Obrazy na stronie
PDF
ePub

bene contrito; opercula ampullarum quotidie cum reponuntur, bene siccentur, si madeant; tum etiam pelves. ampullarum abstergantur, siccenturque. Fenestella in pariete a parte epistolae apta construatur pro retinendis ampullis; ad hanc fenestellam vas sit expositum, in quo aqua ablutionis digitorum celebrantis, ad Lavabo factae immittatur.

XIII. Hostia.

1. Si quaeratur qualisnam debeat esse panis seu hostia, ut materia sit licita et valida consecrationis, sequenti modo cum s. Raymundo de Pennafort, respondemus:

Candida, triticea, tenuis, non magna, rotunda,
Expers fermenti, non salsa sit hostia Christi.
Spernitur oblata duplex, vel a terra levata,
Fracta, vel inflata, vel discolor, aut maculata.

2. Cum in aliquibus ecclesiis hostiae et particulae nimis parvae ad sacrificium et communionem adhibeantur, non abs re erit, formam tum hostiarum maiorum tum particularum, qualis Romae in usu est, significare: hostiae nempe, quae hodiedum in Urbe in usu sunt, diametrum habent octo centimetrorum, et particulae trium cum dimidio. Hostiae, quae a multis saeculis formam rotundam sive orbicularem habet, crux vel nomen Jesu imprimebatur: progressu vero temporis aliae quoque effigies vel emblemata (racemi et spicae tritici) inductae sunt. Quae quidem consuetudo servari potest. (26. April. 1834. Imolen.)

3. Antiquitus maxima in conficiendis hostiis adhibebatur cura, fiebat vero sequenti modo: Ex frumento quantumlibet naturaliter bono, singula grana eligebantur nec per alias personas, quam per monachos. Mola ex alio frumento mundabatur, ac multipliciter farina purificabatur. Conficiendae artem erant hostiae a monachis ieiunis, et in silentio, a presbyteris ac diaconis indutis albis, ac recitantibus psalmodiam. Aqua frigidissima conspergebatur farina, ut hostiae candidiores evaderent. Quod, si hodie non amplius observetur, nihilo tamen

minus sacerdotes curam dabunt, ut hostiae sub propria inspectione conficiantur a personis moratis et religiosis, quarum fides et mores omni sunt exceptione maiores, numquam vero tale munus laicis vel aedituis committatur, quin iidem prius sufficienter instructi et moniti fuerint. Si vero hostiae iam paratae emantur, quod hodie nonnumquam fieri solet, emantur a sanctimonialibus vel ab aliis optimis probatissimisque, quos in iis conficiendis summam adhibere diligentiam scitum est.

4. Hostiae debent in sua capsula custodiri et neque conficiantur in maiori quantitate, quam quae sufficere possit pro duabus hebdomadibus, et minime consecrentur, quae iam a vigesimo die sunt pistae. Hostiae itaque sint recentes, nam usum adhibendi particulas, ante tres menses confectas, S. R. C. damnavit, eaeque licite consecrari haud possunt. (16. Dec. 1826. Gandav.)

XIV. Vinum.

In sacrificio missae eodem substantialiter vino utendum est, quo usus est Christus; cumque eiusmodi vinum de vite fuerit, idem pariter esse debet pro sacerdotibus, qui idem super altari offerunt sacrificium. Itaque ex iure divino, quod ulterius declaratur et roboratur ecclesiastico atque liturgico, omne et solum vinum de vite, in sua specie incorruptum est materia apta consecrationis. Idem autem est, sive sit album, sive, rubrum; communiter tamen adhibetur album ad maiorem linteorum munditiem; nihil obstat quominus rubrum etiam licite adhiberi possit. Mustum similiter valide consecrari posset, ast extra casum necessitatis, conficiens graviter peccaret, (Defectus T. IV. 2.)..

Hinc reliqua, quae ex aliis materiis vina exprimuntur, excludenda omnino esse, per se omnibus patet. Imo liquores illi, qui ex uvis quidem exprimi solent, sed vel vinum praecedunt vel subsequuntur, inepti quoque sunt, sicuti omphacium, mustum ad tertiam usque partem decoctum, spiritus vini et acetum, quia substantialiter alii a vino liquores sunt.

Nota. Diebus nostris, cum phylloxera vineas etiam in patria nostra fere ex toto iam devastaverit, vinaque artificiose prae

parari, misceri, imo fabricari soleant, quae utplurimum ne guttulam quidem vini naturalis habent vel adminus non sunt genuina, summam adhibeant rectores ecclesiarum diligentiam oportet, ut vinum pro sacrificio Missae ex fontibus genuinis hauriant, a viris probatissimis, fide dignisque comparent, minime vero a speculatoribus, negotiatoribus, mercatoribusque inconscientiosis, aut plane Iudaeis. Haec quidem monuisse sufficiat. Ulterius tamen quod ad rem nostram facit, impossibile est vehementer non reprehendere rectores ecclesiarum et parochos, qui ad mensam quotidianam nobile vel generosissimum plane sorbitent vinum, ast mensae coelesti non tam vinum, quam omphacium potius, vel deterrimum quod in cellario habent, apponunt. Maxime tamen reprehendenda simul et deploranda est praxis, vigens in hac regni metropoli, quod vinum nedum deterrimum ex cellario parochi, sed ex popinis ab epocillatoribus subministretur ineptissimum, de quo, spectatis circumstantis certissime nonnumquam constat, materiam invalidam esse consecrationis.

XV. Amictus.

Amictus, Albae, Superpellicea, Purificatoria Pallae et Corporalia, confecta esse debent ex lino vel cannabe, non autem ex alia quacunque materia, etsi munditie, candore ac tenacitate linum aut cannabem aemulante vel aequante; proinde interdicuntur confecta ex tela linea cum gossypio. (decr. gen. 18. Maii 1819. 23. Jul. 1878. Goan.) Amictus itaque sit linea tela dealbata, maximeque subtilis; habeat longitudinem octoginta, latitudinem vero sexaginta centimetrorum.

XVI. Superpelliceum et Rochettum.

1. Etsi in patria nostra, per abusum inveteratum minime probandum, hodie nullum fere soleat fieri superpelliceum inter et rochettum discrimen, nihilo tamen minus vestes hae multis ab invicem discrepant. Prima quidem et externa ambarum vestium differentia praesertim in eo consistit, quod superpelliceum breves, amplas

laxasque habeat manicas, vel etiam nullas, cotta appellari consuevit: rochettum econtra, angustas habet vesti talari adhaerentes et usque ad manus pertingentes manicas. Superpelliceum vel

cotta vestis est sacra, omnibus clericis communis, qua induti debent administrare sacramenta, dicere ad concionem, benedicere necnon deducere funera ac processiones. Sit autem superpelliceum ex linea tela filis neque crassioribus neque subtilioribus confectum, habeatque longitudinem 90-95. ita ut ducatur infra genua, fere ad media crura) latitudinem vero 180 centimetrorum; non sit operibus immodicis obducta, vel arte nimia aut quaesita, sed dignitati prorsus conveniens: nimius enim in superpelliceis ornandis labor vanitatem sapit et levitatem. Rochettum non venit sub nomine vestis sacrae, sed est indumentum dignitatis, quod nonnisi episcopis et praelatis saecularibus competit, non autem regularibus (etsi ad dignitatem episcopalem evehantur), neque simplicibus sacerdotibus saecularibus, nisi sint canonici seu dignitates, his enim partim ex consuetudine, partim ex privilegio apostolico, concessum est rochetto vestiri. In administratione tamen saeramentorum et aliis functionibus, pro quibus Rubricae Ritualis superpelliceum vel cottam praescribunt, omnes indiscriminatim sacerdotes, esto praelati, dignitates aut canonici, induti debent esse veste sacra, omnibus communi i. e. superpelliceo. (10. Jan. 1852. Cenoman.)

2. A busum proinde et novitatem praesefert consuetudo, administrandi sacramenta baptismi, eucharistiae vel poenitentiae a canonicis vel aliis dignitatibus cum rochetto, stola et mozzetta; et canonicis usum rochetti habentibus id nonnisi permittitur, ut superpelliceum induere possint super rochettum. (31. Aug. 1867. Ambianen.)

Clara et evidens est generalis Rubrica Ritualis Romani (Tit. I. 7.) videlicet: In omni sacramentorum administratione (sacerdos) superpelliceo sit indutus, et desuper stola eius coloris, quam sacramenti ritus exposcit. Cum autem lex haec liturgica generalis sit, nulla excipitur persona quavis dignitate praefulgens; neque rubricae servandae sunt aut negligendae pro uniuscuiusque commoditate, ita ut omnino improbari debeat abusus, sacramenta administrandi loco superpellicei cum rochetto. (12. Nov. 1831. Marsorum., 27. Nov. 1831. Pisana., 23.

Maii 1846. Viterbien.) Nemo insuper pro suo arbitrio. potest alterare, et mutilare formam vestis liturgicae vel novam instituere contra ritus, eamque adhibere in s. functionibus; quod si fiat, qui facit, vel leges ecclesiae liturgicas ausu temerario contemnit, aut suam crassam, supinamque ignorantiam prodit.

3. Possunt nihilominus canonici in propria ecclesia tantum, dicere ad concionem induti super rochettum mozzetta. (12. Nov. 1831.) Coërcendos esse declaravit S. R. C. regulares, qui in functionibus ecclesiasticis usum rochetti sibi arrogant. (11. Sept. 1660. Ratisbon.) Denique notandum, non albam, sed tantum superpelliceum adhibendum esse in processionibus, quando induuntur dalmaticae seu tunicellae, iuxta dispositionem Caeremonialis Epp. L. I. c. 15. L. II. c. 33. et ita servari mandavit S. R. C. 26. Nov. 1678. Matheranen. Nota. Sacerdos celebraturus paramenta sacra superimponere potest (sed non tenetur) superpelliceo; rubrica enim dicit: >>si commode habere possit.« Nunc autem cum eiusmodi conditio saepe saepius comprobata non fuerit, usus ipse fere ubique desuevit. Hinc, etsi iuxta eandem rubricam satis sit s. paramenta super vestem talarem induere, nihil tamen obstat, si magis lubet, ut prius superpelliceum induatur.

XVII. Alba.

Alba linea, subtilibus diductis confecta filis ac dealbata, longitudinem habeat 170 circiter centimetrorum ; illius partes nonnullae (quae extremae ad collum, pedes atque manus) adiectis ornantur operibus acu pulchre mirificeque pictis, pro gradu atque dignitate celebrantis. Quibus et solet transforatis atque transparentibus linea fascia subnecti nigra pro sacerdotibus, serica coccinea vel alterius coloris pro episcopis, et serica rubea pro cardinalibus. Colores reliqui, quorum usum ecclesia in sacris non admittit, neque in casu consequenter approbandi sunt.

Hac occasione bene notandum, non licere ubique terrarum in fimbriis et manicis albarum aliarumque vestium sub velo transparenti fundum rubrum mittere, quia hoc nisi cardinalibus competit. Permittitur vero, ut in tobaleis, in

« PoprzedniaDalej »