Obrazy na stronie
PDF
ePub

M. TULLI CICERONIS

DE OFFICIIS

LIBRI TRES.

RECENSUIT

RUDOLPHUS STUERENBURG.

ACCEDUNT COMMENTATIONES.

LIPSIA E

SUMPTU BAUMGAERTNERI.

MDCCCXXXIV.

433.

[blocks in formation]

RUDOLPHUS STUERENBURG

CAROLO DAUIDI ILGENIO

UIRO ILLUSTRI

S. P. D.

Ad Te potissimum, uir illustris, misi hunc libellum, cum non modo nemo sit, cui declarare magis cupiam obseruantiam, uerum etiam Tu tantam mihi et cum uersarer in schola Portensi et postea praestiteris beneuolentiam, satis ut erga Te gratus possim esse nunquam. Quodsi Tibi, cuius elegantissimum iudicium semper suspexi, probari hoc opusculum potuerit, impetrauero, quod optaueram quam maxime. Quantam uero lucem Tu, uir illustris, quem excellere et ingenio et doctrina apud omnis constat, Ciceronis operibus possis afferre, cum omnes sciunt, qui interfuerunt Portae lectionibus Tuis Tullianis, tum ego nuper rursus expertus sum luculentissime. Etenim cum alia per litteras disputaueris acutissime, tum aliquot locos Ciceronis orationis pro Archia, de quibus ipse in editione mea male iudicaueram, ita emendauisti, ut coniecturas nesciam ingeniosiores. Atque illae quidem Tuae litterae cum me in iudicando, quid uerum, quid falsum sit, multo effecerint cautiorem magnusque inde redundauerit fructus ad hos ipsos libros de Officiis, non potui, quin hoc potissimum loco egregias emendationes, quas ibi

proposuisti, cum hominibus doctis communicarem. Quanquam autem uehementer dolendum est, quod hoc loco summae tantum Tuarum disputationum, quarum ne uerbo quidem caruerim, potuerunt afferri: tamen cum ueritas luceat, ut aiunt, non dubito, quin ei, qui de his rebus possint iudicare, primo aspectu sint intellecturi, quam conieceris egregie.

Cap. III, §. 5. Uolgata haec est: ut domus, quae huius adolescentiae prima fuerit, eadem esset familiarissima senectuti. Egregie uero coniecisti proxima pro molestissimo prima. Cum enim compendium syllabae pro (P) facillime potuerit confundi cum simplici p, littera x autem in codicibus simillima sit litteraer, librarium prima legisse pro proxima. Quod ad ipsam sententiam attinet, aptius Tullium loqui non potuisse. Constare enim, saepenumero proximus dici de amore, studio, beneuolentia. Antitheta denique adolescentiae proxima et familiarissima senectuti Tullio dignissima esse.

Cap. IV, §. 8. Etsi in codicibus omnibus legitur M. Lucullus, tamen utrunque Lucullum in hac re ferri non posse, luculentissime ostendisti. Nullo pacto enim posse dici de M. Lucullo, quod secundum narrationem in unum cadat L. Lucullum. Quodsi M. Lucullus esset iussus loco absentis L. Luculli testimonium dicere, plane aliter a Cicerone debuisse narrari. Minime omnium autem M. Lucullum, si fuisset ipse quoqué Heracleae, potuisse dicere, se non interfuisse, set egisse. Nam cum egerit, ut ex initio huius capitis appareat, unus L. Lucullus, M. Lucullum tantummodo potuisse interesse. Aptissime autem conferri iussisti locum

ad Fum. XIII, 36, 1 Ei Dolabella rogatu meo ciuitatem a Caesare impetrauit, qua in re ego interfui. Non magis hoc loco Ciceronem potuisse dicere, se egisse. Egisse enim Dolabellam. Egregie autem egisti criticum, quod repudiauisti medelam istam maxime improbabilem, quam plerique adhibuerunt editores, ut pro M. Lucullus scriberent L. Lucullus. Quod uero coniecisti, totum istud M. Luculius librario deberi, qui ex apposito ab grammatico glossemate in. Lucullus fecerit M. Lucullus, coniecisti ingeniose: nisi forte uerum uidit Schuetzius, qui non solum hoc loco scribit et fide M. Lucullus, ut codices habent omnes, set etiam initio capitis de coniectura sic cum M. Lucullo. Nam quamuis sit improbabile, ex codicum lectione et fide M. Lucullus facere et fide L. Lucullus, tamen facillime potuit cum M. Lucullo corrumpi primum in cum Lucullo, deinde in cum L. Lucullo. In sequentibus autem nihil est, quod huic rei repugnet, atque haut scio an ei loci, quibus L. Lucullus commemoratur, id suadeant. Confirmare uidetur etiam scholiastes Ambrosianus in annotatione ad uerba Ciceronis Lucullos uero ex cap. 3, §. 6. Annotauit enim haec: Significat Marcum et Lucium, quorum alter de Macedonia, alter de bello Mithridatico triumpharunt. Scilicet consentaneum est, priore loco commemorari a scholiasta eum, quem sciebat in causa affuisse.

Ibidem paulo post. Uolgata haec est: qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. At prorsus mihi persuasisti, uolgatam esse peruersam. Ostendisti enim, cum quaestió fuisset haec, utrum Archias tum, cum uenisset cum M. Lucullo Heracleam, ibi ascriptus fuis

« PoprzedniaDalej »