Obrazy na stronie
PDF
ePub

in Abbatiae Sancti Sebastiani de Bahia administratione, quatenus ille Dominicus voluerit ac mandaverit; omnibus et singulis ad quos pertinet praecipimus ut Mayolum eumdem in dictum coadiutoris officium recipiant, admittant, illique faveant, pareant ac praesto sint, tandem quandocumque per obitum dicti Dominici vel aliam quamlibet causam, Abbatia Sancti Sebastiani de Bahia vacet, Mayolum praedictum uunc pro tunc a vinculo Laubiensis Abbatiae de potestatis Apostolicae plenitudine solventes, de pleno iure Abbatem Sancti Sebastiani de Bahia Apostolica similiter Nostra auctoritate renuntiamus. Insuper cum Abbatiae Ordinis Sancti Benedicti nuncupatae ab Assumptione Dominae Nostrae in civitate Sancti Pauli, et a Sancto Benedicto, Olindae, in praesentiarum proprii Abbatis solatio destitutae reperiantur, Nos illas suo Praesule providere summopere optantes, religiosos viros quos tu, Venerabilis Frater, datis Litteris Sanctae huic Sedi proposuisti, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis in Abbates huiusmodi eligendos existimavimus. Quae cum ita sint, Abbatiam Nostrae Dominae ab Assumptione civitatis Sancti Pauli de persona dilecti filii Michaëlis Kruse, Ordinis Sancti Benedicti sacerdotis, Nobis ob meritorum praestantiam accepta, Apostolica Nostra auctoritate praesentium vi providemus, dictumque Michaëlem in philosophia doctorem, typis editis scriptis et praestantibus animi ingeniique dotibus clarum, in eiusdem Abbatiae Nostrae Dominae ab Assumptione Abbatem eligimus et renuntiamus cum omnibus et singulis facultatibus necessariis atque opportunis tum quoad ordinem, tum quoad iurisdi. ctionem. Abbatiam. similiter Sancti Benedicti Olindae Apostolica Nostra auctoritate praesentium tenore, de persona providemus dilecti filii Petri Roeser, Ordinis Sancti Benedicti sacerdotis eumdemque Petrum pietate simul ac doctrina clarum in Abbatem dictae Abbatiae Sancti Benedicti Olindae renuntiamus, pariter cum omnibus tum quoad ordinem tum quoad iurisdictionem necessariis opportunisque facultatibus. Denique tibi, Venerabilis Frater, de plenitudine potestatis Apostolicae per praesentes facultatem impertimur, ex qua, servatis de iure servandis, dilectis filiis supradictis Chrysostomo de Saegher, electo Abbati titulari Sancti Martini Tebaensis et coadiutori tuo per Nos renuntiato; Mayolo De Caigny, electo Abbati titulari Laubiensi et coadiutori Abbatis Sancti Sebastiani de Bahia; Michaëli Kruse, electo Abbati Nostrae Dominae ab Assumptione Sancti Pauli; tandem Petro Roeser, electo Abbati Sancti Benedicti Olindae, in tua Abbatiali ecclesia Beatae Mariae Virginis a Monteserrato Fluminis Ianuarii sollem. nem abbatialem benedictionem conferre licite possis ac valeas. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, nec non dictarum Abbatiarum etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, caeterisque licet speciali atque individua mentione et derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die viu Iunii mdccccvii, Pontificatus Nostri anno quarto.

R. Card. MERRY DEL VAL, a Secretis Status.

[blocks in formation]

Ad Collegium Americanum Lovanii in Belgio occasione quin

quagesimi anni ab eiusdem erectione.

PIUS PP. X.

AD FUTURAM REI MEMORIAM

hac Beati Petri Principis Apostolorum Cathedra, nullis quidem meritis Nostris divinitus collocati, ad pia potissimum instituta, in quibus adolescentes in Ecclesiae spem succrescentes liberalibus disciplinis simul ac religiosa pietate imbuuntur, paterno ac vigili studio oculos mentis Nostrae convertimus; et quae ceteris praestare noscamus, tum alumnorum frequentia ac diligentia, cum assidua bonorum operum exercitatione, ea debito laudum praeconio libenti quidem gratoque animo prosequi satagimus. Frugifera haec inter instituta pluribus nominibus optime de re sacra merita, iure me. ritoque accensendum est Conlegium Americanum Lovanii Belgio anno MDCCCLVII erectum, ad finem excipiendi e variis Europae nationibus iuvenes, illosque ita erudiendi, ut inde novi ad Foederatos Americae septentrionalis Status divini verbi praecones solvant. Conlegium enim illud maxima brevi favente Deo incrementa habuit. Et sane ab eodem plus quam quingenti prodierunt missionarii, qui religionis provehendae studio flagrantes, neque laboribus fracti, neque adversis rebus defatigati, sed ad pretiosam usque in conspectu Domini sanguinis effusionem pro Christi fide parati, uberrimos in Dominico agro excolendo fructus perceperunt. In omnes vel longo terrarum spatio dissitas Foederatorum Statuum Americae Septen trionalis regiones, exivit sonus eorum, auctaque feliciter in illis partibus Christi re, Missionariorum eorumdem actuosi zeli ac germanae fidei, necnon immutati erga Romanam Cathedram obsequ ii miranda ibidem testimonia suppetunt. Nunc autem quum hoc anno quinquagesimus sese vertat a primaeva Conlegii ipsius erectione, placet Nobis votis annuere Antistitis Covingtoniensis Praesidis Commissionis Episcoporum Americanorum memorati Conlegii regimini praepositae, atque auspicatissima eadem occasione propensae Nostrae voluntatis sensus significare. Etenim hac tempestate, qua tot tantaque mala videt lugetque christianus orbis, gratum Nobis est exantlatos pro vera fide propaganda labores celebrare, ut alii ad

imitationem excitentur, atque egregia missionariorum facinora studeant aemulari, ne quid catholicum nomen detrimenti capiat, sed disiectis hostium molitionibus, novo Christi Redemptoris religio splendore renideat. Itaque hortamur ipsius Conlegii doctores et alumnos, ut stent in fide constantes, nunquam a proposito sibi fine deflectant, sed maiorum vestigiis inhaerentes, omni ope studeant ut Americae septentrionalis regiones evangelicis praeconibus abundent. Propterea precamur bonorum omnium auctorem Deum, ut ipsum Conlegium fortunet propitius, ut illius moderatores, doctores, alumnos et benefactores, peculiaribus misericordiae suae gratiis complectatur; atque interim coelestium munerum auspicem, Nostraeque benevolentiae testimonium, Americani præfati Conlegii moderatoribus, doctoribus, alumnis, et benefactoribus quos recensuimus, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die xix iulii MDCCCCVII, Pontificatus nostri anno quarto.

R. Card. Merry Del Val, a Secretis Status.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

I. – Dubium propositum ac de iure resolutum in Congregatione
Li plenaria diei 6 decembris 1907.

7534 16

.

PRAENESTIN. – RECEPTIONIS ALUMNI INGCOLLEGIUM.

LERICUS Petrus O *** mense iulii 1906 petivit admissionem gratui Cram

tam in Almum Coll. Capranicen. eo quod ipse Capranicae natus erat, ad mentem Fundatoris: sed contra opposuerunt moderatores prohiberi in Constitutionibus quominus ii recipiantur alumni qui quacumque ratione ad religionem quamdam pertinerent. Petrus vero per tres annos in Congreg. a SS. Corde Iesu Soissonen. commoratus erat, et vota temporaria emiserat. Non adquiescente Petro, causa delata est huic S. C. et de more in plenario conventu proposita pro interpretatione articuli Statutorum Collegii qui adamussim sonat:

[ocr errors]

« Praeterea nullo modo religiosus, cuiusque ordinis vel religionis

exsistat, possit accipi, sed omnes sint clerici seculares ordinis sim« pliciter S. Petri, sine aliqua alia mutatione in professione vel ha« bitu »

Moderatores Collegii repulsam datam his rationum momentis fulciuntur:

a) Eñus Fundator omnino exclusam voluit quamlibet animi volubilitatem cui ansam dedisset admissio eorum qui regulari militiae nomen dedissent « sed unusquisque sunt eius verba

- permaneat in vocatione qua vocatus est », quod etiam docent postrema articuli verba.

b) Consuetudo immemorabilis talem exclusionem ad omnes extendit, adeo ut in casu analogo a. 1871 alumnus admissus non fuit nisi praevia S. Pontif. dispensatione.

c) Constitutiones semper rigidae non permanserunt, sed primum Urbis Curatoribus, dein Cardinali Protectori ius datum est « quae in eis corrigenda videbuntur corrigant, quae mutanda mutent » quod etiam accidit aliquando circa Fundatoris expressam voluntatem v.g. quum adempta est alumnis permissio a Fundatore facta permanendi in Collegio post lauream adeptam. Iam huius potestatis vigore a. 1647 formaliter decretum est « che non si ricevano giovani stati alunni d'altri collegi si in Roma che fuori » quod a fortiori de dimissis a Congregationibus religiosis valet. Dein in praesenti programmate a Cardinali Protectore adprobato nullus ambiguitati locus est.

d) Caeterum haec modificatio, si in casu modificatio dicenda est, maxime convenit his nostris diebus aucto admodum numero dimissorum huiusmodi.

Clericus Petrus denegat « religiosi » nomine venire qui olim religiosus fuit, nunc vero saecularis clericus est: verba « sine aliqua mutatione » interpretatur non de praeterita sed de mutatione in statu alumnorum collegii, et hoc ad uniformitatem firmandam: praxim ab immemorabili non admittit eo quod nullus hucusque casus suo similis habitus est, quum Congregationes qualis est Congr. a SS. Corde Soissonen. his tantum diebus ortae sint; programma vero a Card. Protectore adprobatum confirmatum dicit tantum post suam petitionem.

Consultor etiam in favorem Clerici Petri opinatur, eo quod Fun

1.

datoris mens tantum fuit clero saeculari prae religioso (stricti qui.
dem nominis) favere, atque neminem in Collegio peculiari profes-
sioni vel habitui adstrictum haberi, quod sane de Oratore dici nequit:
proinde nec valent posteriores restrictiones quum in odiosis beni-
gnior interpretatio praevalere debeat, nec caeteroquin S. Sedis aucto-
ritate firmatae sunt. His praehabitis proposito dubio: «Se al chie-
rico (*** spetti il diritto di essere ammesso come alunno nell'Almo
Collegio Capranicense, non ostante ch'egli abbia appartenuto ad
una Congregazione Religiosa nel caso ».

EE. Patres in Congreg. Generali, die 6 decembris 1907.
Responderunt:

Negative et amplius ».

[blocks in formation]

Approbationis Instituti Ursulinarum S. Caroli eiusdemque

Constitutionum ad septennium).

[ocr errors]
[ocr errors]

1

S.MUS D. N. Pius Div. Prov. PP. X. attenta ubertate salutarium

fructuum quos tulit Institutum Ursulinarum s. Caroli ad Ambrosii in civitate Mediolanen. quibus fuit fundatrix in dioec. Brixien. s. Angela Mericia a. 1525, attentisque praesertim commendatitiis litteris Antistitum locorum in quibus enunciatae Sorores commorantur, in audientia habita ab infrascripto Cardinali S. Congregationis EE. et RR. Praefecto die 17 huius mensis Institutum ipsum ut Congregationem votorum simplicium sub regimine Moderatricis Generalis approbare et confirmare dignatus est. Praeterea eiusdern Instituti Constitutiones prout continentur in hoc exemplari cuius autographum in Archivo praefatae S. Congregationis asservatur, ad septennium per modum experimenti benigne approbavit et confirmavit prout praesentis decreti tenore respective approbat et confirmat salva Ordinariorum iurisdictione ad normam SS. Ca. nonum et Apostolicarum Constitutionum,

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. C. EE. et RR. die 20 novembris 1907. L. KS.

D. Card. FERRATA, Praefectus.

Ph. GIUSTINI, Secretarius.

« PoprzedniaDalej »