Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ps.-Athanasiana, quam in compendium redegit, totus dependet, ita ut nec suam nec suae aetatis, nec suae ecclesiae sententiam referre dicendus sit, sed velut historicus fidelis anterioris cuiusdam aetatis documentum conservare voluerit; idque eo magis est concedendum, quia stichometria eius non est nisi chronographiae eius appendix quaedam" 26).

Ne unus quidem scriptor aetate ss. apostolorum Slavorum canonem Palaestinensem defendit: propterea iure concludimus ss. Cyrillum et Methodium in patria ad doctrinam, qua eadem auctoritas deuterocanonicis ac protocanonicis libris vindicatur, adsuevisse. Quae doctrina Romae non potuit labefactari, sed affirmata est, quippe quae eadem in Occidente ab universa ecclesia eo tempore ut communis recepta esset 27).

In

Quem statum doctrinae de canone saec. VIII. et IX. etiam theologi Russorum agnoscunt., In hoc discrimine, quod orientales orthodoxi theologi (sc. s. Ioannes Dam. et Nicephorus) inter canonicos et non canonicos libros V. T. fecerunt, tamen etiam hi inseruntur semper bibliorum exemplaribus. Numerosi codices manuscripti superstites 28) graecorum bibliorum a saec. VI-XVI. plerumque una cum canonicis continent etiam non canonicos libros totos aut fragmenta eorum. exemplaribus versionis syrohexaplaris, confectae a Paulo, episcopo Telli (613-616), qua ecclesia syriaca utebatur, etiam omnes non canonici libri inveniuntur, item in armenica, arabica et veteroslavica Cyrillo-Methodia na versione comprehendebantur omnes non canonici libri, in hac ultima tamen exceptis libris Maccabaeorum. In liturgia libri non canonici in orthodoxo-orientali ecclesia sine dubio adhibiti sunt 29).

Num igitur aliam doctrinam ss. Cyrillum et Methodium tradidisse putabimus atque eam, quam totus Oriens et Occidens unanimiter et concorditer confitebatur ! 30)

26) R. Cornely, Introd., p. 120 Cfr. Loisy, Hist. du Can., p. 145149; Magnier, Étude, I., 319-323.

97) R. Cornely, Introd., p. 118. Fr. Vigouroux, Dictionnaire de la Bible. Paris. T. VIII., p. 161.

28) Cfr. Henry Barclay Swete, An Introduction to the Old Testament in Greek . Cambr. 1902, p. 122-170. 29) P. Jungerov, Obščee vved., p. 183: »При указываемомъ восточными православными богословами различіи въ авторитетѣ каноническихъ и неканоническихъ ветхозавѣтныхъ книгъ, послѣднія помѣщались всегда въ составѣ библическихъ списковъ. Сохранившіяся многочисленныя греческія библейскія рукописи съ VI.-XVI. вв. содержать обычно въ цѣльномъ видѣ или отрывками и неканоническія книги въ ряду съ каноническими. Въ спискахъ сирогексаплярнаго перевода, составленнаго Павломъ, епископомъ Теллы (613—616 гг.), и имѣвшаго церковное употребленіе въ спрской церкви, находятся и всѣ неканоническія книги; также въ армянскомъ, арабскомъ и древнеславянскомъ Кирилло-Меѳодіевскомъ переводѣ находились всѣ неканоническія книги, въ послѣднемъ впрочемъ развѣ Маккавей. При богослуженій неканоническія книги въ православновосточной церкви, несомнѣнно, употреблялись. 80) M. L'Abbé Const. Chauvin, La Bible depuis ses origines jusqu'à nos jours 3. II. Paris 1903, p. 19: „Quoi qu'il en soit, les hesitations de ces deux Pères (sc. s. Ioan. Dam. et Gregorii [590-604]) ... ne

1

Consentiunt critici vetero-slavicam versionem Sacrae Scripturae factam esse e LXX., eamque e textu, quem Lucianus 31) recensuit. LXX. autem omni discrimine inter protocanonicos et deuterocanonicos libros sublato omnes pari auctoritate continet. Id iudicandum est etiam de versione veteroslavica. Ne unum quidem exemplar huius priscae versionis usque ad nos pervenit; Pentateuchus extat cum subscriptione Cyrilli Novgorodensis sacerdotis a. 1136, ex tempore posteriore Iosue, Iudicum, Ruth, Prov. Salomonis, ex XI. saec. Psalterium, quos omnes libros philologi reliquias esse veteroslavicae cyrillo-methodianae versionis existimant. Demum ab a. 1581. cura Constantini principis Ostrogae editi sunt omnes libri sacri lingua vetero-slavica, in quibus (secundum bibl. Gennadi 1499) Paralipomenon. primum Esdrae, Nehemiae, Tobiam, Iudith, primum et secundum Maccabaeorum e Vulgata, Estheris prima 16 cap. e hebraico 32), ultima 6 e Vulgata versa esse, omnesque ceteros libros e codicibus LXX. originem duxisse iudicant. Hic libri deuterocanonici cum protocanonicis eodem loco et numero habentur. Ab hac celeberrima editione Sacrae Scripturae Ostrogensi omnes posteriores editiones bibliorum russicorum semper utrosque libros V. T. continent 33). In editionibus huius temporis (ed. 1882) a s. synodo approbatis inveniuntur hi libri V. T.: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosue, Iudices, Ruth, I.-IV. Regum, I., II. Paralip., I. Esdrae (I. Esdrae Vulg.), liber Nehemiae, II. Esdrae (III. apocr. Vulg.), Tobias, Iudith, Esther (cum fragmentis deuteroc.), Iob, Psalterium, Proverbia Salomonis, Ecclesiastes, Canticum Canticorum Salomonis, Sapientia Salomonis, Sapientia Iesu, filii Sirach, Iesaias, Ieremias. Lamentationes Ierem., Epistola Ieremiae (Baruch VI.), Baruch, Ezechiel, Daniel (cum fragmentis deuterocan.), duodecim Proph., I., II., III. Maccabaeorum, IV. Esdrae (IV. apocr. Esdrae Vulg.) 34) Libri deuterocanonici commiscebantur protocanonicis ; demum ultimo hoc tempore in nonnullis editionibus ante libros deuterocanonicos adnotatur: utiles ad legendum".

[ocr errors]

Antiqui scriptores Russorum numquam faciunt discrimen auctoritatis divinaeve originis librorum protocanonicorum et deuterocanoni

trahissent que de sentiments individuels et ne diminuent en rien la foi générale de l'Eglise qui, depuis le VIe siècle jusqu' au Xe, admit intégralement la Bible et crut à sa divine auctorité". Cf. Mangenot in Dictionnaire de Théologie catholique. II. Paris 1904 (Canon). 31) Cfr. M. Blagověščenskij, Kнra Ilлачь. Kiевь 1899, p. 217220: P. Jungerov, O. i.-k vved., p. 394; De Lagarde, Librorum V. T. canonicorum pars I. Göttingen 1883, p. XV.; H. Barclay Swete, An Introduction 2, p. 121; Carl Heinr. Comill, Einleitung in die kanonischen Bücher des Alten Testaments. Tübingen 1905. 5 ed., p. 329. In Kitto-Cyklopaedia artic. Versions ponitur veteros lavicam versionem e Vetere Itala factam esse.

32) Al. Sobolevskij, prima 9 capita e Graeco iam ante a translata fuisse arbitratur (Věstnik arheologii i istorii X.).

33) Nest. Dagaev, Історія ветхозавѣтнаго канона. С. Петербургъ. 1898, p. 254.

4) In nonnullis editionibus adduntur: CLI. Psalmus in fine Psalterii et Oratio regis Manassis in fine II. Paralip.

corum N. T. Nestor, antiquissimus scriptor (1056-1114) annalium Russorum, monachus claustri Pečerensis, multum in Sacra Scriptura volutatus, quam saepissime allegat in operibus suis, indiscriminatim affert libros protocanonicos atque deuterocanonicos. In Annalibus (Itтошeь) invenimus locos ex Sapientia Sal, 3, 1. 4 (An. cap. XXXIV.), 5, 16-17 (An. cap. XXXIV.), Ecclesiastico 1, 6-17 (An. cap. XLVII.) Daniele 3, 28. 32 (An. cap. LXXVII.), mentionem trium puerorum in camino ignis (An. cap. XXXI.). Verum est hoc in opere non agi de rebus fidei et morum, sed nihilominus cognoscimus Nestorem nullum fecisse discrimen inter libros protocanonicos et deuterocanonicos.

"

In concilio Florentino (1438-1445) disceptabatur de controversiis inter orientalem et occidentalem ecclesiam, sed nulla fit mentio de canone Scripturarum. Aderant etiam legati ex Russia 35). A. 1582. confectus est Moscoviae authenticus index omnium capitum doctrinae, in quibus Graeci et Russi ab ecclesia catholica discrepant, sed de canone librorum sacrorum silebant. Ex quibus sequitur fidem utriusque ecclesiae de canone V. T. iis temporibus eandem fuisse. Et communem hac aetate doctrinam expressit una cum Patribus concilii Florentini Eugenius IV, cum in decreto unionis Jacobitarum profiteretur: Unum atque eundem Deum Veteris et Novi Testamenti, hoc est Legis et Prophetarum atque Evangelii profitetur s. Romana ecclesia auctorem, quoniam eodem Spiritu Sancto inspirante Utriusque Testamenti sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur, qui titulis sequentibus continentur: Quinque Moysis . . . Esdra, Nehemia, Tobia, Iudith, Esther, Iob . . . Cantico Cant., Sapientia, Ecclesiastico, Isaia, .... Malachia, duobus Maccabaeorum, quattuor Evangeliis etc. 36). In tota antiquitate russicae litteraturae nihil invenimus, quod canoni librorum sacrorum, quem ecclesia Romana et Graeca agnoscebant, repugnaret, immo vero adsunt documenta, quibus fulcitur sententia: Ecclesiam russicam primitus in doctrina de canone V. T. omnino convenisse cum ecclesia catholica.

Cum Cyrillus Lucaris, nimius fautor et defensor Protestantismi 37), doctrinam Lutheri et Calvini propagare coepisset, approbavit canonem

35) Ex Russis orthodoxis unionem ecclesiarum subscripsit Avraamij Suzdalskij.

36) Cfr. R. Cornely, Introd., I., p. 130-131; Loisy, Hist. du C., p. 178-179.

37) „Haud praetereunda est aperta, quam Cyrillus non diutius dissimulavit, ad dogmata reformatorum inclinatio" confitetur ipse Kimmel, Monum. fid. p. XXXIX. et aliis locis e. g. XIX.-XX., XXXII., XXXVII., XLI. Mullen, The Canon, p. 206 scribit: „Elevated to this lofty position (patriarchae Alexandrini, a. 1602) he decided on exercising his personal and official influence in the consummation of a project, which he seems to have long contemplated the adoption of Calvinism in some forme by the schismatical Greeks. With this object in view he opened a correspondence with Cornelius Von Hagen, Dutch ambassador at Constantinople, David le Leu de Wilhelm, a Dutch statesman, John Uytenbogaert, the Calvinist minister at the Hague, and George Abbot, Anglican archbishop of Canterbury.

viginti duorum librorum V. T. Adducam eius verba, prout a Kimmel 38), afferuntur, ut videamus talem doctrinam eo tempore prorsus insolitam fuisse theologis et praesulibus ecclesiae graecae et russicae: „Christianae fidei confessio Cyrilli Lucaris, patriarchae Constantinopolitani; Quosnam libros Sacrae Scripturae nomine dignaris? Sacram Scripturam canonicos omnes libros appellamus, quos tamquam fidei ac salutis nostrae regulam accepimus atque ideo retinemus eaque potissimum de causa, quod divinitus inspiratam nobis suggerant doctrinam, quae tum ad illuminationem et perfectionem illius, qui ad fidem accedit, sufficiat hunc vero canonicorum librorum numerum esse credimus, quem Laodicensis synodus 39) pronuntiavit et quem Catholica et Orthodoxa Christi ecclesia a Spiritu Sancto illuminata in hunc usque diem confitetur. At ii, quos apocryphos nominamus, hoc propterea nomine insigniuntur, quod eandem a Spiritu Sancto auctoritatem et approbationem non acceperint, quam qui proprie et citra controversiam pro canonicis habentur, quorum ex numero sunt Pentateuchus, Hagiographa ac Prophetae, quos Laodicensis synodus legendos esse statuit, Veteris nempe Testamenti libros viginti duos. Sed iam successor patriarchatus eius

Abbot, at the request of Cyril, succeded in inducing King James to admit to the University of Oxford Metrophanes Critopulus, a native of Berea, who, after studying there, was on his return to spend some time in Germany, in order to be fully equipped for assisting in the evangelization of Greece. The indefatigable Cyril, it seems, had, be sides Metrophanes, several other young Greeks studying in Protestant universities, and destined to take part in the labors of the same mission". Metrophanes Critopulus revera accepit et propagavit doctrinam protestanticam. Cfr. eius Ὁμολογία τῆς ἀνατολικῆς ἐκκλησίας τῆς καθολικῆς καὶ ἀποστολικῆς apud Kimmel, II., p. 104-106. 38) Kimmel, I, p. 42: Ανατολική Ομολογία τῆς Χριστιανικῆς πίστεως τοῦ Κυρίλλου: Ἱερὰν γραφήν ποια βιβλία καλεῖς· Ἱερὰν γραφὴν πάντα τὰ κανονικά βιβλία λέγομεν, ἅπερ ὡς κανόνα τῆς πίστεως ἡμῶν καὶ τῆς σωτηρίας παρελάβομεν καὶ κρατοῦμεν· μάλισθ' ὅτι θεόπνευστον ἡμῖν παραβάλλουσι τὴν διδασκαλίαν, καὶ αὐτάρκη κατηχῆσαι, φωτίσαι καὶ τελειῶσαι τὸν τῇ πίστει προσεχόμενον. Ταῦτα δὲ τὰ κανονικά βιβλία τοσαῦτα τὸν ἀριθμὸν εἶναι πιστεύομεν, ὅσα ἡ ἐν Λαοδικείᾳ σύνοδος ἀπεφήνατο, καὶ ἡ τοῦ Χριστοῦ καθολικὴ καὶ ὀρθόδοξος ἐκκλησία ὑπὸ τοῦ παναγίου πνεύματος φωτισθεῖσα μέχρι τοῦ παρόντος ὑπαγορεύει. Απερ δὲ ἀπόκρυφα λέγομεν, διὰ τοῦτο τὸ ἐπώνυμον οὕτως ἔχουσιν, ὅτι τὸ κῦρος παρὰ τοῦ παναγίου πνεύματος οὐκ ἔχουσιν ὡς τὰ κυρίως καὶ ἀναμφιβόλως κανονικὰ βιβλία, ἐν οἷς ἡ τοῦ Μωυσέως πεντά τεύχος, καὶ τὰ ἁγιόγραφα, καὶ οἱ προφῆται, ἅτινα ὥρισεν ἀναγινώσκεσθαι ἡ ἐν Λαοδικεία σύνοδος, ἀπὸ τῆς παλαιᾶς διαθήκης βιβλία εἴκοσι δύο“. 39) In LX. canone relato ad provinciale concilium Laodicenum, quod habitum est (363?) ab aliquot praesulibus Phrygiae, legimus: „Haec sunt, quae oportet ex Vetere Testamento legi: Genesis, Exodus i. e. exitus ex Aegypto, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesus Nave, Iudices et Ruth, Esther, Regnorum primus et secundus, Esdrae primus et secundus, liber Psalmorum, Proverbia Salomonis, Ecclesiastes, Cantica Cantic., Iob, duodecim Prophetae, Isaias, Ieremias et Baruch, Lamentationes et epistolae, Ezechiel, Daniel, Novi autem Testamenti haec. Evangelia quattuor" etc. Sed multi gravesque scriptores adductum canonem germanum esse negant, cum iam omnes antiqui collectores eum ignoraverint. Cfr. R. Cornely, Introd. I., p. 98-100; Magnier, Etude 1, p 301-305; Loisy, Hist. du Can., p. 105-106. Litteraturam vide Vigouroux, Diction. VIII., p. 151.

Cyrillus Contaru condenmavit eius errores. Cum autem ad sedem Constantinopolitanam Parthenius evectus esset celebrato concilio, cui interfuerunt tres patriarchae, viginti et unus episcopi, aliae dignitates, misit epistolam synodicam ad synodum provincialem, quam Petrus Mogila in urbem suam lasios convocavit, ibique cum tribus episcopis, quibus praefuit, aliisque suae provinciae clericis ac nobilibus hominibus proscripsit doctrinam Cyrilli Lucaris his verbis 40): Insuper et quas suis attexuit capitibus quaestiones prolatae fuerunt; et has quidem nihilo meliores capitibus eadem universa sancta synodus invenit. Quippe elaboratas a sanctis patribus Sacrae Scripturae expositiones et hic uti supra non modo respuit, verum et nonnullos eiusdem Scripturae libros velut canonicos a sanctis et oecumenicis synodis receptos expungit.... Quapropter dicta capita et quaestiones communi suffragio (inquit haec sancta synodus) absolute damnamus et tamquam haereses ubique spirantia atque ab orthodoxa, quam profitemur, fide prorsus aliena, nostris ab liminibus proscribimus". Subscripta sunt nomina Parthenii, patriarchae Constantinopolitani, Petri Mogilae 41), archiepiscopi Ciobi (Kiev), episcoporum octo, curatorum synodi triginta quinque, inter quos item multi erant episcopi aliique magnae dignitatis viri.

Itaque Petrus Mogila nomine totius Magnae Russiae subscripsit canonem anathematizantem doctrinam Cyrilli Lucaris, qui nonnullos canonicos libros Sacrae Scripturae expunxit i. e. amovit a canone agnito atque approbato a ss. patribus et oecumenicis synodis. Agitur sine dubio de aliquibus libris deuterocanonicis, quos neque concilium Laodicenum enumerat.

catechismum

In provinciali concilio Iasiis habito Petrus Mogila (cuius primus auctor fuisse fertur Isaias Trophimovicius Kozlovskius, monasterii Kioviensis Nicolao dicati Igumen, qui vocatur) iterum atque saepius legit, ut quaecumque minus probarentur. resecaret, et quae desiderarentur, adicere

40) Kimmel, Mon. fid. I., p. 415-416: „Πρὸς τούτοις ἐνεφανίσθησαν καὶ ἃς τοῖς κεφαλαίοις προσέθηκεν ἐρωτήσεις, καὶ ἐγνώσθησαν πάσῃ τῇ ἁγίᾳ ταύτῃ συνέδῳ οὐδὲν ἄμεινον τῶν κεφαλαίων διακείμεται. Οὐ μόνον γὰρ τῆς γραφῆς ἑρμηνείας, τὰς τοῖς πατράσιν ἡμῶν ἐκπονηθείσας, ὡς καὶ πρότερον παρακρούεται, ἀλλὰ καί τινα τῆς ἐκείνης ἀθετεῖ βιβλίων, ἅπερ αἱ ἅγιοι καὶ οἰκουμενικαὶ σύνοδοι ὡς κανονικὰ ἐδέξαντο . . . Διὰ τοῦτο τά τε κεφάλαια ταῦτα καὶ τὰς ἐρωτήσεις κοινῇ ψήφῳ τελείως (φησὶν ἡ ἁγία σύνοδος αὕτη ἀνατρέπομεν καὶ τῆς ἡμετέρας αὐλῆς ἀπελαύνομεν ὡς αἱρέσεων πεπληρωμένα καὶ πάντῃ ἀλλότρια τῆς ὀρθοδόξου ἡμῶν πίστεως".

41) Petrus Mogila a. 1632 sedem metropolitae Kioviae obtinuit: erat vir amplissimo genere oriundus, scientia conspicuus, optime de Russorum ecclesia meritus Alteri synodo adversus Cyrillum Lucarim habitae nomen subscripsit his verbis: Τῇ συνοδικῇ ταύτῃ ἐπιστολὴ τοῦ παναγιωτάτου πατρὸς καὶ ποιμένος ἡμῶν Πατριάρχου Κωνσταντιν. συμφωνῶν ἐν πᾶσι καὶ συναιτῶν ἐγὼ Πέτρος Μογίλας, ταπεινός, Ἀρχιεπίσκοπος Μητροπολίτης Κιέβου καὶ ἡλικίας καὶ πάσης Ρωσίας Ἔξαρχος τοῦ ἁγίου ἀποστολικοῦ θρόνου τοῦ Κωνσταντινουπόλεως Ἀρχιμανδρίτης τῆς Λάμπρας Πιετζαρίου ὑπογράφω ἰδίᾳ χειρί δι' ἐμέ τε καὶ ἐκ προσώπου πάσης τῆς ἐν Χριστῷ ἐκκλησίας τῆς ὀρθοδόξου και καθολικῆς τῆς οὔσης ἐν τῇ μικρᾷ Ρωσίᾳ".

« PoprzedniaDalej »