Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum : concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Vers. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.

Vers. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos.

Vers. Altaria tua, Domine virtutum, Rex meus et Deus meus.

Vers. Beati qui habitant in domo tua, in æternum laudabunt te, Domine.

Si in tempore paschali evenerit, secundum Alleluia erit de resurrectione quotidie per octavas, et in octavis et in prima die. Secundum Lucam.

In illo tempore. Egressus Jesus perambulabat Jericho. Et ecce vir nomine Zachæus, et hic erat princeps publicanorum, et ipse dives. Et quærebat videre Jesum quis esset, et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. Et præcurrens ascendit in arborem sycamorum ut videret illum; quia inde erat transiturus. Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum, Zachæe festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, et excepit eum gaudens. Et cum viderent omnes, murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. Stans autem Zachæus dixit ad Dominum, ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus, et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum. Ait ad eum Jesus, Quia hodie huic domui salus facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahæ. Venit enim filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.

Offertorium.

Domine Deus, in simplicitate cordis mei lætus ob

tuli universa, et populus tuus qui repertus est, vidit cum ingenti gaudio. Deus Israel custodi hanc voluntatem.

Secretum.

Omnipotens sempiterne Deus, ecclesiam tuam et altare hoc nomini tuo dicatum, cœlesti virtute et benedictione sanctifica, et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende, ut hic et sacramentorum virtus, et votorum obtineatur effectus. Per Dominum.

Communio.

Domus mea domus orationis vocabitur, dicit Dominus, in ea omnis qui petit accipit, et qui quærit invenit, et pulsanti aperietur.

Postcommunio.

Quæsumus omnipotens Deus, ut hoc loco quem nomini tuo indigni dedicavimus, cunctis petentibus aures tuæ pietatis accommodas. Per Dominum.

De Benedictione Coemeterii.

De Benedictione Coemeterii.

[graphic]

NCIPIT ordo1 qualiter cemeterium sit dedicandum: ad cujus dedicationem faciendam plura sunt necessaria, videlicet, quatuor cruces in quatuor angulis cemeterii, in quibus duodecim cerei vel candela in superiore parte

1 In the British Museum, MS. Lansdown. 451. is an imperfect Pontifical of the English Church, which contains, with one or two unimportant variations, the same Office of the Consecration of a Churchyard, as in the text. But the first rubric, according to a transcript before me, is short, merely directing: "In consecratione cœmeterii, veniat episcopus indutus amictu, alba, stola, et cappa, cum mitra et baculo, ad locum areæ dedicandæ, et prostratus super faldistorium, dicat litaniam, et inter cætera, dicat episcopus hunc versum. Ut hoc cœmeterium, benedicere, et sanctificare digneris.' Chorus, resp. 'Amen.' Finita litania, episcopus stando in introitu, etc."

2 "Die præcedenti ponuntur in cœmeterio quinque ligneæ cruces: videlicet una altior in medio, et quatuor aliæ, quælibet ad sta

turam hominis, quarum una in extremitate cœmeterii. etc." Rubr. Pontif. Rom. It does not seem that this ceremony of fixing four or five Crosses in the Churchyard to be consecrated, is of very great antiquity: it can be traced up to the 12th or 11th century, but before that, there is much difficulty. But on the contrary, the placing of a cross by the head of graves, either in or out of churchyards, is of high antiquity.

Catalani cites from the Acta Sanctorum, a passage from the life of S. Patrick, the apostle of Ireland, of no little importance as regards burying out of Churchyards. "Sanctus signifer Dominici vexilli, ut ipse agere consuevit, constituit ad caput cujuslibet Christiani extra cœmeterium sepulti crucem figere, quia in regione ad fidem noviter conversa, præ paucitate ecclesiarum noverat omnes defunctos in cœmeteriis

« PoprzedniaDalej »