Obrazy na stronie
PDF
ePub

Drdo ad faciendum Catechumenum.

N primis deferatur infans' ad valvas ecclesiæ, et inquirat sacerdos ab obstetrice, utrum sit infans masculus an femina. Deinde, si infans fuerit baptizatus domi: et quo nomine vocari debeat: licet enim baptizatus fuerit domi propter periculum mortis: tamen totum habeat subsequens servitium, præter immersionem aquæ et quo nomine debet

vocari.

Masculus autem statuetur a dextris sacerdotis: mulier vero a sinistris.3

[blocks in formation]

2 In the Salisbury Pontifical, where "sacerdos" occurs in the text, we always find "episcopus." "Imprimis inquirat episcopus, ab obstetrice." &c. I must remind the reader that I do not in these notes purpose to mark every variety of reading which may be in the Pontificals before me, but those only which appear intrinsically important, or valuable for any reason.

The Pontificals to which I shall refer will be, chiefly a MS. of the use of Sarum, in the library of the University of Cambridge, of the xvth century; and another also

in the possession of the same University, formerly belonging to the Cathedral of S. Swithin, Winchester, of the xijth century; a third, the famous Bangor Pontifical, in the possession of the Dean and Chapter of that Cathedral, of which I have spoken in the Dissertation on Service Books, and in my work on the Ancient Liturgy; and lastly, that which is commonly called the Leofric Missal, in the Bodleian Library at Oxford. These three last, contain only those parts of the Offices which were mixed up (so to say) with the ceremonies of particular great occasions: and do not, as the Salisbury Pontifical first mentioned, contain them entire.

"Hic primo inquirat sacerdos nomen infantis." Rubr. Manual Ebor.

His quæsitis faciat signum crucis cum pollice in fronte infantis, ita dicens.

Signum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in frontem tuum pono.

Et postea in pectore ita dicendo.

Signum Salvatoris Domini nostri Jesu Christi in pectus tuum pono.

Deinde tenens manum dexteram super caput infantis dicat:

Dominus vobiscum. Et,

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respicere dignare super hunc famulum tuum, vel, hanc famulam tuam :

Hic primo inquirat sacerdos nomen infantis: et respondeant patrini.3

N. Quem, vel, quam ad rudimenta fidei vocare dignatus es: omnem cæcitatem cordis ab eo vel ea expelle: disrumpe omnes laqueos sathanæ quibus fuerit colligatus vel colligata. Aperi ei, Domine, januam pietatis tuæ: ut signo sapientiæ tuæ imbutus vel imbuta, omnium cupiditatum fœtoribus careat: et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus vel læta tibi in ecclesia tua deserviat, et proficiat de die in diem, ut idoneus vel idonea efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui percepta medicina. Per eundem Christum Dominum

nostrum. Amen.

Deinde dicatur oratio sine Dominus vobiscum: sed cum Oremus.

Oratio.

4.66 Signum sanctæ crucis Do

mini nostri." Pontif. Sar.

5" Patrini et matrine." Pon

tif. Sar.

Preces nostras quæsumus, Domine, clementer exaudi et hunc electum tuum vel hanc electam tuam, Hic patrini et matrinæ nominent puerum. N.o crucis dominicæ, cujus impressione,

Hic faciat sacerdos crucem in fronte infantis : eum vel eam signamus, virtute custodi: ut magnitudinis gloriæ tuæ rudimenta servans, per custodiam mandatorum tuorum ad novæ regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

[blocks in formation]

Deus, qui humani generis ita es conditor ut sis etiam reformator, propitiare populis adoptivis: et novo testamento sobolem novæ prolis ascribe: ut filii promissionis quod non potuerunt assequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per Dominum

nostrum.

Exorcismus salis sine Oremus.

Exorciso te, creatura salis, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in caritate Domini nostri Jesu Christi, et in virtute Spiritus Sancti: exorcizo te per Deum vivum per Deum verum: per Deum sanctum: per Deum qui te ad tutelam humani generis procreavit : et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari præcepit: ut in nomine sanctæ Trinitatis efficiaris salutare sacramentum ad effugandum inimicum. Proinde rogamus te Domine Deus noster, ut hanc Hic respiciat Sacerdos sal: creaturam salis sanctificando sanctifices: benedicendo benedicas: ut fiat

6 Omitted in Pontif. Sar.

66

7" Quod teneat compatrinus

in manu sua dextera."
Sar. "Benedictio salis." Rubr.
Manual. Ebor.

Pontif.

omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum, virtute ejusdem Domini nostri Jesu Christi qui venturus est judicare vivos et mortuos et sæculum per ignem.

Resp. Amen.

Postea interroget sacerdos nomen pueri: et ponatur de ipso sale in ore ejus dicendo:

N. Accipe sal sapientiæ, ut propitiatus sit tibi Deus in vitam æternam.

Amen.

Post salem datum dicat sacerdos super masculum vel feminam:

[blocks in formation]

Deus patrum nostrorum, Deus universæ conditor creaturæ, te supplices exoramus ut hunc famulum tuum vel hanc famulam tuam N. respicere digneris propitius et hoc primum fabulum salis gustantem non diutius esurire permittas quominus cibo repleatur cœlesti: quatenus sit semper, Domine, spiritu fervens: spe gaudens: tuo nomini serviens et perduc eum vel eam ad novæ regenerationis lavacrum: ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum æterna præmia consequi mereatur. Per Dominum nostrum.8

Sequatur oratio super masculum tantum, sine Dominus vobiscum: sed cum:

Oremus.

Verte ad feminam.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus qui Moysi famulo tuo in monte Synai apparuisti, et filios Israel de terra Ægypti eduxisti, deputans eis angelum

8 From the beginning of the office to the end of this prayer, is the same in the Leofric Missal which passes on imme

diately to the "benedictio fontis.”

"Super masculos tantum dicatur oratio ista manu sacerdotis supposita." Rubr. Man. Ebor.

« PoprzedniaDalej »