Obrazy na stronie
PDF
ePub

cat, principemque se esse mauolt, quam nideri. Etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis uiris non est habendus. Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque altissimo animo est, gloriae cupiditate: qui locus est sane lubricus, quoniam uix inuenitur, qui laboribus susceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam.

XX. 66. Hominis fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum sit, nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut optare aut expetere oportere, nullique neque omini neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utilis, set ut uehementer arduas plenasque laborum et periculorum cum uitae, tum multarum rerum, quae ad nitam pertinent. 67. Harum rerum duarum splendor omnis, amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore; causa autem et ratio, efficiens magnos uiros, in priore. In eo est enim illud, quod excellentis animos et humana contemnentis facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, id est, si et solum id, quod honestum sit, bonum iudices et ab omni animi perturbatione liber sis. Nam et ea, quae eximia plerisque et praeclara uidentur, parua ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere, fortis animi et magni ducendum est, et ea, quae uidentur acerba, quae multa et uaria in hominum uita fortunaque uersantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae discedat, nihil a dignitate sapientis, robusti animi magnaeque constantiae. 68. Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate; nec, qui se inuictum a labore praestiterit, uinci a uoluptate. Quamobrem et haec uitanda et pecuniae fugienda cupiditas. Nihil enim tam angusti

XIX. 65. quoniam] quod. XX. 66. Hominis] Omnino. omini homini. cum uitae] tum vitae. 67. amplitudo et amplitudo. posteriore] posteriore est. id est, si si. magui] magnique. discedat] discedas. animi] animi est. 68. se inuictum invictum se. uitanda] videnda. enim] enim est.

et

animi tamque parui, quam amare diuitias; nihil honestius magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas: si' habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre. Cauenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra dixi: eripit enim libertatem, pro qua magnanimis uiris omnis debet esse contentio. Nec uero imperia expetenda ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda nonnunquam. 69. Uacandum autem omni animi est perturbatione cum cupiditate et metu tum etiam aegritudine et uoluptate nimia et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas assit, quae affert cum constantiam, tum etiam dignitatem. Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se remouerint ad otiumque perfugerint: in his et nobilissimi philosophi longeque principes et quidam homines seueri et graues nec populi nec principum mores ferre potuerunt, uixeruntque nonnulli in agris delectati re sua familiari. 70. His idem propositum fuit, quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterentur, cuius proprium est, sic uiuere, ut uelis.

XXI. Quare, cum hoc sit commune potentiae cupidorum cum is, quos dixi, otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant, alteri, si contenti sint et suo et paruo. In quo neutrorum omnino contemnenda sententia est: set et facilior et tutior et minus aliis grauis aut molesta uita est otiosorum; fructuosior autem hominum generi et ad claritatem amplitudinemque aptior eorum, qui se ad rempubli cam et ad magnas res gerendas accommodauerunt. 71. Quapropter et is forsitan concedendum sit, rempublicam non capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, et is, qui aut ualetudinis imbecillitate aut aliqua grauiore causa impediti a republica recesserunt, cum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent. Qui autem, talis nulla si causa sit, despicere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et magistratus, is non modo non laudi, uerum

XX. 68. etiam est] est etiam. 69. animi est] est animi. cum cupiditate] tum cupiditate. remouerint] removerunt. perfugerint] perfugerunt. XXI. 70. sit commune c‹ mmune sit. 71. Qui autem] Quibus autem. si causa sit sit causa,

si.

etiam uitio dandum puto. Quorum iudicium in eo, quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare; set uidentur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constent: uoluptatem seuerissime contemnant, in dolore sint molliores; gloriam negligant, frangantur infamia: atque ea quidem non satis constanter. 72. Set is, qui habent a natura adiumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione adipiscendi magistratus et gerenda respublica est. Nec enim aliter aut regi ciuitas aut declarari animi magnitudo potest. Capessentibus autem rempublicam nihilo minus, quam philosophis, haut scio an magis etiam et magnificentius et despicientia adhibenda sit rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas: siquidem nec anxii futuri sunt et cum grauitate constantiaque uicturi. 73. Quae faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum uita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent, et quia, si quid aduersi eueniat, tam grauiter cadere non possunt. Quocirca non sine causa maiores motus animorum concitantur maiorque cura efficiendi rempublicam gerentibus, quam quietis: quo magis is et magnitudo est animi adhibenda et uacuitas ab angoribus. Ad rem gerendam autem qui accedit, caueat, ne id modo consideret, quam illa honesta res sit, set etiam, ut habeat efficiendi facultatem: in quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet propter ignauiam aut nimis confidat propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, priusquam aggrediare, adhibenda est praeparatio diligens.

XXII. 74. Set cum plerique arbitrentur, res bellicas maiores esse, quam urbanas, minuenda haec est opinio. Multi enim bella saepe quaesiuerunt propter gloriae cupiditatem: atque id in magnis animis ingeniisque plerunque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum. Uere autem si uolumus iudicare, multae res exstite

XXI. 72. magnificentius] magnificentia. humanarum] humanarum et ea, et tranquillitas] tranquillitas.

res] res honesta.

XXII, 74. haec est] est haec.

honesta

runt urbanae maiores clarioresque, quam bellicae. 75. Quamuis enim Themistocles iure laudetur et sit eius nomen, quam Solonis, illustrius citeturque Salamis clarissimae testis uictoriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas: non minus hoc praeclarum, quam illud, indicandum est. Illud enim semel profuit; hoc semper proderit cinitati, hoc consilio leges Atheniensium, hoc maiorum instituta seruantur. Et Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopagum adiuuerit; at ille uere, se adiuuisse Themistoclei. Est enim bellum gestum consilio senatus eius, qui a Solone erat constitutus. 76. Licet eadem de Pausania Lysandroque dicere. Quorum rebus gestis quanquam imperium Lacedaemoniis partum, tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinae conferendi sunt. Quin etiam ob has ipsas causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores. Mibi quidem neque, pueris nobis, M. Scaurus C. Mario, neque, cum uersaremur in republica, Q. Catulus Cn. Pompeio cedere uidebatur. Parui enim sunt foris arma, nisi est consilium domi. Nec plus Africanus, singularis et uir et imperator, in excidenda Numantia reipublicae profuit, quam eodem tempore P. Nasica, priuatus, cum Ti. Gracchum interemit. Quanquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione (attingit etiam bellicam, quoniam ui manuque confecta est); set id ipsum tamen est gestum consilio urbano, sine exercitu. 77. Illud autem optimum est, in quod inuadi solere ab improbis et inuidis audio:

Cedant arma togae.

Ut enim alios omittam, nobis rempublicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt? Neque enim periculum in republica fuit grauius unquam nec maius otium: ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum ciuium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae res igitur gesta unquam in bello tanta? qui triumphus conferendus? 78. Licet enim mihi,

se ad

XXII. 75. hoc praeclarum] praeclarum hoc. inuisse] ab se adiutum. 76. Lacedaemoniis partum] Lacedaemonis putatur dilatatum. id ipsum tamen] tamen id ipsum. 77. togae] togae, concedat laurea laudi.

Marce fili, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet. Mihi quidem certe uir abundans bellicis laudibus, Cn. Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit, ut diceret, frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rempublicam beneficio, ubi triumpharet, esset habiturus. Sunt igitur domesticae fortitudines non inferiores militaribus: in quibus etiam plus, quam in his, operae studique ponendum est.

XXIII. 79. Omnino illud honestum, quod quaerimus, animi efficitur, non corporis uiribus: exercendum tamen corpus et ita afficiendum est, ut obedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore tolerando. Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione: in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati reipublicae praesunt, quam qui bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut non suscepta aut confecta bella sunt, nonnunquam etiam illata: ut M. Catonis tertium Punicum, in quo etiam mortui ualuit auctoritas. 80. Quare expetenda magis quidem decernendi ratio, quam decertandi fortitudo; set canendum, ne id bellandi magis fuga, quam utilitatis ratione faciamus. Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita uideatur. Fortis uero et constantis est, non perturbari in rebus asperis, nec tumultu ante de gradu deiici, ut dicitur; set praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere. 81. Quanquam hoc animi, illud etiam ingeni magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utranque partem et quid agendum sit, cum quid euenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit: Non putaueram. Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque fidentis. Temere autem in acie uersari et manu cum hoste confligere, immane quiddam et beluarum simile est; set cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est et mors seruituti turpitudinique anteponenda.

XXII. 78. etiam plus] plus etiam. XXIII, 79. quod] quod ex animo excelso magnificoque. tertium] bellum ter tium. 80. magis quidem quidem magis est. tumultu ante] tumultuantem. 81. putaueram] putaram.

« PoprzedniaDalej »