Obrazy na stronie
PDF
ePub

VADEMECUM LITURGICUM

CONTINENS

EXPOSITIONEM RUBRICARUM MISSALIS ROMANI

EDITIONIS TYPICAE

NOVISSIMIS S. R. C. DECRETIS ILLUSTRATAM

NECNON
DIVERSAS REGULAS LITURGICAS

ORATIONES ITEM INDULGENTIIS DITATAS

AC DENIQUE

COMPENDIUM RITUALIS ROMANI.

IN USUM

VENERABILIS CLERI REGNI HUNGARIAE

PERMITTENTE REVERENDISSIMO ORDINARIATU STRIGONIENSI

EDIDIT

THEOPHILUS J. KLINDA

BUDAPESTINI AD S. JO-EPHUM COOPERATOR.

BUDAPESTINI.

1892.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CHARISSIMO. QUI. ME. IN. CHRISTO. GENUIT. PATRI.

ARCHIPRAESULI. OPTIMORUM. OPTIMO.

ANIMARUM. PONTIFICI. ET. VIRTUTUM. OPIFICI.

ELEEMOSYNARIO. LIBERALISSIMO. JOANNI. CARDINALI. SIMOR.

CUIUS. MEMORIA. IN. BENEDICTIONE. EST.

[merged small][merged small][ocr errors]

Indigni sumus sacris, qui quotidie premimur peccatis; blandis verbis rogare praesumimus, improbis facinoribus autem offendimus ; ut aegris medicinam porrigat, flagitamus, contraria sanitati agere non cessamus ; legem sanctam de paginis sacris quovis die legimus, disciplinam legis eodem die violamus; ad aram quasi devoti accedimus, a. praeceptis Dei insani recedimus; quasi digni in conspectu populi videmur, coram Deo, quem occulta non fallunt, iniquitatibus polluti deprehendimur.

Foannes Card. Simor. (Litt. pastoral. d. d. 2. Febr. 1873.)

Ad Lectorem Benevolum.

[ocr errors]

criptores, elucubrationes suas publicae commitco tentes luci, nonnulla Praefationis instar eisdem praemittere consuevere. Laudabilem hunc prae oculis habentes morem, non possumus quin et nos, pauca ad benevolum lectorem dirigamus verba, quibus materia in hoc opusculo, quantum a nobis fieri potuit, pertractata et dilucidata, commendetur. Conscii tamen cum simus tenuitatis nostrae, tradere sermonem cogimur viro, gravitate, auctoritate ac omnimodis scientiis theologis praeclaro, insufficientiamque nostram hac ratione supplenti, eidem nempe, cuius benedictae memoriae, primitias laborum: opusculum hoc, dedicare filialis urgebat charitas et devotio, qua in eum etiam denatum, magis ac ante, ferimur semperque feremur.

Audiamus itaque piissimum Archipraesulem purpuratum, commissum sibi clerum de materia nostra edocentem et hortantem. » Ecclesia profecto omnia praeparavit, ordinavit, disposuit, constituit, quae in sacrificio 'observanda sunt, ut sacerdoti, praeter studium integritatis, nihil esset relictum. Rite, idest modo per Ecclesiam praescripto debet fieri sacrificium, quemadmodom S. Pius V. in Constitutione ad initium Missalis posita, omnes

« PoprzedniaDalej »