Obrazy na stronie
PDF
ePub

signatur per asteriscum *, et postea integrè dicitur. In Solemnibus verò et suprà, bis dicitur ante Psal. et integrum repetitur post quemlibet et Psalmi versum; post Gloria Patri verò et Sicut erat repetitur à reclamatione et posteà integrum adhuc dicitur. Absolutiones et Benedictiones ante Lectiones habentur post Psalterium, in Ordinario Breviarii, cum modo eas dicendi pro diversitate Officiorum.

Quando Nocturnum Officium à Laudibus separatur, in diebus quibus dicuntur Preces flexis genibus, tunc ante Orationem dicti Officii recitandæ sunt Preces quæ habentur ad Tertiam in Ordinario.

Dicitur Te Deum in Dominicis (præterquam in Adventu et à Septuagesima ad Pascha) in quibuscumque Festis et Octavis, ac in Feriis Temporis Paschalis. Exceptiones habentur suis locis.

[ocr errors][merged small]

Feria, prout de alterutra Psalmi dicti fuerunt. Tempore Paschali, in utraque Hora Capitulum dicitur quotidie de Dominica.

Canon, qui ad Primam legitur, pro qualibet die positus est ad calcem Breviarii. Proprius verò assignatur Festis Solemnibus-majoribus et suprà, ac pluribus diebus, ut in decursu Breviarii habetur.

X. Preces dicuntur ad Primam et Completorium, in Semiduplicibus, Simplicibus et Feriis, præterquam à Natali Domini ad Octavam Epiphaniæ, et toto Tempore Paschali, vel intra Octavas quascumque. Dicuntur autem ad omnes Horas, et quidem flexis genibus, in Quadragesima et Adventu, in Vigiliis simplicibus, et in Feriis quatuor Temporum. Exceptiones habentur suis locis.

XI. In Festis Solemnibus-minoribus et infrà quæ intra aliquam Octavam occurrunt, dicuntur ad Completorium Antiphone et Doxologia vel etiam Hymnus de Octava. Si verò Festum habeat propriam Doxologiam, nihil omninò mutuatur de Octava; et Antiphonæ dicuntur de Psalterio vel de Tempore. In Dominicis autein, quando Officium non fit de Octava, de ea nihil aliud desumitur quàm Doxologia.

XII. Antiphona de Beata ex præcepto dicenda est quotidie post Completorium : deinde Pater... Ave... Credo; quæ repetuntur si continuò dicatur Nocturnum Officium,

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

fructum suum dabit in tém- ira sua; et in furóre suo

pore suo.

Et fólium ejus non défluet; * et ómnia quæcumque fáciet, prosperabuntur. Non sic ímpii, non sic: sed tanquam pulvis, quem prójicit ventus à fácie terræ. Ideò non resurgent impii in judício, * neque peccatóres in concílio justórum. Quóniam novit Dóminus viam justórum:*et iter impiórum períbit.

Glória Patri, et Fílio,* et Spirítui sancto;

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,* et in sécula seculórum. Amen.

Hi versus Glória et Sicut erat dicuntur in fine Fsalmorum, Divisionum et Canticorum, nisi aliter notetur.

Ant. 3. a. Beátus vir qui non abiit in consílio impiórum, sed in lege Dómini meditábitur die ac nocte.

PSALMUS 2.

QUARE fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia ?

Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in

unum, adversùs Dóminum, et adversùs Christum ejus.

Dirumpámus víncula eórum; * et projiciámus à nobis jugum ipsórum.

Qui hábitat in cœlis, irridébit eos; * et Dóminus

subsannábit eos.

Tunc loquétur ad eos in

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Dolóres inferni circumdedérunt me : * præoccupavérunt me láquei mortis.

In tribulatióne mea invocávi Dóminum;* et ad Deum meum clamávi.

Et exaudívit de templo sancto suo vocem meam : et clamor meus in conspectu ejus, introívit in aures ejus.

Commóta est, et contrémuit terra : fundamenta móntium conturbáta sunt, et commóta sunt,*quóniam irátus est eis.

Ascendit fumus in ira ejus, et ignis à fácie ejus exarsit:* carbónes succensi sunt ab eo.

Inclinávit cœlos, et descendit: * et calígo sub pédibus ejus.

Et ascendit super Chérubim, et volávit : * volávit super pennas ventorum.

Et pósuit ténebras latíbulum suum, in circuitu ejus tabernáculum ejus : * tenebrósa aqua in núbibus áeris.

Præ fulgóre in conspectu ejus nubes transiérunt : grando et carbónes ignis.

Et intónuit de cœlo Dóminus; et Altíssimus dedit vocem suam: grando et carbónes ignis.

Et misit sagittas suas, et dissipávit eos:* fúlgura multiplicávit, et conturbávit

eos.

Et apparuérunt fontes aquárum; * et reveláta sunt fundamenta orbis terrárum,

« PoprzedniaDalej »