Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hæc fere sunt, quare viro eruditissimo non adsentiar. Quarum singula si ipsi levia videantur, at cuncta simul fortasse aliquid ponderis habebunt. Nunc de sono, a quibus populis contaminari potuerit, hanc ego conjecturam facio.

Puto nimirum, pronunciationem Toυ B per vau ex Orientali quodam fonte ortam. Cujus literaturæ cum, aliis studiis deditus, plane expers manserim, cuinam ex illis linguis tribuendum hoc sit, non definiverim. At auctor mihi Martinus1 beth Hebræorum per se, et universe, sonare v, et tantum subinde, certo modo b. Ergo hinc esse potest. Confirmat argumentum meum hæc res, quod plerique quidem Hispani et Galli b suum proferunt ut nos, sed e prioribus Burgenses,3 e posterioribus Gascones, (qui Hispanis maxime sunt vicini) pronunciationem per v servant. Confirmat hoc, inquam. Nam Gascones ab Hispanis, Hispani autem illi a Mauris videntur accepisse.

Jam, ab Orientis imperio ad Occidentale propagata videtur hæc proferendi ratio. Quo tempore nescio. Certe locum habuit Romano sermone jam in Gallia vulgato: nam hinc est, quod Gallica lingua hodierna in plerisque vocabulis b retinuit. At Cassiodori et Bedæ jam tempore corruptum fuisse sonum, ostendunt loca, quæ supra ex iis laudavi. Tamen non universum hoc Italis fuisse vitium credibile est: quoniam et hodiernus illorum sermo pleraque per b servat, in quibusdam tantum mutat, in aliis utrumque vel discrete, vel promiscue, usurpat, ut in verbo avere (habere); habbiamo (habemus); nervo et nerbo (nervus); servare et serbare (servare).

Dein e Græco sermone in Russicum transiit. Ita tamen ut Russi Græcum B figura et potestate simili, scilicet quasi vau sonans, nomine vedi, retinerent; e Slavonica autem lingua insuper adsciscerent non dissimili forma literam, sed cujus pars superior non integrum semicirculum repræsentat, quæque nunc b nostram exprimat, et bouki vocetur: ambas autem ordine juxta se invicem in principio Alphabeti loco Tou Bra collocarent. Et videor

Apud Haverk. T. II. p. 584 sq.

De Cophtis, quos adlegat Georg. §. 34. nequeo judicare, quia citatus ab illo Postellus ap. Hav. T. II. p. 720. huc non facit.

3 Vid. G. Mart. ap. Haverk. T. II. p. 588.

H. Steph. ap. eund. T. I. p. 446.

5 Supra p. 82. not. 3.

Diphthongo ou pronunciata ut in Græca et Gallica lingua, sive ut Batavum oe: ut Germanum, et Italicum u.

2 Plures ejusmodi habet hac lingua literas, numero et figura duplices, e Græco. Sic e, quod illis sonat fita (ex ea Græcorum pronunciatione, quee

mihi observasse (nam in rudimentis tantum me exercui) vocabula Russica, quæ e Græco vel Latino fonte sunt ducta, rò vedi (id est vau) adsciscere, ut simvol (symbolum); alfavit (alphabe tum); coutra quæ e Slavonico aut Celtico, ea to bouki, (id est b nostrum) habere; ut bratj, sive bratets, (frater),2 quod cum nostro broeder, Germanico bruter, Anglico brother, convenit. Atque illud notari velim, cum nostræ linguæ hodiernæ alphabctum, et symbolum, vernacule transformata, per b proferant, credibile esse Græcam linguam hos sonos suos non tradidisse, nisi postquam Occidentis idiomata jam essent formata, ita ut corruptela ad hæc penetrare non potuerit.

§ 6. De consilio hujus disputationis. Exposui de hac unica litera ut potui. Atque utinam mei conatus doctiores quosdam aliorum labores eliciant. “At quorsum, inquis, hæc omnia? Si vel maxime verum foret, pronunciationem vel Græcorum hodiernorum, vel nostram, pravam esse, let utilem fore illius emendationem, quid istud refert? Ecqua ratione hoc obtineri possit?" Illud igitur unum mihi dicendum superest. Utilem certe emendationem non negas: restitui sensim linguam Græcam vides: et vero hodieque Græce eleganter scribi, ipse ostendit Georgiadæ libellus. Qui quanto patriæ amore ardens in arenam descendat, patet ex his verbis, quæ lubens describo: § 31. Εθελοντής γὰρ, ὡς ὑπὲρ πατρίδος μαχού μενος, ἀλλ ̓ οὐχ ως ξενικός τις στρατιώτης μισθοφορῶν, ἐν ταύτῃ [τῇ τάξει] ἐμαυτὸν ἔταξα. Κἂν δὲ, τῆς ἀσπίδος με προδούσης, ὡς διὰ τὸ μηδέποτέ με ταῦτα σπουδαίως ἐπιτηδεῦσαι, δεξιότητι ἡφαιστοπόνῳ μὴ χαλκευθείσης, τοῖς τῶν ἐναντίων βέλεσι κατατοξευθῶ· ἀλλὰ καὶ οὕτως οὐδέ ποτε μεταμελήσει μοι τῷ ἔργῳ ἐπικεχειρηκότι

Τεθναμέναι γὰρ καλὸν ἐπὶ προμάχοισι πεσόντα

̓Ανδρ' ἀγαθὸν, περὶ ᾗ πατρίδι μαρνάμενον.

Igitur tam generosi animi motus ad quævis efficienda sufficiunt. Eo magis nunc valebunt, si ab altera parte non mala pertinacia, sed bona fides, verique amor opponantur. Si enim nos in quibusdam erremus, quid caussa sit, quin protinus ipsi corrigamus, melius nativos Græcos intellecturi, melius etiam, si quando opus

Anglicum thimitatur) cum pro ƒ habeant insuper aliud usitatius (fert). Sic e Græco habent etiam nunc obsoletum; et sic ipsorum iota figura accedit ad Græcum, et dicitur Kratko-y (i Græcum), ortum et ipsum a corrupto sono Græci ra, per Iotacismum prolati.

1

Vid. Maudru, Elémens Raisonnés de la Langue Russe, Paris, an X. T. I. p. 28.

2 Maudru, l. c. p. 44.

fuerit, locuturi ? Nemo hercle Cancellarius nos cohibuerit. Itaque, vicissim, Græci quare minus, quam nos, paullatim rectiora recipiant? Coraës' quidem optat, ut peregrini Hellenistæ suam Erasmianam pronunciationem valere jubeant, quo majus inde linguæ commercium inter ipsos et Græcos possit intercedere; sed quod ille ut votum proponit, id profecto quasi unice verum et unice justum, non urgebit: quod fidenter dico, tum quia optimi senis mores humanos novi, tum quod ex ipso sæpe coram intellexi, eum pro pronunciatione non quasi pro aris et focis pugnandum censere. Et Georgiades, quo candore est, si qua temporum lapsu corrupta esse perspexit, ingenue vitium confessus est, ut quando egit de prava pronunciatione literarum post μ, et post v, differentiaque literarum η, ι, et u; tum spiritus et accentus usu; denique de celeritate in proferendo, quæ a Grammaticis συνίζησις nominatur. Et est eidem Græco erudito tantus veri et recti amor, ut, illis notatis vitiis, passim etiam viam indicet, qua melior pronunciatio obtineri possit: eo usque ut pueros a prima institutione eidem adsuefaciendos opinetur. Quidni igitur fieri possit, ut saltem inter honestioris ordinis et eruditiores Græcos multa sensim emendentur? At ego non hercle melius hanc disputationem finiero, quam ipsius auctoris verbis:4 Δεῖ οὖν τοὺς ἡμετέρους νεανίσκους ἐκ πρώτης βαλβίδος οὕτω ταῦτα [τὸ μακρὸν καὶ τὸ βραχὺ] προφέρειν ἑαυτοὺς συνασκεῖν. Οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τὴν μικρὰν ἐκείνην παραλλαγὴν τῆς τοῦ η, ι, καὶ ο προφορᾶς σπουδαστέον αὐτοῖς μιμεῖσθαι, καὶ διάκρισίν τινα ἐν τῇ τῶν δασυνομένων ἢ ψιλουμένων φωνηέντων ἐκφωνήσει ποιεῖν. Οὕτω γὰρ τὸ ἀποβληθὲν ἀνακτώμενοι, καὶ τὸ ἐλλεῖπον, κατὰ τὸ ἡμῖν ἐφικτὸν, τῇ τῶν πατέρων διαλέκτῳ ἀναπληροῦντες, καὶ τὴν ἀρετὴν τούτων ζηλοῦντες, καὶ εἰς τὴν αὐτῶν σοφίαν καὶ δόξαν παλινδρομῆσαι ὅλῳ θυμῷ διαγωνιζόμενοι, ἔχοιμεν ἀν δικαιοτέρῳ τῷ λόγῳ Ελληνες καὶ Ἑλλήνων ἀπόγονοι ὀνομάζεσθαι.

C. J. C. REUVENS.

Loco quem supra citavi [§ 1. p. 70. not. 2.]

2 Cf. sect. 4. not. 5. p. 77.

3

§ 60, 128, 131.

4 § penult.

PROLOGUE AND EPILOGUE

TO THE

PHORMIO OF TERENCE,

PERFORMED AT WESTMINSTER SCHOOL, DEC. 1820.

PROLOGUE.

DE more ludis dare operam solennibus,
"Pietas pudorque nos vetare desinunt,
Vobisque tandem fertur expectantibus
Terentiana Phormionis Fabula.
Verum diutioris insuper moræ
Fuisse causam præter omnes lugubrem,
Piget fateri, morte patriæ patrem
Regem occupatum: quale propugnaculum
Integritatis, aut satellitem parem
Bello premente, seu furore civico,
Orbata nunquam perdidit respublica.
Commune tantum pondus infortunii
Vanum est dolere-non recordari nefas.
At qualecunque sit, levabitur malum!
Nam natum habemus usque patris æmulum;
Quo rege quicquid, quo prius sub principe
Manu peractum sive consilio siet,
Forsan magis tacere nos pueros decet.
At quantus ille nunc fuerit, et antea
Largitor in nos lenis ac facillimus,
Hoc præterire posse sub silentio
Oblivionis esset exprobratio.

Tu testis esto,-tu, pater, recentius
Ex hac palæstra ad ampliora munera,
Et quæ gravissima onera sint Ecclesiæ,
Evecte liberalitate regia.

At, O Domusque et Imperî spes altera―
Tu qui precator adfuisti, ut regiam
Nostro impetrares Phormioni gratiam,
Tu ne gravare, iniquiorem paululum
Partem doloris si videbimur tui
Tulisse, te, Frederice,' te superstite.

Ergo favere, et huic præesse fabulæ

1

The Duke of York was present at the Play. He was attended by the Earl of Mansfield, Viscount Sidmouth, the Bishops of London and Exeter, the Dean of Westminster, &c. &c.

Hac nocte, ut olim, ne pudori sit tibi;
Neve erubescas hunc adoptari in locum,
Qualis Theatro lex fuisset Attico,
Regalis hospes inter hos αὐτόχθονας. 1115

[On the third representation, the following lines
were spoken instead of the above, commencing with
"At, O Domusque," &c.]

Sit testis ille nuper hos intra Lares
Regalis hospes, Imperî Spes altera.
Is qui precator adfuit, quo Regiam
Nostro impetraret Phormioni gratiam.
Vos ergo ne vacare nos reamini,
Notamque præterire consuetudinem
Minus dolentes; at, licentia data,
Morore functos, rursus oblectarier
His post habentes seriora ludicris.

15

EPILOGUE.

CHREMES. DEMIPHO.

Ch. Sic est: nam mores, periit cum Lemnia, et illi
Cui volui, inventa est filia nupta viro,
Mutandi fuerant. Dem.-Nimirum uxorius omnis
Factus es, et præstans conjugis obsequium..
Ch.-Hæc ego ? Vah! nollem, nescis, mihi garrula lites; ›
Quas paret, et quantas intonet illa minas :

Poscit deficiens oblectamenta senectus
Quæ morbi et curæ tædia longa levent:
Bibliotheca, inquam, est mea sera et sola voluptas,
Et quæ conscribit Bibliopolographus.
Nullus in orbe liber pretium cui non bene novi,
Nullus cui nomen me titulusve latet;
Equonam prelo exierit, quove editus anno,

In folio, in quarto, vel duo quis decimo.
Denique quæ species corii pulcherrima, "Cor. Turc."
An" Cor. Russ." libro conveniat melius;
Aurea purpuream subnectat fibula vestem,
Armave sanguineum gestet utrumque latus,
Quæque deauratis foliis nitidissima fulget,
Charta impressorum maxima, lineæ ubi
Apparent raræ nantes in margine vasto.
Dem.-Prædia vix Lemni sufficere his poterunt.

« PoprzedniaDalej »