Obrazy na stronie
PDF
ePub

substituatur (ut Günther voluit, Lydia p. 348 ss.), id quod Conc. Vatic. Sess. 3, de fide et rat. cn. 2 damnavit. Cf. Casop. kat. duch. 1906, p. 102-3. Restat solum, ut annotetur, non omnia, quae ecclesia infallibiliter definire potest, esse dogmata. Nam magisterium authenticum infallibile est etiam quoad veritates in revelatione divina formaliter non contentas, quantum requiritur, ut depositum revelationis integrum custodiatur. (Cf. Palmieri, De rom. pontif. p. 171-177). Quod tamen esse de fide certum non est et potest sine haeresi negari. Quodsi p. 320 ex concesso errore de translatione domus Lauretanae concluditur papam non esse infallibilem in rebus liturgicis, theologi Romani distinguere solent pro natura rei. Ecclesia est infallibilis in disciplina generali statuenda, seu in legibus et ordinationibus, quibus fideles regit ad finem ecclesiae; pertinent huc ritus, praecepta, censurae, quidquid in iure canonico habetur universaliter statutum. In disciplina ecclesiastica varia continentur, quae sunt instituta a Christo, velut ritus essentiales in administratione sacramentorum, sacrificii; haec si ecclesia mutaret, erraret in re fidei. Ea, quae auctoritate propria statuit, et quae totam ecclesiam vel magnam eius partem respiciunt, semper sunt in se bona; nam fieri non potest, ut imponat nobis Deus aliquid, quod sit contra veram sanctitatem, malum (cf. Mt. 16, 19); et revera ecclesia in conciliis oecumenicis saepe tulit leges disciplinares auctoritate divina sibi tributa (Visum est Spiritui s. et nobis), et sententias, quibus hoc ius negatur, damnavit (Conc. Trid. Sess. 13, cn. 6 s.; 24, cn. 11). Non autem semper et omnis disciplina ecclesiastica necessario est opportuna etiam pro singulis regionibus; ipse actus legislationis potest esse imprudens. Ecclesia est infallibilis in sollemni sanctorum canonizatione, et etiam in aequivalenti, cum sc. aliqui a tota ecclesia ita coluntur, ut debeant coli, ut sc, habeant officium. Est in hoc infallibilis, quia sibi id adscribit; ratio autem est, quia colendi sunt sancti iique non in abstracto, sed in concreto (Cf. plura de hoc in Katholik 1905, I., 290; Quodsi ecclesia celebrat festum de aliquo facto, ut in memoriam liberationis urbis Viennensis a Turcis, in memoriam translationis domus Lauretanae, stigmatum s. Francisci, quaeritur, sitne tale festum praescriptum pro tota ecclesia, an tantum permissum pro eis, qui postulant, et quid sit obiectum primarium festi; si est toti ecclesiae praescriptum et si ipsum factum est obiectum primarium, est infallibiliter propositum. Á. Špaldák.

Fontes theologiae orientalis. Docti Galli I. B. Chabot, I. Guidi, H. Hyvernant, B. Carra de Vaux altum finem suum scriptorum christianorum orientalium antiquorum syriacorum, aethiopicorum, arabicorum, copticorum) e manuscriptis edendorum latinaque versione instruendorum in opere amplissimo Corpus scriptorum christianorum orientalium inscripto maximâ industriâ prosequuntur. Inter ceteras editiones criticas prodiit Parisiis iam anno MDCCCCIII. curâ H. Labourt Expositio Liturgiae (Syr. seriei II. tom. XCIII.) Dionysii Bar Salibi, Iacobitarum episcopi Maraš-ensis (in Cilicia), dein Mabb gensis (Hierapolis ad Euphratem) et tandem metropolitae Amidensis (in Mesopotamio). Quem scriptorem († 1171) plurimi facientes Syri doctorem eloquentissimum et sidus sui saeculi vocant. Ipse Assemanus, iudex in rebus syriacis omni exceptione maior testatur de eo (Bibl. orient. T. II., p. 157): »Scripsit Bar Salibaeus eleganti sermone syriaco, multaque erudita volumina, in quibus nihil fere optimo theologo indignum occurrit, si Monophysitarum haeresim excipias, quam ubique propugnat.

E numerosis eius scriptis novissime tom. XCVIII. seriei II. syr. in laudata collectione C. S. Ch. I. textus syriacus. Commentariorum in Evangelia cum versionis latinae fasciculo I. pro Romae prodiit. Quam critic m editionem nec non versionem Dr. Jar. Sedláček, studii biblici V. T. et linguarum orientalium facultatis theologicae bohemicae

r. universitatis Pragensis professor ordinarius procuravit. Codice (C) scripto iam anno p. Ch. 1174, quem clarissimus editor ipse iure emptionis acquisivit et qui omnino concordat cum codice parisiensi A (syr. 67) usus est. Chabot nonnulla ex altero codice parisiensi B (syr. 68) adiecit. Hucusque sola quaedam fragmenta textus originalis apud Assemani Bibl. orient. T. II. p. 157 sqq. edita erant. Fasciculus I. praeter praefationem docti metropolitae initium commentarii eiusdem in Matth. 11-44, complectitur, qui commentarius integer sequentibus duobus vel tribus fasciculis absolvetur; Tomus XCIV. opera exegetica in V. T. continebit. Sequentibus clarissimi editoris et interpretis laboribus optima quaeque apprecamur. H.

RESPONSA AD INTERROGATIONES.

(De divortio.) Concilia Sl. 1. th. I., p. 9-10 [190] enumerata particularia erant ideoque infallibilitate carebant. Textus sunt hi:

Concil. Vermeriense (a. 752) cn. 9: »Si quis necessitate inevitabili cogente in alium ducatum seu provinciam fugerit aut seniorem suum, cui fidem mentiri non poterat, secutus fuerit, et uxor eius, cum valet et potest, amore parentum aut rerum suarum eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu vir eius, quem secuta non fuit, vivit, semper innupta permanebit. Nam ille vir eius, qui necessitate cogente in alium locum fugit, si abstinere non potest, aliam uxorem poenitentia [quae cuivis ducenti alteram uxorem imponebatur] potest accipere.

cum

Concilium Compendiense (a. 757) cn. 16: Si vir leprosus mulierem habeat sanam, si vult ei donare commeatum, ut accipiat virum, ipsa femina accipiat; similiter et vir«.

Concil. Foroiulense a. 791: »Placuit, ut resoluto fornicationis causa iugali vinculo, non liceat viro, quamdiu adultera vivit, aliam uxorem ducere, licet sit adultera; sed nec adulterae, quae poenas gravissimas vel poenitentiae tormentum luere debet, alium accipere virum nec vivente nec mortuo, quem non erubuit defraudare, marito«. Concilium Bituricense (a. 1031, cn. 16: ut illi, qui uxores legitimas sine culpa fornicationis dimittunt, alias non accipiant illis viventibus, nec uxores viros, sed sibimet reconcilientur.<

Concilium Romanum (a. 853) cp. 36: »Nulli liceat excepta causa fornicationis adhibitam uxorem relinquere et deinde aliam copulare: alioquin transgressorem priori convenit sociari coniugio. Sin autem vir et uxor divertere pro sola religiosa inter se consentiant vita, nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut ab eo singulariter proviso constituantur loco. Nam uxore nolente aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium non solvatur.<<

Concilium Compendiense (a. 757) cn. 8: »Si quis eorum habet mulierem legitimam et frater eius adulteravit cum ea, ille frater vel illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim quo vivunt, numquam habeat coniugium. Ille, cuius uxor fuit, si vult, potestatem habet accipere aliam. [Certe non post mortem uxoris tantum, quod dubium non erat].

Concilium Veneticum cn. 2: »Eos quoque, qui relictis uxoribus suis sicut in evangelio dicitur excepta causa fornicationis sive adulterii probatione alias duxerint, statuimus a communione similiter arcendos, ne per indulgentiam nostram praetermissa peccata alios ad licentiam erroris invitent.<

Concilium Suessionense (744) c. 9: »Nec marito vivente suam mulierem alius accipiat nec mulier vivente suo viro alium accipiat, quia maritus mulierem suam non debet dimittere, excepta causa fornicationis deprehensae.«

Concilium Arelatense I, cn. 10: »De his, qui coniuges suas in adulterio deprehendunt et iidem sunt adolescentes fideles et [Petavius

hic supplet non] prohibentur nubere, placuit, ut in quantum potest, consilium eis detur, ne viventibus uxoribus suis, licet adulteris, alias accipiant «

Concilium Illiberitanum cn. 9: »Fidelis femina, quae adulterum maritum reliquerit fidelem et alterum ducit, prohibeatur, ne ducat. [Sola mulier denuo nubere vetatur, quamquam minor certe non fuit de viro dubitatio].

Concilium Agathense (506), cn. 25: Hi vero saeculares, qui coniugale consortium culpa graviore dimittunt vel etiam dimiserunt, et nullas causas discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut illicita aut aliena praesumant [non simpliciter: qui dimissa uxore aliam accipiunt; cf. Tertull., C. Marcion. I. 4, c. 34]. si antequam apud episcopos comprovinciales discidii causas dixerint et prius uxores, quam iudicio damnentur abiecerint, a communione ecclesiae . . . excludantur.«

Verum est, comparatis his decretis cum decreto Conc. Foroiulensis desiderari saltem clarum rei, sane non ab omni dubitatione alienae, in prioribus conciliis interdictum.

In epistola Leonis I. ad episcopos per Mauritaniam caesariensem constitutos nihil affirmatur, quod hue pertineat, sed tantum aliud verbum adhibetur atque illud, quod sententia et usus huius temporis videtur postulare. Eos enim, qui vel secundas nuptias inierunt, vel viduarum se coniugio sociarunt nec apostolica nec legalis auctoritas sacerdotium obtinere permittit; et multo magis illum, si fuerit vestro iudicio confutatus, qui sicut ad nos relatum est, duarum simul est maritus uxorum [profecto non sicut in V. T.] vel illum, qui ab uxore dimissus [non: quia ub u. d ] alteram duxisse perhibetur, privandum honore decernimus

Quas quaestiones controversas esse inter catholicos et orthodoxos Russi vulgo opinentur. Hoc tempore »otličija, otstuplenija ot Pravoslavnago ispovědanija« in rebus dogmaticis et moralibus paucis exhiberi solent (velut in Kalendariis) hoc modo:

1. Dogma de processione Spiritus s. a Patre et Filio. Hoc dogma in symbolum fidei additum est, cuius articulus_VIII. _est: (credo) et in Spiritum s. Dominum et vivificantem, qui a Patre Filioque procedit.

2. Dogma de immaculata Deiparae conceptione, a. 1854 proclamatum. Hoe dogmate Mariam V, etsi naturaliter natam, tamen ita conceptam esse docetur, ut conceptio eius non esset peccati originalis particeps, quod ab Adamo ad omnes homines propagatum est

3. Dogma de infallibilitate papae (a. 1870). Primatus papae ad omnem ecclesiam et omnia eius membra, etiam heterodoxa extenditur. Papa, summus iudex omnium fidelium est in rebus ecclesiasticis. Potestas eius maior est quam potestas (vyše vlasti) conciliorum oecumenicorum; decreta eius infallibilia sunt. Ipse Petri apostoli successor, Christi vicarius est.

4. Doctrina de operibus supererogatoriis (sverhdolžnyh). Ecclesia catholica docet hominem sacrificio Christi Redemptoris ab aeternis poenis peccati liberatum esse; debere autem, ad satisfaciendum divinae iustitiae poenas temporales perferre (mala temporalia, epitimias). Quas poenas posse effugi. Eum, qui vitam honeste agit, non mandata solum sed etiam consilia evangelica servat, a necessitate poenas temporales subeundi liberari. Consilia evangelica exsequentem opera patrare, quae mandatorum postulata superent (supererogatoria). Quae opera, eis, a quibus fiunt, altiorem gradum beatitudinis aeternae afferentia, thesauro meritorum ecclesiae inseri, unde papa, ut caput ecclesiae, eis, qui propriis bonis operibus carent, suppeditare possit. Hine indulgentiae ortae sunt. Indulgentiae sunt remissio vel mitigatio

pe

a

Denarum peccatoris operibus supererogatoriis Deiparae et sanctorum papa eis in rem suam conversis. Indulgentiae conceduntur vivis (qui liberantur a debito satisfaciendi iustitiae divinae) et defunctis quibus spatium tormentorum in purgatorio imminuitur). Indulgentiae dantur dono vel pro peregrinationibus in sacra loca (Romam), pro utilibus communibus conatibus, pro meritis vel muneribus, quibus papa iuvatur. Indulgentiae possunt esse plenae (pro tota vita, omnibus peccatis), vel non plenae (pro aliquot annis vel etiam diebus).

5. Sacramenta sunt conductores (provodniki), unde Christiani gratiam sine ulla ipsorum cura (sočustvie) hauriunt. Etiam qui de sacramento non credit, potest gratiam salvantem accipere.

6 Baptismus infusione (non immersione) perficitur, i. e. aqua infunditur capiti eius, qui baptizatur, dum proferuntur verba: baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus s.

7. Confirmatio non perficitur statim post baptismum, sed demum post septimum aetatis annum. Sacramentum hoc solus episcopus perficere potest, qui frontem confirmandi ungens dicit: Signo te signo crucis et confirmo chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus s

8. In Eucharistia (Pričaščenie): a) panis sine fermento loco fermentati; b) s. dona transsubstantiantur in Corpus et Sanguinem Christi in missa post verba Christi (Accipite et manducate .., bibite ex eo omnes); c) invocatio Spiritus s. omissa est; d) laici sub una panis specie ad communionem admittuntur; e) pueri ad hoc sacramentum accedere vetantur.

9. Poenitentia est externum de peccatore iudicium. Confessarii nihil minus curant, quam emendationem confitentium. Confessio saepe est instrumentum ad cognoscenda secreta communia et particularia (tajn obščestvennyh i častnyh). Absolutio a peccatis non est plena: in peccatore debitum (dolg) aliquod remanet, pro quo homo iustitiae divinae satisfacere debet (epitimiae, indulgentiae).

10. Matrimonium insolubile est etiam in causa adulterii alteriusutrius coniugis.

11. In Ordine postulatur caelibatus. Inter gradus hierarchicos occurrunt cardinales, qui episcopi, presbyteri, diaconi esse possunt. Qui status adeo excellentem confert dignitatem, ut cardinalis diaconus altior sit episcopo non cardinali. Cardinales presbyteri ius habent ordinandi ad inferiores honores ecclesiasticos, id quod secundum canones solus episcopus facere potest. Soli cardinales papam eligunt, eumque ex suo numero.

12. Unctio infirmorum spectat ad aegrotum sublevandum in morbi incommodis et terroribus mortis (non ad aegrotum sanandum) et tantum iis aegrotis, qui iam morituri sunt, confertur, unde sacramentum morientium appellatur. Ius oleum consecrandi ad hoc sacramentum ad solum episcopum pertinet.

13. Doctrina de purgatorio. Ita peculiaris locus vocatur vel status purgationis, ubi animae defunctorum, qui qualiumcumque peccatorum remissionem vivi non obtinuerunt, vel temporales poenas non tulerunt, torquentur, donec a peccatis purgentur.

14. Timore ducti, ne sacra scriptura, penitus cognita et explorata fidelibus falsitatem catholicorum de papatu placitorum patefaceret, papae omnes laicos a bibliis legendis prohibuerunt et biblia verti Red.

vetuerunt.

Aliorum iudicia de nostro periodico.

[ocr errors]

Wissenschaftliche Beilage zur Germania. 1906. Nr. 21. S. 167. Slavorum litterae theologicae.. Der erste Jahrgang dieser ZeitSchrift liegt nunmehr vollendet vor. Aus dem dem letzten Hefte beigegebenen Inhaltsverzeichnisse ergibt sich so recht, welch ein Stück

Arbeit hier geleistet worden. Die theologische Literatur aller Slavenstämme ist von sachkundiger Feder einer Würdigung unterzogen worden. Den größten Umfang zeigen der böhmische und besonders der russische Teil. Durch obige Publikation wird es auch den des slavischen Idioms Unkundigen ermöglicht, die geistigen Strömungen unter den Nationen des Ostens zu verfolgen. Besonderer Zweck der Zeitschrift ist es, Missverständnisse zwischen dem Morgen- und dem Abendlande zu zerstreuen und einer Annäherung zwischen den beiden Kirchen die Wege zu ebnen. Die wissenschaftliche Erörterung der Unterscheidungslehren vermag dieses hohe Ziel zu fördern. Von Neujahr 1906 ab sind der Redaktion drei in slavischen Fragen rühmlichst bekannte Fachgelehrte beigetreten.

La Civiltà Cattolica. 1906. V. II. Pag. 462.- Questa nuova pubblicazione periodica si propone di rendere conto esatto e sollecito di tuttociò che si va pubblicando in fatto di scienze ecclesiastiche tra' varii popoli slavi. Vuol essere dapprima un centro di studii comune tra loro; poi un facile mezzo di comunicazione con le altre dotte nazioni. Non si può invero negare che le difficoltà di una lingua, suddivisa in tanti dialetti diversi, ciascun dei quali ha letteratura sua propria, tengono quei popoli piuttosto separati dal resto del mondo scientifico, mentre pure abbondano quivi ingegni non solo eccellenti, ma fervidi di zelo ed assai fecondi nel lavoro intellettuale. Particolarmente vanno tra loro rifiorendo in modo assai consolante gli studii ecclesiastici e teologici, e però sono degni di essere tenuti in gran conto, soprattutto perchè contribuiscono efficacemente a far cessare a poco a poco i malintesi tra' cattolici ed ortodossi ed a togliere od almeno diminuire le barriere che finora ci dividevano.

Le Slavorum litterae sono scritte in latino ed hanno forma di recensioni bibliografiche di tutto ciò che si va pubblicando in qualsivoglia delle lingue slave, sia in opere particolari, sia nella stampa periodica, che anche quivi è molto ricca. Le recensioni talvolta sono ampie e discutono il merito delle dottrine sotto il punto di vista cattolico, non però in forma polemica, si piuttosto a modo di pacifica ricerca... L'appendice: Quaedam de quibus teologi utriusque Ecclesiae dissentiunt, accoglie trattazioni svariate di controversia. Non mancano le Miscellanea di erudizione e la speciale rubrica: Externa, res Slavorum spectantia, dove si parla di ciò che nel resto del mondo si va pubblicando intorno le cose ecclesiastiche slave.

Percorrendo i fascicoli della prima annata, ogni lettore resterà pienamente soddisfatto delle materie proposte, della copia, esattezza e rapidità delle informazioni e dell' ottimo spirito che vi aleggia. La seconda annata continua col medesimo metodo. Ci congratuliamo con gli editori per felice loro pensiero d' aver creato un mezzo tanto prezioso di comunicazione tra tutti noi e l'oriente slavo e lo raccomandiamo vivamente agli studiosi.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »