Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

PETRI CANISII

SOCIETATIS JESU THEOLOGI

SUMMA DOCTRINAE

CHRISTIANAE,

UNA CUM

Auctoritatibus (praeclaris divinae Scripturae testimoniis
solidisque SS. Patrum sententiis) quae ibi citantur, hic
vero ex ipsis fontibus a Busaeo. Noviomago fideliter
collectae, ipsis Catechismi verbis subscriptae sunt,
continens Tomos quatuor.

Secundum Editionem Coloniae, apud Geruvinum Calenum et haeredes
Joannis Quentel, anno MDLXIX. Cum Gratia et Privilegio Summi
Pontificis Pii V., item Romani Imperatoris Maximiliani II.
NOVISSIMA EDITIO,

.

perfideliter ac diligentissime peracta.

TOMUS TERTIU S.

DE PRIORI JUSTITIAE CHRISTIANAH PARTH,
QUAE IN FUGIENDIS VITIIS SITA EST, SIVE
DE PECCATIS.

CUM PETRI CANISII EFFIGIE, AERI INCISA.

AUGUSTAE VINDELICORUM.

APUD CAROLUM KOLLMANN, BIBLIOPOLAM.
MDCCCXXXIV.

(Viennac, in libraria Caroli Gerold.)

Quasi a facie colubri fuge peccata.

Ecclesiastici XXI. 2.

Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut peccatis mortui, justitiæ

vivamus.

KANTONSBIBLIOTHEK
LUZERN.

1. Petri III. 18.

PRAEFATIO.

Quum
uum vero, adjuvante Deo, ad edendum et ca-
put summae doctrinae christianae quintum, idque
ad partem ejusdem capitis primam progressi su-
mus, quomodo prioribus tomis, ea ratione et huic
maxime accommodatum, imoque opus esse putamus,
ut uni saltem voci connexum partium intimum sub-
jiciamus. Praeterea pro hac parte rem singularem
debemus exponere.

De primo primum. Verbum Dei, quod audire et credere, quod amplecti et vivere, quo homines maxima fiducia ac spe pleni debent inniti, traditum est, in Ecclesia Dei per orbem terrarum universam viva voce consonans. Istud verbum de illis tribus, quae (sicut ait "Apostolus) nunc manent, 1. Cor.

1

XIII. 13.

1

videlicet de fide, spe et caritate, quae fuere argumentum tomi primi aut priorum capitum trium gravissimum, hoc verbum vitae una cum suis tribus Dei viribus, virtutibus sic dictis divinis tanquam semen caeleste cordibus hominum insitum, augescit, uberesque effert fructus tantum divino afflatu, ad quem homo cor suum convertat, cui quisque se toto animo dedat necesse est. Hunc afflatum divinum, has virtutes Dei atque tactus efficiunt per eminentiam sacramenta Ecclesiae Dei, quorum amplissima pertractatio argumentum fuit tomi secundi aut capitis quarti. Ecce continuatio seriesque priorum partium, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae colligataeque videantur. Idem nexus et in sequentibus se praebet.

Etsi vero Deus est, qui operatur in vobis 1) Philipp. et velle et perficere, pro bona voluntate ", actio11. 13. nes nostras aspirando praeveniens, et adjuvando 21 OratioEc. prosequens 2), homini tamen voluntarium non est Ideoque unusquisque aut ad Deum Pirando prae- ejusque verbum se convertens, virtutem amplexari, vando prose- aut a Deo, salvatore suo, ejusque afflatu se aver

cles. actio

nes nostras, quaesumus Domine, as

veni, et adju

quore.....

ademptum.

tens, peccato servire potest. Homo ex libero voluntatis arbitrio justitiam, quae Jesus Christus est Dominus noster, amplecti, aut servitutem potest subire diaboli, a quo omne malum ducit exordium. Sin vero quisquam Jesu Christo justitiae nostrae toto animo se tradiderit, fructus feret bonos, fruc

18. 19.

tus justitiae christianae, quibus vocationem suam exornabit. Sin autem se tradiderit servituti principis hujus saeculi, servitio peccati, similis erit arbori malo, qui malos fructus facit, ideoque excidetur et in ignem mittetur." Ecce ratio claris-1) Matt. VII. sima, cur prioribus quatuor capitibus summae doctrinae christianae se quintum necessario subjungat, simulque hoc caput quintum in duas partes dividatur, videlicet in doctrinam de malo, quod nobis vitandum est, et in doctrinam de bono, quod est nobis agendum.

Hic tomus tertius doctrinam prioris partis justitiae christianae continet, partem negativam, doctrinam de iis, quae nobis non sunt peragenda, scilicet de peccatis. Quam subtiliter atque enucleate definitio peccati sit proposita, quam presse verbum sit dictum, quam accurate genesis mali explicata sit, quam perfecte ac plene notio peccati sit divisa, quam clare oculis objectum sit, quem in modum peccatum alterum alterius parens sit, ea omnia ab unoquoque legenda sunt et cognoscenda, ut ea admiretur. Exitium, quod ex iniquitate nascitur, ubique describitur, nec minus vero simul remedium praescribitur, quo vulnera peccati mortifera, morbusque letalis curari possunt, quod est maximimomenti; nam permulti concionatorum, catechetarum, confessariorum etc. noxam et interitum peccati horrendum in modum describunt, ita ut nonnullos ad

1

« PoprzedniaDalej »