Obrazy na stronie
PDF
ePub

rubricas in virtute sanctae obedientiae servari iubens docet. <<

>> Illa eligit, oleo ungit, per quos fiat sacrificium. Illa locum consecrat aut benedicit, ad cultum divinum designat; vestes sacras benedicens, calices consecrat, tempus quo offeratur, defigit, ritus, caeremonias, gressum, motum singulum determinat, orationes monstrat linguam qua recitentur stabilit; ita ut arbitrio nostro in sacra hac actione nihil reliquerit; et si in sacramentis non licet ritus mutare, minus adhuc licebit, dum sacris fungimur ad aram.«

>> Nihil certius, quod ille cultus placeat Deo, quem iuxta dispositionem Ecclesiae matris perficimus; superstitiosum autem est cogitare, quasi Deo quidquam placeret, quod contra institutionem ecclesiasticam est. Devotio qua erga ministerium Ecclesiae ferri debemus, involvit, ut omnia tali modo, nec omittentes, nec addentes, nec mutantes quidquam, peragamus, quemadmodum Ecclesia praescripsit. Haec est vera pietas, hoc rectum religionis studium: Ecclesiae, quae etiam sincerae pietatis, rectique cultus divini magistra est, in omnibus, licet minima viderentur, conformari. «

>> Ideo instruuntur electi ad sacerdotium in ritibus et caeremoniis, praescriptus omni anno vulgatur ordo divini officii, adsunt rubricae ad initium Missalis editae, quae nos regant, dirigant in sacrificio. «

>> Ecclesia in stabilitis et usu receptis ritibus quidpiam mutari vetuit, et asserentes, auctoritate privata mutari posse, anathemate damnavit (Conc. Trid. Sess. VII. C. 13.), proscripsit, gravissimo officii

vinculo obstringens episcopos, ut »edicto et poenis propositis caveant, ne sacerdotes aliis, quam debitis horis celebrent, neve ritus alios aut alias caeremonias et preces in missarum celebratione adhibeant, praeter eas, quae ab Ecclesia probatae ac frequenti et laudabili usu receptae fuerint. « (Sess. XXII. de obs. et evit. in celebr.)

>> Voluntas Deum rite colendi memorem servabit sacerdotem, ut accessurus ad aram in Missali omnia iuxta Directorii monitum exquirat signetque, et quae in missa observanda, fideli, mente sibi notet: »habet enim hoc sacrificium multos, eosque maxime insignes et solemnes ritus, docet Catechismus Romanus quorum nullus, supervacaneus et inanis existimandus est, verum omnes eo spectant, ut et tanti sacrificii majestas magis eluceat, et salutaribus mysteriis intuendis ad rerum divinarum, quae in eo sacrificio occultata sunt, contemplationem fideles excitentur.<<

Verbis his talem quisque vim inesse videt, ut aliqua eisdem ex parte exiguitatis nostrae superaddere velle, idem esset ac notam temeritatis incurrere; ideoque nil aliud superest, quam ut D. O. M. supplices exoremus, velit in nobis suscitare spiritum et nutrire zelum rituum et caeremoniarum s. matris ecclesiae, zelum illum quo flagrabat, cuius verba superius protulisse iuvabat. Tu vero Lector Benevole, vale, et si meruimus fave!

Budapestini,

die 23 Januarii, in festo s. Joannis Eleem. E C. 1892. in anniversario I depositionis Patris nostri purpurati.

Theophilus J. Klinda,

Adioeceseos Strigoniensis presbyter,
S. S. Canonum Doctor.

[ocr errors]

VADEMECUM LITURGICUM.

INTRODUCTIO.

§. 1. De discrimine Liturgicam inter et Rubricisticam.

1. Scientia, quae de Liturgia agit, et pro obiecto sibi vindicat complexum rituum ac caeremoniarum, quibus infallibilis Dei ecclesia in terris ad colendam Maiestatem divinam utitur, quosque actus sacros personae liturgicae, viri nempe per sacramentum ordinis initiati, habilitati ac destinati »nomine Christi et ecclesiae << peragunt, Liturgica appellatur. Si vero liturgia identice cum cultu divino accipiatur, Liturgica etiam scientia seu notitia cultus divini catholici definiri potest. Liturgicae proinde scientiae est, praeprimis demonstrare cultum divinum catholicum, caeremoniasque in liturgia sacra necnon administratione Sacramentorum adhiberi solitas, non esse merum aggregatum, neque vanum humanae inventionis commentum, sed vivum organismum, cuius centrum est s. missae sacrificium seu liturgia proprie sic dicta. Liturgica seu scientifica s. caeremoniarum pertractatio et scrutatio itaque, cum obiectum eius haud debeat prius per logicas et psychologicas operationes deduci, scientia est positiva, historica simul et idealis, cuius maximum argumentum est, praeter historicam singulorum rituum evolutionem, de ratione et spiritu caeremonias perfundente disserere, sicque citra omne dubium ponere veritatem: Spiritum sanctum esse fontem et auctorem perpulchrorum ecclesiae rituum.

2. Data ita definitione stabilitaque Liturgicae materia, vix est cur pluribus demonstremus, magnum.

adesse hanc inter et scientiam illam discrimen, quae nostris ubique tempribus magis magisque in dies excolitur, imo florescit, et vulgo Rubricistica audit. Haec etenim praesupponit omnimodam iam rituum et intrinsecam praeprimis caeremoniarum notitiam, et ideo non tractat de spiritu vel significatione rituum sive generalium sive specialium, sed unice illud intendit, ut iidem, secundum normas in codicibus liturgicis stabilitas, sic dictas Rubricas, uti regulas nunc vigentes, correcte, extrinsece bene, spiritui tamen caeremoniarum conformiter a personis liturgicis peragantur, quia hac tantum ratione fiet, quod ritus sacri intendunt, ut nempe maiestas s. functionum commendetur, mentes fidelium per visibilia signa religionis et pietatis ad rerum altissimarum contemplationem excitentur simul ac aedificentur, administratores vero seu dispensatores mysteriorum Dei ipsimet sanctificentur. Cum itaque Liturgica et Rubricistica, scientiae quasi germanae, semet vicissim integrantes atque excipientes appareant, sequitur, unius studium haud esse minoris momenti ac alterius, et proinde illi prout huic, omni qua par est diligentia incumbendum esse, cum studio etenim Liturgicae crescit amor studii Rubricisticae, et vicissim.

Quanta igitur cura adhibenda sit ex parte nostra in studio scientiarum harum, vix satis inculcare possumus, cum ea sit nostra intima persuasio, hoc esse unicum remedium contra vilipensionem sacrarum matris ecclesiae caeremoniarum.

Quod, si praeteritis temporibus neglectum haud fuisset, ecclesiastici vero omnem semper operam studendis s. ritibus navassent, non utique grassanti praeterito saeculo rationalismi et Josephinismi pesti tot sacerdotes misere succubuissent: minores quoque essent ritus ac caeremoniae ad arbitrium introducti vel mutilati, quos nunc maxima nisi difficultate et prudentia exstirpare paulutim possumus.

Utinam omnes ecclesiastici hac in parte, bene cum s. matre ecclesia Romana sentirent, simulque intelligerent ac tandem perciperent: quantus thesaurus spiritualis sit in nostra Liturgia reconditus! Utinam omnes centro

« PoprzedniaDalej »