Obrazy na stronie
PDF
ePub

set, necne, non potuisse Heracliensis legatos respondere: ascriptus est Heracliensis. Nam praeterquam quod responsio fuisset languidissima, non debuisse Heracliensis ipsos in responsione de loco ascriptionis loqui, set tantum respondendum fuisse, ascriptum esse. Nec igitur ueram ueram esse uolgatam lectionem Heracliensem nec coniecturam Lambini Heracleae esse. Praeclara uero est Tua coniectura Heraclienses pro Heracliensem, ut summa uis ponatur in repetito nomine Hecliensium. Id possit esse dubium, utrum secundum lectionem Barberini primi nullius auctoritatis: qui Heracliensem ascriptum dicunt legendum sit: qui Heraclienses huno ascriptum dicunt, quod Tu, uir illustris, praetulisti, an secundum uolgatam lectionem, quam optimus Erfurtensis cum ceteris codicibus tuetur, sic: qui hunc ascriptum Heraclienses dicunt. Quae posterior collocatio mihi nuno quidem perplacet. Nam cum uis summa posita sit in repetito nomine Heracliensium, propterea quod hoc ipsorum Heracliensium testimonium multum debebat ualere; nulla autem in uerbis hunc ascriptum, quae si essent omissa, potuissent intelligi, ut paulo ante in scire, uidisse, egisse: aptissime haec uerba hunc ascriptum, ut ui carentia, collocata sunt inter qui et Heraclienses. Quod autem uterque Barberinus omisit hunc, id factum uidetur temere.

Est

enim leuis certe hoc loco oppositio inter Archiam et Heracliensis: ut aegre caream pronomine. Nec uideatur esse necessaria Tua coniectura tunc, quoniam tunc siue tum per se poterit intelligi, cum supra iam sit dictum; Heracleaene esse tum ascriptum negabis?

Cap. V, §. 11. Uolgo editur ineptissime: a L. Lucullo praetore et consule. Nec tamen debebam pro praetore et consule recipere coniecturam Graeui proconsule: etsi aliis etiam locis confundi constat proconsul et praetor consul, ut in Uerr. A. II, 1. III, 91, 213. Praeclare enim Tu, uir illustris, uidisti, scripturam Erfurtensis p. R. cons, sicut dicitur habere, toste Graeuio, etiam Pithoeanus, legendum fuisse non praetore consule, set populi Romani consule. Urgere enim Ciceronem per totum hunc locum, omnis res, quae probent, Archiam in ciuium Romanorum iure esse uersatum, uere Romanas esse: primum, testamentum saepe fecisse Romanis legibus; deinde, hereditates adiisse ciuium Romanorum; denique, in beneficiis ad aerarium delatum esse a L. Lucullo, populi Romani consule. Atque plane sic dixisse Ciceronem cap. 2, §. 3 apud praetorem populi Romani.

Ibidem paulo post. Uolgo neque suo neque amicorum iudicio reuincetur. Studueram ego quidem tollere, quae inest sane in uerbo reuincetur, difficultatem; uerumtamen, quomodo sit tollenda, unus Tu peruidisti. Ciceronem plane non cogitasse de uerbo reuincetur, set scripsisse re uincetur. Rem esse uerbum iudiciale. Ipsum autem Ciceronem, quid ind_intersit inter rem et causam, docere pro Mil 6, 14 set cum inesset in re uis et insidiae, crimen iudicio reseruaui, rem notaui; 15 At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicauit. Rem igitur esse nostram Thalsache. Conferri posse etiam ibidem 11, 31; porro Liuium I, 32. Item iudiciale esse uerbum uincendi. Constare autem de duplici

structura causam uincere et causa uincere; set de industria oratorem hoc loco dixisse re uincetur ac non causa uincetur, h. e. causa cadet. Agi enim hoc loco de re (Thatsache, Thatbestand) atque quaeri, utrum sit Archias ciuis Romanus secundum. legem Silani et Carbonis, necne sit. Rem, quam Gratius negauerit, Ciceronem multis argumentis confirmare; multa enim fecisse Archiam, quae non potuisset quisquam facere nisi ciuis Romanus: nunquam igitur Archiam re (in Hinsicht der Thatsache) uictum iri. At suo iure Ciceronem hoc loco non dicere nunquam causa uincetur, cum id non potuerit certo scire. Causam enim contineri quaestione, acceperitne Archias ciuitatem legitime. Quare si noluissent iudices testimonium M. Luculli, cetera agnoscere, causa quidem potuisse Archiam uinci, re uero nunquam. Quis autem doctus hac Tua coniectura praestantissima non statim intellexerit, Ciceronem ad Fam. I, 2, 1 scripsisse sic: maximeque uisi sumus senatum commemoratione tuae uoluntatis erga illum ordinem re mouere? In Mediceo, unica illa horum librorum auctoritate, cum legatur inepte remouere, editores omnes de coniectura scripserunt commouere, neque reputauerunt, non fuisse commotum ordinem, set motum. Intelligendum autem re mouere sic: in Betreff der Sache bestimmen.

Si omnes, immo uero si pauci ex multis illis, qui omni tempore ad emendandum Ciceronem incubuerunt, in emendando tam egregie, quam Tu, uir illustris, soles, fuissent uersati, tot corruptelae non sane in summi scriptoris operibus etiamnunc deprehenderentur.

At enim quotusquisque inuenietur hodie, quem pudeat, pro sano habuisse locum corruptum! Me quidem semper istiusmodi iudici puduit semperque pudebit. Atque ingenue confiteor, multo minus mihi uideri uituperandum, si quis quando locum, qui forsitan culpa ipsius scriptoris ita sit scriptus, ut uideatur indignus illius siue natura siue ingenio siue sermone, pro corrupto habuerit studueritque corrigere. Ostenderit enim profecto, se posse iudicare, quid sit rectum, quid non sit.

Tuae litterae uero uim habuerunt hanc, ut, cum denuo ego oratiunculam illam pertractarem, hos etiam locos intellexerim male antea a me esse tractatos.

Cap. III, §. 4, ubi in codicibus legitur sic celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit, tandem uidi, pro antecellere scripsisse Ciceronem antecellenti. Causas quidem, cur antecellere contigit ferri non posset, peruideram dudum; uerumtamen nimis diu non perspexi, inepte dici antecellere omnibus ingeni gloria. Potest enim quispiam antecellere omnibus ingenio, non tamen gloria ingeni. At uero si quis coniecerit celeriter antecellenti omnibus ingenio gloria contigit, ne hunc quidem laudauerim. Antecelluit enim Archias celeriter omnibus (int. in eis, quae scribebat), ut ingeni gloria ei contigerit. Quam facile autem ex lectione hac celeriter antecellenti omnibus ingeni gloria contigit, in qua quidem lectione gloria perperam habebatur pro ablatiuo, potuerit oriri corruptela illa celeriter antecellere omnibus ingeni gloria contigit, apparet: non minus, quam apud Ciceronem quidem certe audacter coniici sic celeri antecellere omnibus, quamuis probabilis

X

coniectura uideatur esse collato loco d. Off: I, 30, 108 Callidum celare. Horatius quidem, ut poeta, sine ulla dubitatione potuit dicere celer irasci Epist. I, 20, 25, celer sequi Od. I, 15, 18, celer uoluere ibid. IV, 6, 39. Ita ingeniosus autem hodie non facile quisquam erit, ut legendum coniiciat sic celeri ter antecellere omnibus.

Ibidem paulo post, ubi uolgata haec est ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius aduentus admiratioque superaret, Cicero scripsit sic ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius aduentus admiratio superaret: ut iungatur exspectationem ipsius aduentus. Dicit igitur orator, quamuis fuerit in Italia exspectatio Archiae aduentus magna, admirationem fuisse maiorem. Rectissime autem dixit Cicero exspectationem ipsius aduentus ac non simpliciter exspectationem ipsius, non tam, ut uariaret orationem, quam quia propius accedere uoluit ad ipsius Archiae in Italia aduentum. Nam non posse iungi exspectationem ipsius et aduentus admiratio, uix opus erit commemorare. In uolgata uero lectione admiratioque siue admirationemque, praeterquam quod concinnitas loci prorsus nulla est, sententia inest inepta. Quis enim unquam dixerit aduentus superauit exspectationem, id est, aduentus maior fuit, quam exspectatio?

Cap. III, §. 6 certissima est lectio Lagomarsiniani 19 continebat (de qua recte disputauit Eluenichius in Mus. Rhen. 1827 I, P. 4, pag. 214) pro uolgata cum teneret. Ineptum enim est, diuersissima isto modo con

« PoprzedniaDalej »