Obrazy na stronie
PDF
ePub

turae Slavorum in genere, et inter primarias quaestiones religiosas Slavorum meridionalium in specie, principem locum procul dubio Liturgia Slavica iuxta Romanum Ritum obtinet. In hac materia enim lucta, quam peripheria Slavorum Occidentalium pro sua existentia et evolutione inde a medio saeculo praeterito sustinet, quasi personificatur. Nec mirum, quod praeter plurimos scriptores Slavicos, recentiore aetate etiam tot Galli (Leger, d'Avril, Lapôtre S. J.), Germanique (Friedrich, Nilles, Goetz) necnon Itali (Bartolini, Pesante, Brunelli, Salata, Benussi) historicis iuridicisque disquisitionibus Liturgiae Glagolito-Romanae operam navarunt; Slavique meridionales occasionem nacti sunt, nationale religiosumque suum esse cum accentu pronuntiandi. Hinc factum est temporibus novissimis, ut supremae potestates civiles et ecclesiasticae hoc negotium ad forum suum traherent. Ex quo Liturgia Glagolito-Romana, per se quidem materia mere religiosa, evasit quaestio mixta eximii momenti et iam ad forum internationale deducta est.

In rebus religiosis, quae ad forum nationale et politicum trahuntur, serenitas obiectivae expositionis historicae obnubilatur partium studio et animorum agitatione, ita ut historia ipsa non parvum damnum patiatur. Idem obtigit historiae Liturgiae Glagolito-Romanae; cuius origo quidem Cyrillo-Methodiana praecipue a Ginzel, Jagić, Snopek, Pastrnek vera luce illustrata est; eius vero evolutio necnon posteriora fata inde a XIII. saeculo, vel neglecta vel obiter tantum a Ginzel, Prodan et Milinović tractata sunt. Et hoc factum est illa de causa praecipue, quia perdifficile fuit, fontes historicos inde a XIII. saec. in unum colligere.

Quod opus revera arduum Jelić aggressus est, ut fundamenta historiae systematicae Liturgiae Glagolito-Romanae substrueret, id quod ex ipsa libri inscriptione patet. Universum conspectum totius operis optimus Index Analyticus (p. I.-XLVIII.) praebet, ut etiam ex summaria recensione liquidum est.

I. Recensent Acta Synodalia de liturgia Glagolito-Romana agentia; canones concilii Lateranensis IV. et Tridentini: duorum conciliorum provincialium et plusquam viginti synodorum dioecesanarum statuta (pag. I.).

II. Registrant Acta Curiae Romanae Pontificum serie digesta, fere innumeras relationes et decreta de Liturgia Glagolito-Romana triginta pontificum inde ab Innocentio III, ad feliciter regnantem Pium X. (p. I. --XIII.)

III. Proponunt Acta civilia Slavicarum et non Slavicarum rerumpublicarum: documenta civilia Croatiae, Dalmatiae, Montis Nigri, Bohemiae, Poloniae, Venetiarum, Galliae et Austro-Hungariae (p. XIII.— XV.).

IV. Topographia historica liturgiae Glagolito-Romanae minutissime enumerat singulas ecclesias glagoliticas tam per omnes dioeceses Slavorum Meridionalium, quam Bohemiae, Poloniae, Italiae nec non religiosas communitates (p. XV.-XXXVII.).

V. Colligunt monumenta, cultus legendasque ss. Cyrilli et Methodii (p. XXXVII.—XXXVIII.).

V. Recensentur secundum classes libri ecclesiastici Slavica lingua,

codices manuscripti vel typis impressi, tam liturgici quam accessorii (p. XXXVIII.-XL.).

VI. Scriptores de Liturgia Glagolito-Romana agentes alphabetica serie referuntur (p. XL-XLIII.).

VII. Uberrimo repertorio locali monumenta glagolitica alphabetica serie indicantur (p. XLIII.-XLVII.).

Materia vero annorum serie digesta et pro singulis saeculis seorsim distributa omnes fontes historicos complectitur; maxima ex parte hucusque neglectos spretosque; en cur tantae molis volumen plurima hucusque inedita offerat !

Membra haec dispersa neglectaque iam specimen systematicum historiae Liturgiae Glagolito-Romanae inde a XIII. saeculo primis lineis designant, legentiumque animos haud raro rerum novitate alliciunt; quae obiter tetigisse sufficiat. Decimo tertio saeculo sequentique Liturgia Glagolito-Romana una cum characteribus glagoliticis communis erat omnibus Slavis Meridionalibus; decimoquarto et decimoquinto saeculo inter Bohemos, Moravos Serbosque orientales iterum propagata, provinciam quam Cyrillo-Methodiana actate habuerat, recuperavit. Repressione politica, persecutione Lutheranica, Ottomanica invasione, inopia librorum liturgicorum typis impressorum inde a XV. saeculo crisi obnoxia, ad Croatas Slovenosque maritimos coarctatur: Tridentina tamen ratificatione et libris liturgicis a S. Congregatione Propagandae Fidei editis restaurata, usque ad medium saeculum XIX., si brevem repressionem Austriacam ineunte XIX. saeculo excipias. ad Croatas limitata pacifice ibi conservatur. Quum vero altera XIX. saeculi parte clerus glagoliticus Seminario Glagolitico Jadrensi et Spalatensi (Priko) abolito a Gubernio Austriaco, cuius studium systematicum semper fuit, ut linguae palaeoslavicae in Sacris Latinam substitueret, non minus deficeret, quam libri liturgici glagolitici, Pius papa IX.. ut liturgiam Glagolito-Romanam conservaret S. Congregationem Propagandae Fidei anno 1868 libros sacros glagoliticos recudere iussit. Quod consilium Leo papa XIII studiose prosequens, encyclicis „Grande Munus“ auctores ipsius Liturgiae Slavorum Apostolos SS. Cyrillum et Methodium iure ac merito celebrans, in votis habuit, ut ex Liturgia Glagolito-Romana quasi pons unionis ecclesiasticae Slavorum praecipue meridionalium sterneretur. Sed quibus haec unio ex rationibus politicis invisa fuit, contra Liturgiam Glagolito-Romanam insurrexerunt, non tantum eius propagationi adversi, sed etiam ad eam exstirpandam consilia ineuntes, praecipue inde ab anno 1887, quando Liturgia Glagolito-Romana in provincia Antibarensi, concordato inter S. Sedem et principatum Montis Nigri inito, restaurata est. Notissima sunt scandala diplomatica Russiae et Austro-Hungariae ob actionem huic Liturgiae contrariam; quapropter Slavorum oculi aperti sunt, ut in illo venerando monumento culturae suae religiosae palladium etiam nationale in dies magis conspicientes, contra repressionem politicam agerent. Gravis controversia, quae de conservatione et de propagatione Liturgiae Glagolito-Romanae apud Slavos Meridionales, ex illa reactione Slavica contra scandalosas tricas diplomaticas recentissimo tempore exorta est, adhuc sub iudice est; et ex documentis

Jelicianae Sylloges omnino obiective usque ad annum 1900 nova luce

illustratur.

Sylloge Jelićiana quaestio Liturgiae Glagolito-Romanae ad tranquillum forum scientificum reducitur; lectori iudicique incorrupto argumenta praebentur, quibus animo aequo atque obiectivo de hac quaestione iudicare poterit.

Huic tanto monumento scientifico et practico Sylloges Jelicianae vix officiunt menda typographica, quae hinc inde irrepserunt, vel lacunae, quae ex additamentis perfacile suppleri possunt.

Fontes historici Liturgiae Glagolito-Romanae ante XII. saeculum nec integre nec critice adhuc collecti sunt; Sylloge Jeliciana iustum vivumque desiderium inducit, ut Liturgia Glagolito-Romana, etiam hac ex parte, quam primum investigetur, ut tota eius evolutio atque in luce posita sit.

POLONICA.

historia

J.

Ks. Wladyslaw Szcześniak: Obrządek słowiański w Polsce pierwotnej (De ritu Slavico in antiqua Polonia). Warszawa, 1904. Biblioteka dzieł, chreścijańskich. No 42. (Pag. 208, mag. 80.)

serit.

Celebris agitabatur ultimo saeculo quaestio de initiis christianismi in Polonia. Multi scriptores historici, ut Friese, Maciejowski, Bielowski. Gumplowicz alii pro certo habebant ritum slavicum in pristina Polonia extitisse, qui non sine certamine ritui latino locum cesWł. Szcześniak opiniones eorum omnium resumit et complet, qui oppositam sententiam profitentur. Cap. III, IV et V (p. 55-208) omnia argumenta dissolvuntur, quibus existentia ritus slavici in Polonia antiqua fulciri solita erat; cap. 1 (p. 4-35) auctor enarrat quomodo opinio de Poloniae ritu slavico oriri potuerit. Caput hoc, nostro iudicio, pro complemento positivo totius operis, quod censuram alienae sententiae exhibet, habendum est, eiusque locus proprius in fine libri esse debebat. Cap. II (p 36-54) exponitur theoretice, in quo substantia ritus slavici consistat. Liceat argumentum cap. I. breviter exponere. Nemo usque ad initium saec. XV quidquam de missionibus ss. Cyrilli et Methodii, sive aliorum ritus slavici missionariorum in Polonorum finibus sciebat. Saeculo demum XV ex Moravia et Bohemia simul cum libris liturgicis per monachos ordinis s. Benedicti ritus sl. allatis in Poloniam quoque fama de his Slavorum apostolis venit. Cultus eorum labente tempore magis magisque augebatur ita ut Moraviae apostoli etiam apostoli Poloniae nominari coepti sint. Maxime hoc factum est, cum de unione ecclesiae ruthenicae ageretur. Piasecki (saec. XVII) primus asseruit Polonos fidem christianam ab apostolis slavicis accepisse, seductus, ut videtur, officio in honorem ss. Cyrilli et Methodii instituto atque fama de slavico monasterio benedictino prope Cracoviam, quod tamen tantum per breve tempus sub finem XIV et initio XV saec. floruerat. Vestigiis Piasecki inhaerentes multi alii rerum scriptores, imprimis protestantes, Hussitis (Bohemis et Moravis) auctoribus, iam pro

re certissima habebant primam formam religionis christianae in Polonia fuisse slavicam sive graecam. Nonnulli, ut Gumplowicz, hypothesim hanc iam adhibebant ad solvendas varias difficultates in historia Polonorum; e. g. conflictum inter s. Stanislaum regemque Boleslaum ex antagonismo inter duos ritus illustrare conati sunt. Noviores inquisitiones historicae usum ritus slavici in antiqua Polonia inter fabulas relegant.

[ocr errors]

A. Parczewski: Początki chrystyanizmu w Polsce i misya Irlandzka (Initia religionis christianae in Polonia et missio Irlandica), Poznań, 1902. Reimpressum ex annalibus posnaniensis societatis quouador, pag. 75. mag. 89.

Cum dissertatio W. Szcześniak, de qua superius, negative quaestionem tractet, qui non sint missionarii terrarum Poloniae, opusculum A. Parczewski conatur eandem quaestionem positive illustrare. In initiis fidei christianae in Polonia quaerendis, similitudine quadam ex aliis nationibus petita usi, debemus admittere, iam a plurimis annis in Polonia missionarios laborasse, antequam dux Mieszko officiali modo religionem catholicam profiteretur. Sententia de slavica origine missionariorum in Polonia reiecta, Parczewski ex parte vestigiis prof. Wojesechowski et prof. Abraham insistens. ex parte propriis studiis innixus primos missionarios Neo-Corbeia, Leodio, Fulda, Ratisbona et Colonia in Poloniam advenisse demonstrat. Hypothesis hace magua illa auctoritate, quam ecclesiae illae in dioecesi Cracoviensi et tota Polonia etiam postea per duo saecula, licet minorem in dies, exercuerunt probatur. In Polonia vera fide imbuenda primas partes habuerunt missionarii ex Hibernia, ordinis s. Benedicti, quod vel ex nominibus monasticis, quae variis monumentis exhibentur manifestum est. Haec Hiberniae studia demum in secunda saec. XII parte extincta sunt, cum in Benedictinorum provinciam ordines Cisterciensium et Praemonstratensium ingressi

sunt.

در

Ks. Jan Rostworowski T. J. Z nowych kierunków myśli katolickiej. (De recentioribus rationibus, quas mens catholica sequitur). Kraków, 1905, pag. 52 mag. 80.

Idem: Liberalny katolicyzm (De catholicismo liberali), Kraków, 1906, pag. 60 mag. 89.

Ambo libelli e commentationibus separatim editis, quae in opere periodico „Przegląd Powszechny emissae erant, conflati sunt. Occasione cuiusdam libelli prof. Zdziechowski, qui inscribitur Pestis. perniciossima data, Rostworowski primo libello defendit traditionalem methodum religionis christianae demonstrandae, valorem intellectualis laboris in praeambulis fidei ostendit, de habitu inter philosophiam et theologiam disserit, ineptam esse illam apologeticae rationem quae ,,intellectualismum" nimis deprimit vel principis neo-kantianismi innititur, demonstrat. Altero libello idem initia catholicismi liberalis a Lamenna is eiusque l'Avenir repetit, ulteriores vicissitudines liberalismi in Ecclesia describit eiusque relationes ad auctoritatem eccle

-

siasticam. Deinde exhibentur postulata eorum liberalium" recentiorum qui foedus Ecclesiam inter et scientiam cultumque nostri temporis iniri volunt. In critica parte libelli ostenditur rationem praecipuam, cur Ecclesia cum spiritu moderno" non possit amicitiam conciliare e sententia liberalium", in hoc consistere, quod spiritus hic modernus" nimis deprimat, vel etiam omnino negligat in vita humana elementum supernaturale et divinum, quod Ecclesia pro officio suo custodire et β.

promovere tenetur.

RUSSICA.

Academia ecclesiastica Kazanensis, et polemica christianoislamica.

Academia Kazanensis quae chronologice ultimum tenet locum inter quattuor russicas academias, disciplinis theologicis indesinenter vacantes tanquam sibi propriam tractandam provinciam suscepit apologiam religionis christianae contra Mahumetanos. Hoc sibi munus demandavit quia Kazanensis eparchia suos inter incolas 3 decies centena millia circiter recenset Islami sectatores. Pro viribus russici missionarii conati sunt ingentem hunc Mahumeti exercitum ad christianam fidem adducere, sed incassum laborarunt. In Russia, prout ubique, religio mohamedica christianam veritatem omnino abhorret. Academia Kazanensis, cuius origo repetenda est ab anno 1798, imperante Paulo I.. ut huiusmodi missionarios fortiores redderet in certamine antiislamico, sibi proposuit peculiarem scholam condere, quae islamicae fidei studium prosequeretur. Optimus professor E. A. Malov mense martio 1872 Consilio Academiae exposuit miseram conditionem Tartarorum, qui a Russieis missionariis baptismum acceperant, et doluit, quod pauciores essent libri, quibus contra sectatores islami religio christiana defenderetur 1). Consilium, disserentis rationibus permotus, statuim in lucem edere seriem operum, cui titulus communis Collectio antiislamica (ПIротиво-муеу.ьMаnckii Coopшкь), curamque commisit eidem ac docenti Ostroamov, ut pararent et colligerent materiam aptam typis edendam. Hine factum est, uti anno 1873 in lucem editum sit primum volumen pretiosi quidem Sborniki, quâ de serie, cum tota penitus nostros lateat de rebus islamicis scriptores, praesertim in eis quae christianam fidem attingunt, visum est mihi haud abs re quaedam adnotare. Primum volumen (1873) tres continet opellas. Tenet principem locum narratio E. A. Malovi de sectione ad missionarios educandos adiuncta Kazanensiacademiae (Свѣдѣнія о мнесіонерскомъ отдѣленіи при Казанской духовной Академіи). Doctissimus quidem rerum islamiticarum scriptor, ut lapsu temporis nova et laboriosa opera eum prodiderunt, natus est in provincia Simbirsk, et magistri theologiae diploma obtinuit in academia Kazanensi die 2 septembris anno 1863. Longum quidem esset scriptionum eius seriem imuere. Plura inseruit in IIpanoc.авиыпй Cобеcн circa statum religiosum Tartarorum, qui bap

4) Ternovskij, Историческая записка о состояніи казанской духовной Акаденіи послѣ ея преобразованія. Kazani, 1892, p. 51.

« PoprzedniaDalej »