Obrazy na stronie
PDF
ePub

eius manuscripti. In commentatione eius inscripta: Z dějin katolické reformace ve století XVIII. (cuius pars iam antea edita est), describitur labor missionarius PP. Societatis Iesu saec. XVIII. (VI. p. 41–44; 119-121; 173-176); VII., 85-88; 202-5.

Alius non minus bene meritus auctor de hoc folio Dr M. Kovář hoc anno scripsit: Praha za vlády Francouzů, Bavorů i Prusů roku 1742 až 1744. (De imperio Francogallorum, Bavarorum et Borussorum in urbe Pragensi ab a. 1742 usque ad a. 1744.) F. Štědrý exponit de parochia Perucensi (Farní osada Pe-rucká). Dr. Ant. Lenz: Sv. Tomáš Aquinas a M. Jan Viklif o řeholích. (Quid senserint s. Thomas Aquinas et M. Ioan. Wicleffius de religiosis ordinibus?) Pars II.; (p. I. edita est a. 1904) p. 49-54; 154 -7; 239–240; VII., 98–103; 205–8. Agitur de M. I. Viclef religiosorum (monachorum) adversario; consentiens de virtutum consiliorumque evangelicorum excellentia cum s. Thoma Aq. discrimen inter mandata et consilia sustulit omnemque hominem christianum paupertati, castitati, oboedientiae obligatum esse putabat, secum ipse (De civ. Dom. I., c. 23. 24. discrepans. Causa impugnandi Mendicantes fuit, quod erroribus eius restiterunt (Conc. Lond. 1382). Per diabolum introductas esse novas >sectas« (sc._religiones) inde probat, quod scripturae de eis non loquuntur: quia Luc. cap. 11. dicit Christus, qui non est mecum, contra me est. De fundatione sectar. cp. 9. Accedunt commentationes: J. Vávra, (Slezské zprávy o česko, moravských emigrantech (1626-1642) p. 177–9; 193-9. (De haereticis, qui e Bohemia et Moravia emigraverunt, nuntii Silesiaci); Fr. V. Peřinka, Zrušení kláštera panen benediktinek v Pustiměři p. 34-40; 102-107; 246-9; VII., 32-38) (De monasterio virginum s. Benedicti sublato Pustimerii in Moravia.) Jos. Černík, Kartusiáni na Moravě (De Carthusianis in Moravia) VII., 78-85 - Fr. V. Peřinka, Klášter cisterciácký ve Vizovicích (De monasterio Cisterc. Vizovicii [Smilheim, Velehradiensis filialis]) VII., 88-98; 113–123. - H. Gross, Václav

z Rovného De Venceslao de Rovné † 1531) VII, 193-9.

In miscellaneis dr. Ant. Podlaha narrat de haereticis, qui in vineis circa Pragam sitis saec. XVIII. latebant.

Sborník optima affert ad religionem catholicam defendendam et unde cognoscatur, utri parti vis, minae, dolus exprobrari possint, catholicis an eorum adversariis. Quicumque igitur de rebus saec. XVI-XVIII. scribit certe singulos fasciculos consulere debet. Sperandum est fore, ut mox index alphabeticus fasciculis editis adiciatur, ut res contentae facilius inveniri possint. J. M. Černý.

BULGARICA.

Crьkoven Věstnik 1906, nr. 7-37.

Hr. I Popov, Dvě proizvedenija na poslednija turnovskii trapezicki patriarh Evtimij (Duo opera Euthymii, ultimi patriarchae Ternobensis) nr. 6-9, 11. De Euthymio patriarcha (a. 1375-1393) cf. Sl. 1. th. II., 88-89. De Euthymii operibus litterariis Hr. I. Popov iam a. 1901 edidit opus Evtimij, posleden turnovski i trapezicki patriarh; eodem anno prof. (universitatis Černoviciensis) E. Kalužnjacki publicavit opus »Werke des Patriarchen von Bulgarien Euthymius (1375–1393) «, qui duo opera Euthymii antea ignota affert. Pohvalnoe slovo (panegyricum) sv. Ivanu Polivotskomu et Epistola (poslanie) ad Nicodemum Tismensem (monachum in monasterio Tismensi in Moldavia). Utrumque opus in Moldavia (Rumunia) inventum est. Euthymii opera stilo eleganti atque alacri excellunt magnumque ingenium produnt; Euthymius litterarum Bulgaricarum nationalium (secundum auctorem) conditor dici potest.

Bogoslovski pisma (Epistolae theologicae) nr. 14-15. Versio ex opere Hettinger, Timotheus.

-

De propositione Archiepiscopi Menini (archiep. catholici Philippopolensis) nr. 16.

Archiep Menini gubernio Bulgariae proposuit (a. 1905), ut kalendarium Gregorianum suum faceret et ut concordatum cum Romano Pontifice conficeret; insuper addidit, unionem eccl. Bulgaricae cum Romano-cathol. faustam fore pro Bulgaris. Ad haec synodus Bulgarica ministerio rerum externarum et cultus religiosi hoc misit responsum (a. 1906): 10 Unionem cum eccl. Romano-cathol. desideratissimam quidem esse, considerandum tamen, non eccl. Bulgaricam, sed Romanam schismaticam esse atque in erroribus versari. 2. Kalendarium Gregorianum in Bulgaria induci non posse nisi id fieret in tota ecel. orientali. 3. Concordatum cum R. P. (quo catholici, praesertim hierarchia et sacerdotes, iisdem ac schismatici fruerentur iuribus) componi non posse, cum numerus catholicorum in Bulgaria exiguus sit (22, 617, ex quibus 6,500 peregrini sunt); nec necessarium esse talem contractum internationalem, cum omnes cives Bulgarici libertate religiosa fruerentur.

De eadem re late agitur in nr. 22 −29.

D. M., De institutione (ustrojstvo) orthodoxi seminarii clericalis in Dalmatia, nr. 35--36. In Dalmatia seminarium clericorum Serbicum a. 1808 in Šibenik (Sebenico) erectum est. Cursus studiorum quattuor durat annos. Docentur : lingua ecclesiasticoslavica et Graeca, introductio generalis in theologiam, th. dogmatica, moralis, pastoralis introductio in s. script. et exegesis, liturgica, historia eccl., ius eccl., homiletica, catechetica, paedagogica. Auctor seminarium ut exemplare laudat.

P. Kuzev, De monasteriis Bulgaricis, nr. 37. -- Auctor conqueritur monasteria Bulgarica e pristina gloria decidisse, disciplinam monasticam lapsam esse. Quapropter necesse esse, ut vita monastica reformetur, ut monasteria fiant asyla pietatis et misericordiae, scholae scientiae et morum.

CROATICA.

,,Katolički List" Zagrabiae 1906, nr. 1-41.

K. Dočkal, Moderno kršćanstvo (De moderna religione christiana nr 1-5.- Fides, quae auctoritati Dei et ecclesiae innititur, ab iis, qui dicuntur christiani moderni« non agnoscitur; iuxta eorum doctrinam alia auctoritas non est nisi rationis; ratio et conscientia independentes, autonomae sunt. Religio modernorum scientiae innititur; a scientia vero, quidquid supernaturale est, reicitur vel saltem ignoratur. Auctor ostendit religionem hanc modernam falsis principiis (praesertim subiectivismo) inniti. Deinde doctrinam »christianam modernam iuxta librum J. Réville Modernes Christentum, Tübingen u. Leipzig 1904 (versio facta ex originali Gallico) accuratius considerat ac refutat.

A. Dujmušić, Crkveni zakon i kamati (De lege ecclesiastica de usuris) nr. 4—5. Ecclesia usque ad saec. XIX. catholicis severissime prohibebat, quominus usuras acciperent. Auctor breviter demonstrat ecclesiam omnino apte leges suas hac de re mutasse, cum tempore moderno pecunia iam non tamquam res primo usu consumptibilis habenda sit.

Dr. F. Zagoda, De Apologetico Tertulliani; nr. 6-16. — Analysis et explicatio.

Dr. K. Horvat, De archivo Vaticano nr. 13-16. Ex Croatis in archivo Vaticano in monumenta historiae Croaticae inquirebant: 1. Kukuljević, Dr. F. Rački (cuius merito adscribendum est, a Theiner

collecta esse

Monumenta Slavorum meridionalium I. t. Romae 1863, II. t. Zagrabiae 1875), E. Fermendzin, Dr. L. Jelić, Dr. M. Granic et novissime auctor huius articuli Dr. K. Horvat (a. 1904 - 1906) inquirens in monumenta saec. XIII. XIV et XVI.

Dr. M. Pacher, Tajna izpovijed (De confessione privata [secreta]) nr. 17—27 Inter alios etiam Rabar, historicus Croata, in Historia imperii Romani (Povijest earstva rimskoga II, 35-37) sacramentum poenitentiae saeculo demum V. omnino evolutum esse affirmavit. Contra hune aliosque adversarios auctor solida argumentatione (historico-dogmatica) demonstrat, confessionem sacramentalem institutam et ad salutem esse necessariam iure divino, et modum secreto confitendi soli sacerdoti esse Christi institutum et mandatum (Trid. sess. XIV, c. 6.). De disciplina poenitentiali breviter disserit (nr. 17. 18). Ex s. Scriptura et traditione (ex patribus) demonstrat Christum instituisse sacramentum poenitentiae in forma »iudicii spiritualis (nr. 20-22). Ex iisdem fontibus probatur institutio saeramenti poenitentiae in forma confessionis privatae coram sacerdote (nr. 23- 26).

Dr. J. Čenkic, Parcelacija patronatskih dobara i pravo prezente De parcellatione bonorum patroni et de jure praesentationis) nr. 33-36.

Idem, Položaj kapelana u svjetlu kanonskog prava (De condicione capellani in luce iuris canonici) nr. 40—41. F. G.

POLONICA.

Antoni Wystouch, Mistr z Nazaretu. Warszawa 1905, str. 174. (Magister e Nazareth).

Auctor, innixus argumento, ex personis vel factis Novi Testamenti desumpto, in serie poëticarum descriptionum depingit varios characteres animae humanae, varia illius ad veritatem, ad amorem etc. suspiria, Christumque repraesentat ut fontem, qui solus haec animae suspiria quietare, solus humanum explere cor potest.

Primum, quod lectoris illius libri menti obversatur, est haec profunda sane personae Christi cognitio, quam raro in huiusmodi litteratura reperimus.

sat

Obici forte possit, divinum in Christo elementum hic non forte apparere: est fatendum, esse perdifficile, in eiusmodi posticis imaginibus digne Christi divinitatem afferre.

Omnino vere et realiter auctor animam intellexit humanam, quae

ibi in omni suae existentiae varietate apparet. Videmus hic eam ad summa atque optima eniti, sed et in pessima atque infima non raro delabi: atque in omni hoe statu, videmus, eam posse invenire auxilium in Christo, qui solus seit eam et in summis sustentare et ex infimis eripere. Dicamus, auctorem in anima rite depingenda bene versatum sese

ostendisse.

Insuper placent crebrae et variae descriptiones naturae. Singu larem merentur mentionem descriptiones in capitibus: Verbum Caro

factum est", Nicodemus, Et lacrimavit Jesus".

aphoris

Stilus libri elegans, plenus profundarum reflexionum et morum. Propter hanc sham indolem liber ille omnino meretur. praesertim nostris temporibus, singularem attentionem.

C. Feliś.

Podlasiak P. J. K: Męczeństwo Unii na Podlasiu. Kraków 1905. (375). (Martyrologium Unionis in Podlachia.)

Quae quave constantia atque animi fortitudine tulerint ac perpessi sint mala „Unitae“, praesertim in Podlachia, quibus mediis Rossiae magistratus Unionis exitium intenderint ecce thema. quod demonstrandum auctor in hoc libro suscepit. Paucis de tristi, tum politica, tum sociali et religiosa illius regionis post annum 1863 condicione praemissis, enarrat persecutionem religiosam eleri Latini (cap. I.), Graceocatholici (cap. II.), ac denique totius Unitarum populi (pag. 97-375).

Singulos decanatus percurrendo, quaecunque in illis notatu digniora acciderint, maximo cum amore clarus ille Unionis amicus accurate illustrat. In campo huius agonis maxima in luce conspicimus personas, tum perversissima malitia imbutas (Czerkaski, M. Popiel etc.), tum summa dignas veneratione teppi: Feliński, Szymański, Kaliński etc.). Auctoris opera multa, hos insignes episcopos spectantia momenta bibliographica, conservata gaudemus.

Librum auctor iam anno 1883 typis imprimere voluit, sed casu quodam periit manuscriptum et usque ad an. 1905 mansit occultum.

Historicum quod attinet valorem, est liber ille omni fide dignus. Omnia auctor vel ipse testis, qua diuturnus illius regionis incola, vidit, vel a martyribus eorumque consanguineis accepit, multa denique authenticis comprobat documentis, quae illi episcopi, sacerdotes et non raro ipsi magistratus non denegarunt. Auctor diligentissime studuit, ne quid posterorum memoriam temporum praeteriret, quod nostrorum religiosorum heroum sie enim eos apellare fas est gloriam augere possit. Auctori itidem debemus, nos in illa hodierna universali pugna cum clesia, habere domestica exempla, quae nos doceant amorem fidei, amorem Matris Ecclesiae. C. Felis.

ec

Ks. St. Kujot: Kto założył parafie w dzisiejszej dyecezyi chełminskiej (Quisnam fundavit parochias in huius temporis dioecesi Culmensi, Pars I.. Torun, 1905, sumpt. Towarzystwa naukowego w Toruniu. pag. 370, mag. 89, pretium 6 mar.

Prima pars huius operis, quae apparuit aliquot abhinc annis de parte episcopatus Culmensis ad sinistram Vistulae ripam tractat. Haec secunda pars de parte episcopatus altera tractat imprimis de erectione episcopatus pruthenorum, quae quidem initio saec. XIII. locum habuit et in specie episcopatus Culmensis a. 1243. Deinde describitur status eiusdem episcopatus usque ad saec. XV., relatio inter episcopos et ordinem Crucigerorum", denique fundationes et dotationes singularum ecclesiarum in districtu qui Culmensis audit. Accedit index alphabeticus pominum rerumque. Totum opus fontibus historicis innititur, rem modo doctrinae proprio tractat: proinde ad historiam ecclesiasticam Poloniae et Borussiae non parvi est momenti.

β.

Kwartalnik teologiczny, rocznik IV. (1905), zeszyt III. i IV. War, szawa, red. A. Szaniawski.

Fasciculus hic, ex duobus coniunctus, septem mensibus seriusquam oportebat, editus est in lucem. Propterea etiam evenit, ut in

anno 1905, quem exhibet titulus libelli, citentur iam periodici et libelli, qui demum a. 1906 apparuerunt [cfr. pag. (8), (13), (14), (16)].

Ex articulis in Kwartalnik contentis, digni sunt qui ad

notentur:

Ks. St. Chodyński: Biskupi sufragani włocławscy (Episcopi suffraganei Vladislavienses) (p. 1-16). De relatione suffraganeorum ad capitulum cathedrale tractat seriémque suffraganeorum exhibet sed nondum finit.

Dr F. Gabryl: Realizm i nominalizm v dziejach filozofii (Realismus et nominalismus in historia philosophiae) p. 17 −33, reliquum sequetur.

Idem: Dusza w psychologii nejnowszej (novissima psychologia de anima) p. 101–129. Enumerantur interim variae theoriae de essentia animae humanae, reliquum sequetur.

Ks A. Dębrowski: Oistocie przeistoczenia (De essentia transsubstantiationis) p. 130-136. Breviter exhibet novum conceptum transsubstantiationis in mysterio SS. Eucharistiae. Imprimis, iudicio auctoris, theoria peripateticorum de materia et forma substantiali omnino est derelinquenda, si volumus mysterium tremendum aliquomodo declarare. Physica Aristotelis, utpote ipsa obscura, non lucem sed maiorem obscuritatem affert doctrinae de Eucharistia. Invocanda est potius physica nova, quae corpora ex aggregatis atomorum, molecularum constare docet. Transsubstantiatio, quam Dr. Dębrowski mutationem hyperphysicam vocat, in hoc consistit, quod aggregata molecularum, quae panem, resp. vinum constituebant, quamvis peracta etiam consecratione maneant physice immutata, tamen non iam pertinent ad panem, sed ad Corpus Christi *). Consecratione peracta Christus non solum potest, immo debet dicere: atomi, quae hucusque substantiam panis et vini constituebant, nunc vi legis a me constitutae non amplius pertinent ad substantiam panis et vini, sed meae sunt, utpote pertinentes ad substantiam mei corporis sacramentalis, quod pari modo assumpsi in unitatem meae personae, sicut olim naturam humanam in incarnatione cum divina coniunxeram. ... De atomis fit hic iure plus minusve idem, quod de numismatibus fieri solet, cum ab uno possessore ad alium transeunt. . . Suam theoriam confert pr. D. cum canonibus Concilii Tridentini, nihilque in eis decretum fuisse, quod theoriam suam excluderet, ostendit. Proposita notio transsubstantiationis certe facillima est, attamen admitti nequit, utpote reapse, quamvis aliis verbis, renovans conatus Baymae et Rosmini reprobatos a S. Sede a. 1875 et 1887 (Cfr. Denz. Enchir. n. 1684-1686. 1764-1766). Etiam veterum explicationum Ruperti Tuitiensis et Ioannis Parisiensis, de unione hypostatica Verbi cum pane hic memoria animum legentis subit.

Ks. J. Golab: O tłómaczeniu Nowego Testamentu przez Jakóba Wujka. p. 137-153, finis.

Ks. A. Szaniawski: Najnowsze odkrycia w teoryi budowy psalmów (Recentissimae observationes de theoria constructionis psalmorum) p 176-198 Instituitur analysis ps. 45. Reliquum sequetur. Reliqui articuli spectant praesertiin historiam Polonicam ́(varia documenta) et asceticam. Pro nobis minoris sunt momenti.

B.

*) „Po konsekracyi Chrystus nie tylko może, ale nawet musi powiedzieć: te atomy, które uprzednio stanowiły istotę chleba i wina, obecnie, na mocy prawa przeze mnie ustanowionego, już nie należą do istoty chleba i wina, lecz są memi osobiście, jako należące do istoty mego ciała sakramentalnego, które tak samo przyjąłem do jedności mej osoby, jakem uprzednio naturę ludzką połączył z Boską we wcieleniu." ,,Z atomami dzieje się tu mniej więcej to samo, co z pieniędzmi, gdy one od jednego właściciela przechodzą do drugiego"..

« PoprzedniaDalej »