban, unus ex dirigentibus conspectum nostrum, praeclare quid ecclesia et theologia Russica de Occidente sentiat (II, 1, 142-158) exponit. Secundum celebrem V. Bělinskij (1810--1848) Russi atheistae, secundum Dostoevskij autem natio theophorica sunt ac tota slavophilorum schola sanctae Russiae sublimem locum religiosum inter ceteras nationes tribuit. Quae extrinsecus saltem omnino inter se contraria iudicia U. aliquo modo conciliari posse iudicat. Religiosa indoles naturae Russicae quasi innata est, qua in re Dostoevskij verum dicit; tamen clara Dei et verae religionis notio, clara persuasio christiana deest Christianismus in Russiam in forma byzantinismi pervenit, qui solum liturgiam attulit, animos doctrina revelata non imbuit. Unde factum est, ut icones eodem fere loco sint atque idola paganorum, et Trinitatis voci teste L. Tolstoj aliisque a vulgo sensus subiciatur tres esse patronos hominum Christum, Mariam, S. Nicolaum. Ieiunio, s. missae sacrificio et sacramentis magica quaedam vis tribuitur. Plebs Russica litterae adhaesit, unde saec. XVII. magnum illud veterofidelium schisma oriri potuit, propter aliquot litteras et modum digitos componendi. Preces plebis Russicae physicae le moujik russe prie avec tous ses membres (Leroy Beaulieu). Russus igitur sub quodam respectu polytheista ac fetišista est; peccata pietati non adversari, praecepti ieiunii observationem, liturgiam sufficere putat. Classis eruditorum in Russia religione caret; potior eorum pars neque catholicismum neque orthodoxiam curat, paucissimis exceptis, e. g. iis, qui Voprosy žizni opera sua iuvant. Plebs Russica non solum liturgiam catholicam, sed etiam paganam tolerat ac facile utrique se accommodat.

sunt

Hierarchia orthodoxa a vetustistissimis temporibus ecclesiam catholicam odit; unionem cum ecclesia catholica nunquam tentavit. Ut nonnulli Russi et statum ecclesiae potestati civili obnoxiae miserum (Kapterev) et libertatem ecclesiae catholicae veram (Bajkov) esse agnoscant, tamen praeter Vl. Solov'ev et, qui hunc praecesserat, Čaadaev, nemo videtur in ecclesiam catholicam propensus fuisse.

Homjakov ecclesiam orthodoxam in medio inter catholicam et protestanticam positam esse demonstrabat. Nonnulli theologi Russici (Kirěev, Světlov) ecclesiam catholicam, Anglicanam et veterocatholicam veras esse ecclesias Christi affirmant, ut unionem cum veterocatholicis et Anglicanis promoveant; pars maior (praecipue Sergius) id negant. Nunc in Russia de ecclesia reformanda ac de concilio convocando agitur. Metropolita Antonius a. 1905 ut restitueretur patri. archatus petiit. Pobèdonoscev horum studiorum ac patriarchatus adversarius erat, qui nunc est synodi praefectus (procurator) Obolenskij fore ut concilium convocaretur promisit. Lis est, utrum soli episcopi, an etiam clerus inferior et laici, id quod maior pars cleri et omnes fere professores academiarum clericalium desiderant, huius concilii membra esse possint. Si pars conservativa vicerit, forma ecclesiae non mutabitur. Factio liberalis autem in ecclesiam protestantium errores introducere studet, quod ipsam paulatim imperio saeculari subiciet.

Unioni restituendae in proximo concilio ecclesiae Russicae nemo favebit. Doctrinam theologicam emendari ac perfici necessarium est, etsi tot res ad theologiam spectantes edantur in Russia quot praeter Germaniam et Angliam nullibi. Emendatum institutum seminariorum clericalium ac libertas sentiendi optimos fructus certissime afferent. Fr H Žundálek.

RUSSICA.

K. Zaprudskij, Vselenskij sobor. M. 1906 (040 r.) 91 pag. Hoc libello Z. notionem concilii oecumenici explicare et illustrare conatur. Primum negat concilia vocari oecumenica ob omnium totis orbis terrae episcoporum convocationem; oecumenica vocantur propterea, quod episcopi civitatum principalium imperii Romani aderant ut lega quidam (peeтавите.и) provinciarum (p. 8). It agnoscit concilio etiam infimum clerum et saeculares interfuisse, ita (cum Hefele) solam ius consultativum eis tribuit (p. 10). Vera membra (dějstvitel'nymi èlenami), quae de ipso dogmate atque disciplina ecclesiastica disceptabant. fuisse tantum episcopos (p. 11). Ut concilium sit oecumenicum. Z innixus actis conciliorum saltem praesentiam patriarcharum postula: (p. 13). Praeterea etiam metropolitanorum praesentia necessaria era: (p. 13. 14). Episcoporum praesentia in concilio ex arbitrio patriarcharum vel metropolitanorum pendebat. Decreta vim habebant secundum Z. a libero omnium assensu non ab aliqua superiore auctoritate (p. 16: nonnumquam assensus concilii de aliqua re potiori parti praesentium innitebatur (p. 16.). P. 17a. Z. de praeside conciliorum quaestionem instituit atque contendit, nullo modo cum certitudine cognosci posse. quis hoc munere functus sit. Distinguens inter momentum dogmaticum et canonicum conciliorum priori vim infallibilitatis ex ipsa concilii natura tribuit et ita aperte opinioni asseclarum Homjakovii atque ipsorum patriarcharum, qui encyclicam a. 1859 ediderunt, adversator. qui sanctitatem et valorem dogmaticum decretorum non ab ipsa natura concilii sed ab accedente consensu populi christiani repetebant (p. 19-21. Quod momentum canonicum attinet, opinionem professoris Berdnikov (Po povodu recenzii na izslědovanie Pavlova 40---7) et episcopi Ioannis

OP

me

contra prof. Laskarëv (Hr. Čt. 1899, II, p. 480-2), quem opininionis suae fere unicum adversarium esse dicit amplectitur, canonicas conciliorum definitiones esse mutabiles (p. 21-24.) -- Concilium cumenicum non esse organum ordinarium sed extraordinarium ecclesise nec adversus id ullam esse provocationem exponit p. 24-6. Unde definit concilium oecumenicum: concilium oecumenicum est conventus extraordinarius, exiguum tempus manens, episcoporum-legatorum ( tropolitanorum et patriarcharum) omnium ecclesiarum sui iuris (autocephalarum, qui in suis decretis a Spiritu s. regitur ideoque in rebus fidei pro omnibus temporibus iura magistri infallibilis atque legum sanctoris et iudicis supremi (adversus quem apellari non possit) tenet. Ius convocandi concilia oecumenica Z. imperatoribus tribuit atque Romano pontifici idem omnino denegat: quam tamen sententiam argumentis non persequitur. (26-30),

Post haec paucis modo agendi conciliorum descripto (p. 30-36) ut exemplar huius rei acta selecta concilii oecumenici VI. proponit (p. 37-74, quae pars fere dimidiam partem libri aequat). Quo facto inquirit, quid imperatores in rebus fidei generatim, maxime vero in conciliis oecumenicis, valuerint. Christiani imperatores, qui vere pii et hoc nomine digni erant, numquam doctrinae, gubernationi, rebus liturgicis ecclesiae se interponebant: haec ad solam ecclesiam pertinent (p. 77: Učenie, upravlenie i svjaščennodějstvie v cerkvi vědaet nerazděl'no cerkovnaja vlast). Tota imperatorum vis in his rebus eo continebatur, quod iura ecclesiae tuebantur et brachio saeculari eam defendebant; in concilio vero oecumenico quam maxime curabant solum externum modum agendi, ut concilium sine ira et studio et sine detrimento fidei et ecclesiae et conformiter cum legibus Romanis ageretur (p. 75-84). Tamen sub finem agnoscit hanc legitimam atque laudabilem imperatorum curam saepenumero eis causam abusus praebuisse et caesaropapismum procreasse: Kak neobhodimoe slědstvie etih otnošenij dolžen byl javit'sja v cerkvi cezaropapizm." (p. 84); cuius abusus varia exempla affert (84-91) Dr. Th. Leonini.

Богословскій Вѣстникъ (Bogoslovskij Věstnik) 1906. (P. tr.) A. Vvedenskij, Analiz idei prostranstva (Analysis notionis spatii) I., 403-430, 692-709. Articulus nondum finitus est.

I. Pjatnickij, Sekta strannikov i eja značenie v raskolě (De peregrinantium secta deque eius in schismate, quod dicitur, raskol', dignitate) I., 431-468, 639-653; Istorija sekty strannikov (historia sectae peregrinantium) II., 382-416. Initio P. litteraturam, quae 16 paginas complectitur quamque magna ex parte ipse perlustravit proponit.

Secta, de qua auctor agit, ut evolutio sectae raskol' spectari potest. Radices suas haec secta maxime in districtu Jaroslavl fixit, unde in alias regiones propagata in dies magis crescebat. Usque ad quintum decennium saec. XIX secta fere incognita erat, donec furta, quae in eorum loco centrali grassabantur, eos patefecerunt. Primus eorum parens fuit Euphimius quidam, qui post varias vitae vicissitudines a. 1772 seipsum iterum baptizavit sicque novae sectae auctor exstitit. Pjatnickij hic solum sectae historiam enarrat de eius organizatione et doctrina sequentibus articulis locuturus. S. Smirnov, Kto soveršal tainstv. pokajanija v drevnej cerkvi (De administratore sacramenti poenitentiae in antiqua ecclesia) I., 469-502, 607-638, II., 1–33.

Omissis aliis quaestionibus, quarum solutio non in omnibus placet, quaedam de administratore poenitentiae notanda videntur. Secundum auctorem usque ad IV. saeculum secretam confessionem presbyter poenitentialis suscipiebat, a XII. saec. autem яvɛʊμάtixòg пathρ (p. 616); quis vero saeculis intermediis hoc munus exercuerit, auctor hic inquirit. Censet confessionem secretam usque ad dimidium III saec. in ecclesia notam non fuisse (p. 493). Primos, qui de illa testantur, Socratem et Sozomenum citat (p. 607); id tamen minime impedit, quominus alio loco (p. 622 sq.) recentiora testimonia adducat.

Submotis presbyteris poenitentialibus poenitentiae cum publicae tum occultae administrandae officium a Nectarii tempore episcopus ipse obibat (p. 612); sed illud quoque effectum est, ut post presbyteri poenitentialis suppressionem,,tajnaja ispověď na Vostokě faktičeski na dolgoe vremja ostalas' počti bez organa" (poenitentia secreta per longius tempus in Oriente administratore cereret - p. 613); hac de re, non tamen definiens accurate tempus, auctor in articulo praesenti quaerit.

Itaque in Oriente „stala ob šče ob vjazatel'noj, tol'ko togde

načala priznavat' nepreměnnym sredstvom proščenija vsjakago grěha vseh hristian (p. 614) (secreta confessio demum saec. XII. ut obligatoria utque medium necessarium ad peccatorum remissionem obtinendam conside rabatur).

Sed quis magnorum conciliorum tempore poenitentiam publicam vel privatam administrabat? Pavlov (p. 617) et Almazov (p. 621) parochum, Suvorov (p. 619 sq.) monachos etiam dignitate sacerdotali non ornatos presbyteri poenitentialis successores esse dicunt. Smirnov vero contendit episcopos fuisse ordinarios administratores poenitentiae (p. 622 et 625); at praeter episcopos et alios fuisse dicit, qui ut episcoporum delegati confessionibus excipiendis vacarent (p. 626 sqq.) Adsunt enim testimonia, (cf. p. 634), quae ostendunt etiam presbyteros saec. IV, V, VIII, IX. ligandi et solvendi potestatem exercuisse. At non omnes presbyteri videntur hoc officium demandatum habuisse, sed pars eorum; at quibus hoc officium committebatur, probabilius generalem delegationem accipiebant (p. 635 sq.). Non sunt tamen hi presbyteri cum presbyteris poenitentialibus antiquis, quorum munus patr. Nectarius suppressit, identificandi, quia illi antiqui absolvendi potestate destituti solum ius habebant poenitentiam persolventibus invigilandi. Ceterum confessio secreta ab illo solum, cui placebat, peragebatur (p. 2.). Qua in re haec quoque consuetudo vigebat, ut etiam simplices monac i nulla in dignitate sacerdotali positi secreto confitentes absolverent. Saec. X. et XIo consuetudo haec latius propagata erat, ad quod iconoclastarum haeresis, in qua propugnanda monachi excellebant. multum conferebat (p. 12 sq. et 15, 20, 23). Et hoc monachorum ius seu potius usurpatio a patriarcha quodam (Nicephoro Confessore?) et ab aliqua synodo saec. IX1 approbatum est.

Res, quam auctor tractat, clara imprimis explicatione et distinctione indiget; quam Smirnov non in omnibus partibus praestitit; inde multa confusa, ne plus dicam - videntur esse.

M. Tureev, Živyja duši. Očerk nravstvennyh sil sovremennoj Rossii De viventibus quaedam. Moralium virium in recenti Russia descriptio) I, 503-528, 720-738, II, 60-81, 183–211. Nondum finita sunt. V. Myšcyn, Političeskija partii i iḥ idealy (De politicis factionibus deque earum desideriis I, 529–569. Rem prius inceptam auctor persequitur. Varias factiones politicas, quae exsistunt, enarrat et, quibus rebus inter se differant, describit. Quibus explicatis, quae dixit, ad hodiernum rerum in Russia statum applicat.

I. Pjatnickij, Učenie strannikov (De,fugientium' doctrina) III, 1-25; Idem: Organizacija i bogosluženie sekty strannikov (De sectae,fugientium organizatione et cultu) III, 189-211.

Evolutione et historia sectae in prioribus articulis, enarratis, nune eius doctrinam proponit. Quae dissertatio, ut et in prioribus articulis, multis innititur documentis. Fundamentale sectae dogma iuxta Pjatnickij est sectae persuasio Antichristum personaliter inde a Petri M. regimine in Russorum imperatorum solio sedere. Antichristus ante Petri M. tempora varias vicissitudines subierat: post Christi enim nativitatem per mille annos catenis vinctus erat, postea imperatores Graecos invaserat, tum ut praecursor in patr. Nicone apparuerat, exinde visibiliter per imperatores Russos regnat (1 sq.). Ideo Antichristi (i. e. gubernii) iussibus renitendum, nullumque eius decretum observandum (p. 6 sqq.) Ceteri homines praeter sectae asseclas haeretici sunt, qui veris christianis (scl. Stranniki) fugiendi sunt; secundo baptismo Antichristo et haereticis renuntiandum est (p. 12). Quicunque potestati civili oboedit, inter haereticos ab eis computatur. E sacramentis praeter baptismum solam poenitentiain amittunt. In vita communismum introducere conantur (18 sqq.).

Quod sectae organizationem attinet, triplex membrorum, quae ad sectam pertinent, distinguitur gradus: 1. primus gradus est eorum, qui sectae associati et denuo baptizati sunt; 2. secundus eorum, qui sectam profitentur, licet nondum baptizati sint; 3. tertius eorum, qui sectam auxilio adiuvant (p. 189 sqq.). Ad sectam omnis licet pessimus, recipi potest, his

tamen condicionibus impletis: 1. ut priori societati, e qua fugit, renuntiet; 2. ut omnia documenta, si quae habet, annihilet; 3. ut denuo baptizetur ; 4. ut praescriptam poenitentiam impleat (p. 190. Qui sectae solum auxilium praebet, omnia praestare potest, quae ab ipso exigit gubernium. E sectae membris (baptizatis denuo) eligitur superior, qui potestate tum spirituali tum administrativa gaudet, immo etiam sacramenta conferre potest (p. 193). Maioris momenti res a concilio, ad quod omnes superiores pertinent, deciduntur (194) Inducta est quidem a Nicolao Semenov alia organizatio (p. 195), at licet secta leges et superiores habeat, nemo tamen eos observat vel timet (p. 200).

Dein varios sectae ritus describit, quos secta iuxta exemplaria ante Niconem edita, celebrat (p. 200 sqq.). Ad munus superioris eligitur etiam mulier, quae nonnullas caeremonias ecclesiasticas obire potest.

V. Lavrskij, Moi vospominanija ob arhimandritě Theodore (Mea memorabilia de archimandrita Theod. Buharev) III., 26–60. Rem prosequitur.

E. Voskresensk, O reformě duhovno-učebnyh zavedenij (De ecclesiasticarum scholarum reformatione) III., 61-81, 378-402. Auctor varios scholae ecclesiasticae defectus indicat et quae corrigenda sint, ostendit. Inter alia magistratuum scholarium decentralizationem et membrorum, quae ad scholarum magistratum pertinent, electionem a professoribus faciendam, proponit.

N. Solov'ev, Melodičeskoe pěnie pravoslavno-russkoj Cerkvi, III, 82-107. Garmoničeskoje pěnie pravoslavnorusskoj Cerkvi III., 212-253 (De melodico et harmonico cantu in ecclesia Russiaca). Auctor cantus Russiaci originem, evolutionem, historiam

enarrat.

A. okrovskij, O soborah Jugo-Zapadnoj Rusi XV-XVII. věkov (De synodis australis et occidentalis Russiae saec. XV.-XVII.), III, 108-151.

Auctor de tempore agit, quo metropolis Kioviensis separatam vitam degebat (a. 1459-1687). Illo tempore confraternitates ecclesiasticae magnum influxum in rebus ecclesiae regendis habuerunt: hae enim simul cum clero regebant ecclesias, clerum eligebant, ei invigilabant, res ad ecclesiam spectantes in synodis decidebant (p. 118). Maximum influxum habuerunt confraternitates Stauropigiales (quae solum a patriarcha et a metropolita patriarchae exarcha pendebant). Confraternitati autem Leopolensi a patriarchis, Antioch. Ioachim (a. 1586) et Hieros. Ieremia (a. 1589) commissum est, ut ecclesiae orthodoxae per Polonorum dicionem exsistenti, invigilaret et inoboedientes, licet episcopali dignitate ornatos excommunicationi traderet (p. 120 sqq.). Itaque enarratis ecclesiae per illud tempus historia, confraternitatumque origine, historia et influxu, transit ad eius temporis synodos describendas, ut inde argumentum eruat: etiam recentiore tempore Russicam ecclesiam simili ratione gubernandam esse atque inferiorem clerum et laicos ad ecclesiae regimen et ad synodos admittendos esse.

E synodorum huius epochae et confraternitatum historia haec habentur: in synodis adfuisse semper episcopos et clerum inferiorem, nonnumquam etiam laicos, confraternitatesque, episcopis renitentibus, e patriarchae Cpolitani gratia, magnum in ecclesia regenda influxum habuisse. At haec annotanda esse videntur: patriarchas Cpolitanos confraternitates variis donis ornasse, ne super ecclesiam per Polonorum dicionem exsistentem, iurisdictionem, quae temporis successu minuebatur, amitterent. Secundo synodis affuisse etiam clerum inferiorem ac laicos nemo negat at quo iure et qua voce nemo illustravit; auctor quidem eorum magna iura supponit, at nulla ratione id probare conatus est. Idem de privilegio confraternitatum in regendis ecclesiis dicendum est. Quam ampla fuit earum potestas et ad quas res sese extendebat?

G. Voskresenskij, Iz cerkovnoj žizni pravoslavnyh Slavjan (Quaedam de orthodoxorum Slavorum vita ecclesiastica) III, 152 187. Auctor facta maioris momenti, quae in Serbia inde ab a. 1903 acciderunt, ex fas

« PoprzedniaDalej »