Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

FRIDERICUS PUSTET
PONTIFICALIS BIBLIOPOLA

ROMAE
RATISBONAE – CINCINNATI NEO-EBORACI

1908

EPISTOLA

Pii PP. X de nova editione Vulgatae Latinae S. Scripturae
DILECTO FILIO AIDANO GASQUET, ABBATI, CONGREGATIONIS ANGLO-
BENEDICTINAE PRAESIDIT.

Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem.
ELATUM Sodalibus Benedictinis munus pervestigationum studiorum-

que apparandorum, quibus nova innitatur editio Conversionis Latinae Scripturarum, quae Vulgatae nomen invenit, adeo equidem arbi. tramur nobile, ut gratulari vehementer non tibi modo, sed sodalibus universis tuis, iis maxime, qui adiutores clari operis erunt, debeamus. Operosum et arduum habetis propositum facinus, in quo sollerter, memoriâ patrum, celebres eruditione viri, ipsoque e Pontificum numero aliquot, felici haud plane conatu, elaborarunt. Adiungentibus vobis rei illustri animum, non est dubitationi locus, finem vos concrediti muneris fore assecuturos, qui finis restitutione continetur

primiformis textus Hieronymianae Bibliorum Conversionis consei quentium saeculorum vitio non paullum depravati. Explorata, qua

Benedictini sodales pollent, paleographiae historicarumque disciplinarum scientia, eorumque compertissima in pervestigando constantia, certo securoque animo doctos esse iubent perfecta vos investigatione antiquos Codices universos Latinae Scripturarum Interpretationis, quotquot adservari in Europae bibliothecis ad haec tempora constat, esse examinaturos; idque praeterea habituros curae, Codices ubique conquirere in lucemque proferre, qui usque adhuc incomperti lateant. Has vero conquisitiones valde exoptandum ut, quo minore fieri negotio possit, persequi cuique vestrum fas sit ; ideoque praefectis tabulariorum bibliothecarumque studia vestra impense commendamus, nihil ambigentes quin, pro sua in doctrinas Librosque sacros voluntate, omnem vobis gratiam impertiant. – Singularis praestantia rei, et concepta de vobis ab Ecclesia expectatio ; ingenium item horum temporum, quibus illud certe dandum est laudi, pervestigationes istiusmodi ita perficere ut nulla ex parte reprehendenda videantur: talia haec profecto sunt ut aperte inde appareat, oportere id opus ad absolutionem plane ac perfectionem afferri, duétuque confici normarum, quae plurimi apud disciplinas id genus

/22/h

61 7673

aestimentur. Equidem intelligimus longo vobis opus esse temporis spatio, ut munus exitu fausto concludatis; talis namque agitur res, quam animis aggredi et perficere necesse est curarum et festinationis expertibus. Neque vero perspicuum minus Nobis est, quam multa pecuniae vi tam amplo exequendo consilio sit opus: ob eamque rem spem libet amplecti non defuturos immortali operi qui de suis fortunis adiutores velint se dare, bene de Sacris Litteris ac de christiana Religione merituri. Eos Nos, perinde atque vos initio egregii facinoris, hortatione prosequimur, velint Nobiscum adiumentum operi afferre; quandoquidem qui bona impendunt studia, liberalibus debent manibus fulciri. Auspicem luminum gratiarumque coelestium, indicemque praecipuae dilectionis Nostrae Apostolicam benedictionem tibi iisque universis ac singulis, qui studium opemve praestantissimo facinori contulerint, peramanter in Domino imper

timus.

Datum Romae apud S. Petrum, die in Decembris anno MCMVII, Pontificatus Nostri quinto.

PIUS PP. X.

SECRETARIA BREVIUM

I.

BREVE

Quo nominantur nonnulli Abbates Ordinis S. Benedicti in Bra

silia.

VENERABILI FRATRI GERARDO VAN CALOEN O. S. B. EPISCOPO TITULARI PHOCAENSI ABBATI B. M. V. A MONTESERRATO FLUMINIS JANUARII VICARIO GENERALI CONGREGATIONIS BENEDICTINAE IN BRASILIA. PIUS PP. X.

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem.

Ex

x officio supremi apostolatus pro nullis quidem meritis Nostris in sublimi Principis Apostolorum cathedra collocati fungimur, in omnes christiani orbis partes vel longo terrarum marisque intervallo dissitas, oculos mentis Nostrae convertimus, et quae rei sacrae procurationi melius gerendae facere possunt, interposita Nostra auctoritate decernere satagimus.

Iamvero probe novimus Benedictinam in Brasilia Congregationem novissime instauratam, tuisque, Venerabilis Frater, curis commissam, tua potissimum sedulitate et industria, frequenti monachorum numero et susceptorum operum laude florere, ideoque ut

potiora iugiter incrementa, Deo favente, suscipiat, placet Nobis hactenus Abbatis solatio destitutas, ipsius Congregationis Abbatias suo Praesule providere, ut uberius in illius partibus spirituali fidelium bono consultum sit. Quae cum ita sint, exhibitis Nobis tuo nomine precibus benigne annuentes, omnesque et singulos quibus hae Nostrae Litterae favent a quibusvis ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes, et absolutos fore censentes, collatis etiam consiliis cum Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Car. dinalibus in Congregationem adlectis ecclesiasticis negotiis extra ordinem pertractandis praepositam, ex certa scientia ac matura de. liberatione Nostris haec quae infrascripta sunt Apostolica Nostra auctoritate decernenda censuimus. Et primo, cum tu, Venerabilis Frater, Apostolicis laboribus fractus, et malefirmae valetudinis incommodis conflictatus, Coadiutoris Abbatis opem Nos supplex fla. gitaveris, Nos inspectis singularibus animi ingeniique virtutibus quibus enitet dilectus filius Chrysostomus de Saegher Ordinis Sancti Benedicti sacerdos, tuae abbatiae Prior, illius Capituli suffragiis permoti, illum Abbatiae Sancti Martini Tebaensis titularem Abbatem rite per praesentes, Apostolica auctoritate cum omnibus facultatibus necessariis atque opportunis renuntiamus; simulque coadiutorem tuum cum futurae successionis iure eligimus. Volumus vero ut te vivente, et coadiutoria huiusmodi durante, ipse Chrysostomus in Abbatiae tuae Beatae Mariae Virginis a Monteserrato Fluminis Ianuarii administratione eatenus se ingerat, quatenus tu volueris ac mandaveris; omnibus ac singulis ad quos spectat praecipimus, ut eum in coadiutoris tui officium recipiant, admittant illique faveant, pareant ac praesto sint: tandem quandocumque per obitum tuum, vel aliam quamlibet causam Abbatia Beatae Mariae Virginis a Monteserrato Fluminis lanuarii vacet eumdem Chrysostomum, nunc pro tunc, a vinculo Abbatiae Sancti Martini Tebaensis, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine solventes, de pleno iure Abbatem ipsius Abbatiae Beatae Mariae Virginis a Monteserrato Ordinis Sancti Benedicti nullius dioecesis, Fluminis Ianuarii, et Vi. carium Generalem Congregationis Benedictinae in Brasilia renuntiamus. Praeterea cum dilectus filius Dominicus a Transfiguratione Machado, Abbas Sancti Sebastiani de Bahia, et ipse gravis aetatis incommodis defatigatus, coadiutoris Abbatis subsidium rogaverit, Nos dilectum filium Mayolum De Caigny, Ordinis Sancti Benedicti

, religionis studio non minus quam doctrinae laude praeclarum sacerdotem, ad huiusmodi coadiutoriae officium vocandum censuimus, quippe qui in eadem Abbatia de Bahia, tironum magistri, philosophiae ac theologiae antecessoris, demum Prioris, amplissimo munere scite naviterque functus est. Quare ipsum Mayolum titularem Laubiensis Abbatiae Abbatem cum omnibus facultatibus necessariis atque opportunis, Apostolica Nostra auctoritate per praesentes facimus, et ipsum, praesentium similiter tenore, coadiutorem eligimus cum iure futurae successionis Dominici a Transfiguratione Machado, Abbatis Sancti Sebastiani de Bahia. Itaque volumus, ut vivente eodem Abbate Dominico a Transfiguratione, ipse Mayolus eatenus se ingerat

« PoprzedniaDalej »